Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
cui non
sed hoc autem exemplum et superius aliam quoque efficiunt figuram, quae, quia coniunctionibus caret, dissolutio vocatur, apta, cum quid instantius dicimus; nam et singula inculcantur et quasi plura fiunt. ideoque utimur hac figura non in singulis modo verbis, sed sententiis etiam, ut Cicero dicit contra contionem Metelli: qui indicabantur, eos vocari, custodiri, ad senatum adduci iussi; in senatum sunt introducti, et totus hic locus talis est. hoc genus et βραχυλογίαν vocant, quae potest esse copulata dissolutio. contrarium illud [*]( illud, Halm : ut, AG. ) est schema, quod coniunctionibus abundat. illud ἀσύνδετον, hoc πολυσύνδετον dicitur.