Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nec ego, cum praecedentes pedes posui, legem dedi ne alii essent, sed quid fere accideret et quid ut praesentia videretur optimum, ostendi. non [*]( non, added by Spalding. ) quidem optime est sibi iunctus anapaestos, ut qui sit pentametri finis, vel rhythmos qui nomen ab eo traxit: nam ubi libido dominatur, innocentiae leve praesidium est; nam synaloephe facit, ut duae ultimae syllabae pro una sonent.

melior fiet praecedente spondeo vel bacchio, ut si idem mutes leave innocentiae praesidium est. non me capit (ut a magnis viris dissentiam) paean, qui est ex tribus brevibus et longa. nam est et ipse una plus brevi anapaestos facilitas et agilitas. quid [*]( quid, Halm : quidquid, AG. ) ita placuerit is, non video, nisi quod illum fere probaverunt, quibus loquendi magis quam orandi studium fuit.