Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

partitio est nostrarum aut adversarii propositionum aut utrarumque ordine collocata enumeratio. hac quidam utendum semper putant, quod ea fiat causa lucidior et iudex attentior ac docilior, si scierit et de quo dicamus et de quo dicturi postea simus.

rursus quidam periculosum id oratori arbitrantur duabus ex causis: quod nonnunquam et excidere soleant quae promisimus et, si qua in partiendo praeterimus, occurrere; quod quidem nemini accidet, nisi qui plane vel nullo fuerit ingenio vel ad agendum nihil cogitati praemeditatique detulerit.

alioqui quae tam manifesta et lucida est ratio quam rectae partitionis? sequitur enim naturam ducem adeo ut memoriae id maximum sit auxilium via dicendi non decedere. quapropter ne illos quidem probaverim, qui partitionem vetant ultra tres propositiones extendere. quae sine dubio, si nimium sit multiplex,

v4-6 p.138
fugiet memoriam iudicis et turbabit intentionem; hoc tamen numero velut lege non est alliganda, cum possit causa plures desiderare.