Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Respondit illa: Quicquid dederis, satis erit,
  2. Sic ut concedas pedibus aliquid scalpere.
  3. Ne scalpas inquit satis est modius tritici?
  4. Plane, immo nimium est, sed permittes scalpere?
  5. Ex toto, ne quid scalpas, quid desideras?
  6. Tum denique illa fassa est naturae malum:
  7. Licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen.
  8. Risisse Iuno dicitur Veneris iocos,
  9. Quia per gallinam denotarit feminas.
  1. Paterfamilias saevum habebat filium.
  2. Hic e conspectu cum patris recesserat,
  3. Verberibus servos afficiebat plurimis
  4. Et exercebat fervidam adulescentiam.
  5. Aesopus ergo narrat hoc breviter seni:
  6. Quidam iuvenco vetulum adiungebat bovem.
  7. Is cum refugiens impari collo iugum
  8. Aetatis excusaret vires languidas:
  9. Non est quod timeas, inquit illi rusticus;
  10. Non ut labores dico, sed ut istum domes,
  11. Qui calce et cornu multos reddit debiles.