Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quod precatus a diis immortalibus sum, et clausulis: in conspectu populi Romani vomere postridie. apparet vero, quam bene eum praecedant vel anapaestos vel ille, qui videtur fini aptior, paean. sed et se ipse sequitur: servare quam plurimos. sic melius quam choreo praecedente, quis non turpe duceret? si ultima brevis pro longa sit; sed fingamus sic, non turpe duceres.
sed hic est illud
v7-9 p.568
inane, quod dixi: paulum enim morae damus inter ultimum ac proximum verbum et turpe illud intervallo quodam producimus; alioqui sit exultantissimum et trimetri finis: quis non turpe duceret? sicut illud ore excipere liceret, si iungas, lascivi carminis est; sed interpunctis quibusdam et tribus quasi initiis fit plenum auctoritatis.