Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Cum destinassem operis habere terminum
- In hoc, ut aliis esset materiae satis,
- Consilium tacito corde damnavi meum.
- Nam si quis talis etiam tituli est appetens,
- Quo pacto divinabit quidnam omiserim,
- Ut illud ipsum cupiat famae tradere,
- Sua cuique cum sit animi cogitatio
- Colorque proprius? Ergo non levitas mihi,
- Sed certa ratio causam scribendi dedit.
- Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis,
- (Quas Aesopias, non Aesopi, nomino,
- Quia paucas ille ostendit, ego plures fero,
- Usus vetusto genere, sed rebus novis),
- Quartum libellum, cum vacarit, perleges.
- Hunc obtrectare si volet malignitas,
- Imitari dum non possit, obtrectet licet.
- Mihi parta laus est quod tu, quod similes tui
- Vestras in chartas verba transfertis mea,
- Dignumque longa iudicatis memoria.
- Illitteratum plausum nec desidero.