Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
et cum verbo idem verbum plus significans subiungitur: quando homo hostis, homo. quibus exemplis sum in aliud usus, sed in uno ἔμφασις est [*](ἔμφασις estet, E. Wöffin: CPACIC est, A: fassis, falsis, fallis, other MSS. ) geminatio. παρονομασίᾳ contrarium est, quod eodem verbo quasi falsum arguitur: Quae lex privatis hominibus esse lex non uidebatur.
cui confinis est ἀντανάκλασις eiusdem verbi contraria significatio. cum Proculeius> quereretur de filio, quod is mortem suam expectaret, et ille dixisset, se vero non exspectare: Immo, inquit, rogo exspectes. non ex eodem sed ex vicino diversum [*]( vicino diversum, sch ütz: diverso vicinum, MSS. ) accipitur, cum supplicio adficiendum dicas, quem supplicatione dignum iudicaris.