Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

cui dant nomen παραδιαστολήν qua similia discernuntur: [*]( qua similia discernuntur, Regius : quia simili discernunt, AG. ) cum te pro astuto sapientem appelles, pro confidente, fortem, pro illiberali diligentem. quod totum pendet ex finitione, ideoque an figura sit dubito. cui contraria est ea, qua fit ex vicino transitus ad diversa ut similia: brevis esse laboro, obscurus fio, et quae sequuntur.

v7-9 p.484

tertium est genus figurarum, quod aut similitudine aliqua vocum aut paribus aut contrariis convertit in se aures et animos excitat. hinc est παρονομασία, quae dicitur adnominatio. ea non uno modo fieri solet: ex vicinia (quadam praedicti nominis ducta casibus declinat, ut Domitius Afer pro Cloatilla, mulier omnium rerum imperita, in omnibus rebus infelix;