Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
non video. nam et geminatio et repetitio et qualiscunque adiectio πλεονασμός videri potest. nec verba modo, sed sensus quoque idem facientes acervantur: perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes furiarum faces excitarunt.
congeruntur et diversa: mulier , tyranni saeva crudelitas, patris amor, ira praeceps, temeritatis dementia. sed apud Ovidium:
Inveni, qui et hoc πλοκήν [*](afterπλοκήνfollowed by late MSS. continues: usque deducit et apud nostrum etiam tragicum. Iove propagatus est ut perhibent Tantalus ( see sect. 57) per me et investigata, etc. ) vocaret:
- sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,
- sed quae visceribus veniebat belua ponti
- exsaturanda meis.