Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Qui natus est infelix, non vitam modo
  2. Tristem decurrit, verum post obitum quoque
  3. Persequitur illum dura fati miseria.
  4. Galli Cybebes circum in quaestus ducere
  5. Asinum solebant baiulantem sarcinas.
  6. Is cum labore et plagis esset mortuus,
  7. Detracta pelle sibi fecerunt tympana.
  8. Rogati mox a quodam, delicio suo
  9. Quidnam fecissent, hoc locuti sunt modo:
  10. Putabat se post mortem securum fore;
  11. Ecce aliae plagae congeruntur mortuo.
  1. Ioculare tibi videtur, et sane levi,
  2. Dum nihil habemus maius, calamo ludimus.
  3. Sed diligenter intuere has nenias:
  4. Quantam sub titulis utilitatem reperies!
  5. Non semper ea sunt quae videntur; decipit
  6. Frons prima multos: rara mens intellegit
  7. Quod interiore condidit cura angulo.
  8. Hoc ne locutus sine mercede existimer,
  9. Fabellam adiciam de mustela et muribus.