Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
medium quoque potest esse, quod et prioribus et sequentibus sufficiat. iungit autem et diversos sexus, ut cum marem feminamque filios
v7-9 p.482
dicimus, et singularia pluralibus miscet. sed haec adeo sunt vulgaria, ut sibi artem figurarum adserere non possint. illud plane figura est, qua diversa sermonis forma coniungitur:
Quamvis enim pars bello posterior participio insistat, utrique convenit illud edico. non utique detractionis gratia factam coniunctionem συνοικείωσιν vocant, quae duas res diversas colligat:
- sociis tunc, arma capessant,
- edico , et dira bellum cum genie gerendum.
Huic diversam volunt esse distinctionem,
- tam deest avaro, quod habet, quam quod non habet.