Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quid quod interim, quae per se levia sunt et infirma, turba valent? ideoque congerenda sunt potius et velut eruptione pugnandum; quod tamen rarum esse debet et ex necessitate demum, cum hoc ipsum quod dissimile rationi est coegerit ratio.

praeter haec in omni partitione est utique aliquid potentissimum, quod cum audivit iudex cetera tanquam supervacua gravari solet. itaque si plura vel obiicienda sunt vel diluenda, et utilis et iucunda partitio est ut, quid quaque de re dicturi simus, ordine appareat; at si unum crimen varie defendemus, supervacua.

ut si illa partiamur, dicam non talem esse hunc quem tueor reum, ut in eo credibile videri possit homicidium; dicam occidendi causam huic non fuisse; dicam hunc eo tempore quo homo occisus est trans mare fuisse, omnia, quae ante id quod ultimum est exsequeris, inania videri necesse est.