Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nam et ante se brevibus gaudet pyrrhichio vel
v7-9 p.570
choreo, mea facilitas, nostra facilitas; ac praecedente spondeo tamen plane finis est trimetri, cum sit per se quoque. ei contrarius principiis merito laudatur, nam et primam stabilem et tres celeres habet. tamen hoc quoque meliores alios puto. totus vero hic locus non ideo tractatur a nobis, ut oratio, quae ferri debet ac fluere, dimetiendis pedibus ac perpendendis syllabis consenescat; nam id cum miseri,