Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Auxilio locus est: olim senio debilem
  2. Frustra adiuvare bonitas nitetur tua,
  3. Cum iam desierit esse beneficium utile
  4. Et mors vicina flagitabit debitum.
  5. Stultum admovere tibi preces existimo,
  6. Proclivis ultro cum sit misericordia.
  7. Saepe impetravit veniam confessus reus:
  8. Quanto innocenti iustius debet dari?
  9. Tuae sunt partes; fuerunt aliorum prius,
  10. Dein simili gyro venient aliorum vices.
  11. Decerne quod religio, quod patitur fides,
  12. Et graviter me tutare iudicio tuo.
  13. Excedit animus quem proposuit terminum;
  14. Sed difficulter continetur spiritus,
  15. Integritatis qui sincerae conscius
  16. A noxiorum premitur insolentiis.
  17. Qui sint, requires; apparebunt tempore.
  18. Ego, quondam legi quam puer sententiam,
  19. Palam muttire plebeio piaculum est,
  20. Dum sanitas constabit, pulchre meminero.