Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Et tu nisi istum tecum assidue detines
  2. Feroxque ingenium comprimis clementia,
  3. Vide ne querela maior accrescat domus.
  4. Atrocitati mansuetudo est remedium.
  1. Victorem forte gymnici certaminis
  2. Iactantiorem cum vidisset Phryx sophus,
  3. Interrogavit an plus adversarius
  4. Valuisset eius. Ille: Ne istud dixeris;
  5. Multo fuere vires maiores meae.
  6. Quod inquit ergo, stulte, meruisti decus,
  7. Minus valentem si vicisti fortior?
  8. Ferendus esses, forte si te diceres
  9. Superasse, melior qui fuisset viribus.
  1. Asinus iacentem vidit in prato lyram.
  2. Accessit et temptavit chordas ungula;
  3. Sonuere tactae. Bella res sed mehercules
  4. Male cessit inquit artis quia sum nescius.
  5. Si repperisset aliquis hanc prudentior,
  6. Divinis aures oblectasset cantibus.
  7. Sic saepe ingenia calamitate intercidunt.