Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

aliquando , sicut in geminatione verborum diximus, initia quoque et clausulae sententiarum alis, sed non alio tendentibus verbis inter se consonant. initia hoc modo: dediderim periculis omnibus, obtulerim insidiis, obiecerim invidiae. rursus clausulae ibidem statim, vos enim statuistis, vos sententiam dixistis, vos iudicavistis. hoc alii συνωνυμίαν alii disiunctionem vocant, utrumque, etiamsi est diversum, recte; nam est nominum idem significantium separatio. congregantur quoque verba idem significantia. quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti; egredere aliquando ex urbe, patent portae, proficiscere.

et in eundem alio libro: abiit , excessit, erupit, evasit. hoc Caecilio πλεονασμός

v7-9 p.472
videtur, id est, abundans super necessitatem oratio, sicut illa vidi oculos ante ipse meos. in illo enim vidi inest ipse. verum id, ut alio quoque loco dixi, cum supervacua oneratur adiectione, vitium est, cum auget aut manifestat sententiam sicut hic, virtus. fidi , ipse, ante oculos, totidem sunt adfectus. cur tamen haec proprie nomine tali notarit,