Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

alia sunt magis, propter quae partitione non semper sit utendum: primum, quia pleraque gratiora sunt, si inventa subito nec domo adlata, sed inter dicendum ex re ipsa nata videantur, unde illa non iniucunda schemata, paene excidit mihi, et fugerat me, et recte admones. propositis enim probationibus omnis in reliquum gratia novitatis praecerpitur.

interim vero etiam fallendus est iudex et variis artibus subeundus, ut aliud agi quam quod petimus putet. nam est nonnunquam dura propositio, quod iudex si providit, non aliter praeformidat quam qui ferrum medici priusquam curetur aspexit; at si re non ante proposita securum ac nulla denuntiatione in se conversum intrarit oratio, efficiet, quod promittenti non crederetur.

interim refugienda non modo distinctio quaestionum est, sed omnino tractatio; adfectibus turbandus et ab intentione auferendus auditor. non enim solum oratoris

v4-6 p.140
est docere, sed plus eloquentia circa movendum valet. cui rei contraria est maxime tenuis illa et scrupulose in partes secta divisionis diligentia eo tempore quo cognoscenti iudicium conamur auferre.