Satyricon
Petronius Arbiter
Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
Nec diu tamen lacrimis indulsi, sed veritus, ne Menelaus etiam antescholanus inter cetera mala solum me in deversorio inveniret, collegi sarcinulas locumque secretum et proximum litori maestus conduxi. Ibi triduo inclusus redeunte in animum solitudine atque contemptu verberabam aegrum planctibus pectus et inter tot altissimos gemitus [*](L) frequenter etiam proclamabam: “ergo me non ruina terra potuit haurire? Non iratum etiam innocentibus mare? Effugi iudicium, harenae imposui, hospitem occidi, ut inter tot audaciae nomina mendicus, exul, in deversorio Graecae urbis iacerem desertus? Et quis hanc mihi solitudinem imposuit? Adulescens omni libidine impurus et sua quoque confessione dignus exilio, stupro liber, stupro ingenuus, cuius anni ad tesseram venierunt, quem tanquam puellam conduxit etiam qui virum putavit. Quid ille alter? Qui tanquam die[*](alter die qui tanquam togae MSS.) togae virilis stolam sumpsit, qui ne vir esset, a matre persuasus est, qui opus muliebre in ergastulo fecit, qui postquam conturbavit et libidinis suae solum vertit, reliquit veteris amicitiae nomen et, pro pudor, tanquam mulier secutuleia unius noctis tactu omnia vendidit. Iacent nunc amatores obligati noctibus totis, et forsitan mutuis libidinibus attriti derident solitudinem meam. Sed non impune. Nam aut vir ego liberque non sum, aut noxio sanguine parentabo iniuriae meae.”
Haec locutus gladio latus cingo, et ne infirmitas militiam perderet, largioribus cibis excito vires. Mox in publicum prosilio furentisque more omnes circumeo porticus. Sed dum attonito vultu efferatoque nihil aliud quam caedem et sanguinem cogito frequentiusque manum ad capulum, quem devoveram, refero, notavit me miles, sive ille planus fuit sive nocturnus grassator, et “Quid tu” inquit “commilito, ex qua legione es aut cuius centuria?” Cum constantissime et centurionem et legionem essem ementitus, “Age ergo” inquit ille “in exercitu vestro phaecasiati milites ambulant?” Cum deinde vultu atque ipsa trepidatione mendacium prodidissem, ponere me iussit arma et malo cavere. Despoliatus ergo,immo praecisa ultione retro ad deversorium tendo paulatimque temeritate laxata coepi grassatoris audaciae gratias agere --- “ Non bibet inter aquas poma aut pendentia carpit Tantalus infelix, quem sua vota premunt. Divitis haec magni facies erit, omnia cernens qui timet et sicco concoquit ore famem --- ” Non multum oportet consilio credere, quia suam habet fortuna rationem ---
In pinacothecam perveni vario genere tabularum mirabilem. Nam et Zeuxidos manus vidi nondum vetustatis iniuria victas, et Protogenis rudimenta cum ipsius naturae veritate certantia non sine quodam horrore tractavi. Iam vero Apellis quam Graecimono/ knhmon appellant, etiam adoravi. Tanta enim subtilitate extremitates imaginum erant ad similitudinem praecisae, ut crederes etiam animorum esse picturam. Hinc aquila ferebat caelo sublimis Idaeum,[*](Idaeum Wehl: deum.) illine candidus Hylas repellebat improbam Naida. Damnabat Apollo noxias manus lyramque resolutam modo nato flore honorabat. Inter quos etiam pictorum amantium vultus tauquam in solitudine exclamavi: “Ergo amor etiam deos tangit. Iuppiter in caelo suo non invenit quod diligeret,[*](diligeret sed Jacobs: eligeret et.) sed peccaturus in terris nemini tamen iniuriam fecit. Hylan Nympha praedata temperasset[*](temperasset Buecheler: imperasset.) amori suo, si venturum ad interdictum Herculem credidisset. Apollo pueri umbram revocavit in florem, et omnes fabulae quoque sine aemulo habuerunt complexus. At ego in societatem recepi hospitem Lycurgo crudeliorem.” Ecce autem, ego dum cum ventis litigo, intravit pinacothecam senex canus, exercitati vultus et qui videretur nescio quid magnum promittere, sed cultu non proinde speciosus, ut facile appareret eum ex hac nota litteratum esse, quos odisse divites solent. Is ergo ad latus constitit meum --- “Ego” inquit “poeta sum et ut spero, non humillimi spiritus, si modo coronis aliquid credendum est, quas etiam ad immeritos[*](immeritos Buecheler: imperitos.) deferre gratia solet. 'Quare ergo' inquis 'tam male vestitus es?' Propter hoc ipsum. Amor ingenii neminem unquam divitem fecit.“ Qui pelago credit, magno se faenore tollit; [*](LO) qui pugnas et castra petit, praecingitur auro; vilis adulator picto iacet ebrius ostro, et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat: sola pruinosis horret facundia pannis atque inopi lingua desertas invocat artes. ”
Non dubie ita est: si quis vitiorum omnium inimicus rectum iter vitae coepit insistere,[*](insistere cod. Messaniensis: inspicere other MSS.) primum propter morum differentiam odium habet; quis enim potest probare diversa? Deinde qui solas extruere divitias curant, nihil volunt inter homines melius credi, quam quod ipsi tenent. Insectantur[*](insectantur Buecheler: iactantur.) itaque, quacunque ratione possunt, litterarum amatores, ut videantur illi quoque infra pecuniam positi” --- “Nescio quo modo bonae mentis soror est paupertas” --- [*](L) “Vellem, tam innocens esset frugalitatis meae hostis, ut deliniri posset. Nunc veteranus est latro et ipsis lenonibus doctior” ---
“In Asiam cum a quaestore essem stipendio eductus, hospitium Pergami accepi. Ubi cum libenter habitarem non solum propter cultum aedicularum, sed etiam propter hospitis formosissimum filium, excogitavi rationem, qua non essem patri familiae suspectus amator. Quotiescunque enim in convivio de usu formosorum mentio facta est, tam vehementer excandui, tam severa tristitia violari aures meas obsceno sermone nolui, ut me mater praecipue tanquam unum ex philosophis intueretur. Iam ego coeperam ephebum in gymnasium deducere, ego studia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis praedator corporis admitteretur in domum” --- Forte cum in triclinio iaceremus, quia dies sollemnis ludum artaverat pigritiamque recedendi imposuerat hilaritas longior, fere circa mediam noctem intellexi puerum vigilare. Itaque timidissimo murmure votum feci et 'domina' inquam 'Venus, si ego hunc puerum basiavero, ita ut ille non sentiat, cras illi par columbarum donabo.' Audito voluptatis pretio puer stertere coepit. Itaque aggressus simulantem aliquot basiolis invasi. Contentus hoc principio bene mane surrexi electumque par columbarum attuli expectanti ac me voto exsolvi.
Proxima nocte cum idem liceret, mutavi optionem et 'si hunc' inquam 'tractavero improba manu, et ille non senserit, gallos gallinaceos pugnacissimos duos donabo patienti.' Ad hoc votum ephebus ultro se admovit et, puto, vereri coepit, ne ego obdormiscerem. Indulsi ergo sollicito, totoque corpore citra summam voluptatem me ingurgitavi. Deinde ut dies venit, attuli gaudenti quicquid promiseram. Ut tertia nox licentiam dedit, consurrexi --- ad aurem male dormientis 'dii' inquam 'immortales, si ego huic dormienti abstulero coitum plenum et optabilem, pro hac felicitate cras puero asturconem Macedonicum optimum donabo, cum hac tamen exceptione, si ille non senserit.' Nunquam altiore somno ephebus obdormivit. Itaque primum implevi lactentibus papillis manus, mox basio inhaesi, deinde in unum omnia vota coniunxi. Mane sedere in cubiculo coepit atque expectare consuetudinem meam. Scis quanto facilius sit, columbas gallosque gallinaceos emere quam asturconem, et praeter hoc etiam timebam, ne tam grande munus suspectam faceret humanitatem meam. Ego aliquot horis spatiatus in hospitium reverti nihilque aliud quam puerum basiavi. At ille circumspiciens ut cervicem meam iunxit amplexu, 'rogo' inquit 'domine, ubi est asturco? ---
Cum ob hanc offensam praeclusissem mihi aditum, quem feceram, iterum ad licentiam redii. Interpositis enim paucis diebus, cum similis casus nos in eandem fortunam rettulisset, ut intellexi stertere patrem, rogare coepi ephebum, ut reverteretur in gratiam mecum, id est ut pateretur satis fieri sibi, et cetera quae libido distenta dictat. At ille plane iratus nihil aliud dicebat nisi hoc: “aut dormi, aut ego iam dicam patri.” Nihil est tam arduum, quod non improbitas extorqueat. Dum dicit: “patrem excitabo,” irrepsi tamen et male repugnanti gaudium extorsi. At ille non indelectatus nequitia mea, postquam diu questus est deceptum se et derisum traductumque inter condiscipulos, quibus iactasset censum meum, “videris tamen” inquit “non ero tui similis. Si quid vis, fac iterum.” Ego vero deposita omni offensa cum puero in gratiam redii ususque beneficio eius in somnum delapsus sum. Sed non fuit contentus iteratione ephebus plenae maturitatis et annis ad patiendum gestientibus. Itaque excitavit me sopitum et “numquid vis?” inquit. Et non plane iam molestum erat munus. Utcunque igitur inter anhelitus sudoresque tritus, quod voluerat, accepit, rursusque in somnum decidi gaudio lassus. Interposita minus hora pungere me manu coepit et dicere: “quare non facimus?” tum ego totiens excitatus plane vehementer excandui et reddidi illi voces suas: 'aut dormi, aut ego iam patri dicam'" ---
Erectus his sermonibus consulere prudentiorem coepi aetates tabularum et quaedam argumenta mihi obscura simulque causam desidiae praesentis excutere, cum pulcherrimae artes perissent, inter quas pictura ne minimum quidem sui vestigium reliquisset. Tum ille “pecuniae” inquit "cupiditas haec tropica instituit. Priscis enim temporibus, cum adhuc nuda virtus [*](LO) placeret, vigebant artes ingenuae summumque certamen inter homines erat, ne quid profuturum saeculis diu lateret. Itaque herbarum omnium sucos Democritus expressit, et ne lapidum virgultorumque, vis lateret, aetatem inter experimenta consumpsit. Eudoxos quidem in cacumine excelsissimi monis con senuit, ut astrorum caelique motus deprehenderet, et Chrysippus, ut ad inventionem sufficeret, ter elleboro animum detersit. Verum ut ad plastas convertar, Lysippum statuae unius lineamentis inhaerentem inopia extinxit, et Myron, qui paene animas hominum ferarumque aere comprehenderat, non invenit heredem. At nos vino scortisque demersi ne paratas quidem artes audemus cognoscere, sed accusatores antiquitatis vitia tantum docemus et discimus. Ubi est dialectica? Ubi astronomia? Ubi sapientiae cultissima[*](cultissima cod. Paris. 6842 D: consultissima other MSS.) via? Quis unquam venit in templum et votum fecit, si ad eloquentiam pervenisset? Quis, si philosophiae fontem attigisset? Ac ne bonam quidem mentem aut bonam valitudinem petunt, sed statim antequam limen Capitolii tangant, alius donum promittit, si propinquum divitem extulerit, alius, si thesaurum effoderit, alius, si ad trecenties sestertium salvus pervenerit. Ipse senatus, recti bonique praeceptor, mille pondo auri Capitolio promittere solet, et ne quis dubitet pecuniam concupiscere, Iovem quoque peculio exornat. Noli ergo mirari, si pictura defecit, cum omnibus diis hominibusque formosior videatur massa auri, quam quicquid Apelles Phidiasque, Graeculi delirantes, fecerunt.
Sed video te totum in illa haerere tabula, quae Troiae halosin ostendit. Itaque conabor opus versibus pandere: “ Iam decima maestos inter ancipites metus Phrygas obsidebat messis et vatis fides Calchantis atro dubia pendebat metu, cum Delio profante caesi vertices Idae trahuntur scissaque in molem cadunt robora, minacem quae figurarent[*](figurarent Pithoeus, Tomaesius: figurabat.) equum. Aperitur ingens antrum et obducti specus, qui castra caperent. Huc decenni proelio irata virtus abditur, stipant graves Danai recessus, in suo voto latent. O patria, pulsas mille credidimus rates solumque bello liberum: hoc titulus fero incisus, hoc ad furta[*](furta Buecheler: fata.) compositus Sinon firmabat et mens semper[*](mens semper cod. Autissiodurensis: mendatium sempercod. Paris. 6842 D: mendacium other MSS.) in damnum potens. Iam turba portis libera ac bello carens in vota properat. Fletibus manant genae mentisque pavidae gaudium lacrimas habet, quas metus abegit. Namque Neptuno sacer crinem solutus omne Laocoon replet clamore vulgus. Mox reducta cuspide uterum notavit, fata sed tardant manus, ictusque resilit et dolis addit fidem. Iterum tamen confirmat invalidam manum altaque bipenni latera pertemptat. Fremit captiva pubes intus et, dum murmurat, roborea moles spirat alieno metu. Ibat iuventus capta, dum Troiam capit, bellumque totum fraude ducebat nova. Ecce alia monstra: celsa qua Tenedos mare dorso replevit, tumida consurgunt freta undaque resultat scissa tranquillo minor, qualis silenti nocte remorum sonus longe refertur, cum premunt classes mare pulsumque marmor abiete imposita gemit. Respicimus: angues orbibus geminis ferunt ad saxa fluctus, tumida quorum pectora ” “ ” “ rates ut altae lateribus spumas agunt. Dat cauda sonitum, liberae ponto[*](ponto Sambucus, Tornaesius: pontem L: pontum O.) iubae consentiunt luminibus, fulmineum iubar incendit aequor sibilisque undae fremunt. Stupuere mentes. Infulis stabant sacri Phrygioque cultu gemina nati pignora Lauconte. Quos repente tergoribus ligant angues corusci. Parvulas illi manus ad ora referunt, neuter auxilio sibi, uterque fratri: transtulit pietas vices morsque ipsa miseros mutuo perdit metu. Accumulat ecce liberum funus parens, infirmus auxiliator. Invadunt virum iam morte pasti membraque ad terram trahunt. iacet sacerdos inter aras victima terramque plangit. Sic profanatis sacris peritura Troia perdidit primum deos. Iam plena Phoebe candidum extulerat iubar minora ducens astra radianti face, cum inter sepultos Priamidas nocte et mero Danai relaxant claustra et effundunt viros. Temptant in armis se duces, ceu ubi solet nodo remissus Thessali quadrupes iugi cervicem et altas quatere ad excursum iubas. Gladios retractant, commovent orbes manu bellumque sumunt. Hic graves alius mero obtruncat et continuat in mortem ultimam somnos, ab aris alius accendit faces contraque Troas invocat Troiae sacra.--- ” “ ”
Ex is, qui in porticibus spatiabantur, lapides in [*](L) Eumolpum recitantem miserunt. At ille, qui plausum ingenii sui noverat, operuit caput extraque tem plum profugit. Timui ego, ne me poetam vocaret. Itaque subsecutus fugientem ad litus perveni, et ut primum extra teli coniectum licuit consistere, “Rogo” inquam “quid tibi vis cum isto morbo? Minus quam duabus horis mecum moraris, et saepius poetice quam humane locutus es. Itaque non miror, si te populus lapidibus persequitur. Ego quoque sinum meum saxis onerabo, ut quotiescunque coeperis a te exire, sanguinem tibi a capite mittam.” Movit ille vultum et “O mi” inquit “adulescens, non hodie primus auspicatus sum. Immo quoties theatrum, ut recitarem aliquid, intravi, hac me adventicia excipere frequentia solet Ceterum ne et tecum quoque habeam rixandum, toto die me ab hoc cibo abstinebo.” “Immo” inquam “ego si eiuras hodiernam bilem, una cenabimus” --- “ Mando aedicularum custodi cenulae officium --- ”
Video Gitona cum linteis et strigilibus parieti applicitum tristem confusumque. Scires, non libenter servire. Itaque ut experimentum oculorum caperem convertit ille solutum gaudio vultum et “Miserere” inquit “frater. Ubi arma non sunt, libere loquor. Eripe me latroni cruento et qualibet saevitia paenitentiam iudicis tui puni. Satis magnum erit misero solacium, tua voluntate cecidisse.” Supprimere ego querellam iubeo, ne quis consilia deprehenderet, relictoque Eumolpo—nam in balneo carmen recitabat— per tenebrosum et sordidum egressum extraho Gitona raptimque in hospitium meum pervolo Praeclusis deinde foribus invado pectus amplexibus et perfusum os lacrimis vultu meo contero. Diu vocem neuter invenit; nam puer etiam singultibus crebris amabile pectus quassaverat. O facinus “inquam” indignum, “quod amo te quamvis relictus, et in hoc pectore, cum vulnus ingens fuerit, cicatrix non est. Quid dicis, peregrini amoris concessio? Dignus hac iniuria fui?” Postquam se amari sensit, supercilium altius sustulit. “Nec amoris arbitrium ad alium iudicem detuli.[*](detuli Buecheler: tuli and tulit.) Sed nillil iam queror, nihil iam memini, si bona fide paenitentiam emendas.” Haec cum inter gemitus lacrimasque fudissem, detersit ille pallio vultum et “Quaeso” inquit “Encolpi, fidem memoriae tuae appello: ego te reliqui, an tu me prodidisti? Equidem fateor et prae me fero: cum duos armatos viderem, ad fortiorem confugi.” Exosculatus pectus sapientia plenum inieci cervicibus manus, et ut facile intellegeret redisse me in gratiam et optima fide reviviscentem amicitiam, toto pectore adstrinxi.
Etiam plena nox erat mulierque cenae mandata curaverat, cum Eumolpus ostium pulsat. Interrogo ego: “quot estis?” obiterque per rimam foris speculari diligentissime coepi, num Ascyltos una venisset. Deinde ut solum hospitem vidi, momento recepi. Ille ut se in grabatum reiecit viditque Gitona in conspectu ministrantem, movit caput et “Laudo” inquit “Ganymedem. Oportet hodie bene sit.” Non delectavit me tam curiosum principium timuique, ne in contu bernium recepissem Ascylti parem. Instat Eumolpus, et cum puer illi potionem dedisset, “Malo te” inquit “quam balneum totum” siccatoque avide poculo negat sibi unquam acidius fuisse. “Nam et dum lavor” ait “paene vapulavi, quia conatus sum circa solium sedentibus carmen recitare, et postquam de balneo tanquam de theatro eiectus sum, circuire omnes angulos coepi et clara voce Encolpion clamitare. Ex altera parte iuvenis nudus, qui vestimenta perdiderat, non minore clamoris indignatione Gitona flagitabat. Et me quidem pueri tanquam insanum imitatione petulantissima deriserunt, ilium autem frequentia ingene circumvenit cum plausu et admiratione timidissima. Habebat enim inguinum pondus tam grande, ut ipsum hominem laciniam fascini crederes. O iuvenem laboriosum: puto ilium pridie incipere, postero die finire. Itaque statim invenit auxilium; nescio quis enim, eques Romanus ut aiebant infamis, sua veste errantem circumdedit ac domum abduxit, credo, ut tam magna fortuna solus uteretur. At ego ne mea quidem vestimenta ab officioso custode recepissem, nisi notorem dedissem. Tanto magis expedit inguina quam ingenia fricare.” Haec Eumolpo dicente mutabam ego frequentissime vultum, iniuriis scilicet inimici mei hilaris, commodis tristis. Utcunque tamen, tanquam non agnoscerem fabulam, tacui et cenae ordinem explicui ---
“Vile est, quod licet, et animus errori intentus[*](errori intentus Buecheler: errore lentu.) iniurias diligit. “ Ales Phasiacis petita Colchis atque Afrae volucres placent palato, quod non sunt faciles: at albus anser et pictis anas enovata[*](enovata Pithoeus renovata.) pennis plebeium sapit. Ultimis ab oris attractus scarus atque arata Syrtis, si quid naufragio dedit, probatur: mullus iam gravis est. Amica vincit uxorem. Rosa cinnamum veretur. Quicquid quaeritur, optimum videtur. ”” “Hoc est” inquam “quod promiseras, ne quem hodie versum faceres? per fidem, saltem nobis parce, qui te nunquam lapidavimus. Nam si aliquis ex is, qui in eodem synoecio potant, nomen poetae olfecerit, totam concitabit viciniam et nos omnes sub eadem causa obruet. Miserere et aut pinacothecam aut balneum cogita.” Sic me loquentem obiurgavit Giton, mitissimus puer, et negavit recte facere, quod seniori conviciarer simulque oblitus officii mensam, quam humanitate posuissem, contumelia tollerem, multaque alia moderationis verecundiaeque verba, quae formam eius egregie decebant ---
“felicem” inquit “matrem tuam, quae te talem [*](LO) peperit: macte virtute esto. Raram fecit mixturam cum sapientia forma. Itaque ne putes te tot verba perdidisse, amatorem invenisti. Ego laudes tuas carminibus implebo. Ego paedagogus et custos etiam quo non iusseris, sequar. Nec iniuriam Encolpius accipit, alium amat.” Profuit etiam Eumolpo miles ille, qui mihi abstulit gladium; alioquin quem animum adversus Ascylton sumpseram, eum in Eumolpi sanguinem exercuissem. Nec fefellit hoc Gitona. Itaque extra cellam processit, tanquam aquam peteret, iramque meam prudenti absentia extinxit. Paululum ergo intepescente saevitia “Eumolpe” inquam “iam malo vel carminibus loquaris, quam eiusmodi tibi vota proponas. Et ego iracundus sum, et tu libidinosus: vide, quam non conveniat his moribus. Puta igitur me furiosum esse, cede insaniae, id est ocius foras exi.” Confusus hac denuntiatione Eumlolpus non quaesiit [*](LI) iracundiae causam, sed continuo limen egressus adduxit repente ostium cellae meque nihil tale expectantem inclusit, exemitque raptim clavem et ad Gitona investigandum cucurrit. Inclusus ego suspendio vitam finire constitui. Et iam semicinctio lecti[*](lecti added by Buecheler.) stantis ad parietem spondam vinxeram cervicesque nodo condebam, cum reseratis foribus intrat Eumolpus cum Gitone meque a fatali iam meta revocat ad lucem. Giton praecipue ex dolore in rabiem efferatus tollit clamorem, me utraque manu impulsum praecipitat super lectum, “erras” inquit “Encolpi, si putas contingere posse, ut ante moriaris. Prior coepi; in Ascylti hospitio gladium quaesivi. Ego si te non invenissem, periturus per praecipitia fui. Et ut scias non longe esse quaerentibus mortem, specta invicem, quod me spectare voluisti.” Haeclocutus mercennario Eumolpi novaculam rapit et semel iterumque cervice percussa ante pedes collabitur nostros. Exclamo ego attonitus, secutusque labentem eodem ferramento ad mortem viam quaero. Sed neque Giton ulla erat suspicione vulneris laesus, neque ego ullum sentiebam dolorem. Rudis enim novacula et in hoc retusa, ut pueris discentibus audaciam tonsoris daret, instruxerat thecam. Ideoque nec mercennarius ad raptum ferramentum expaverat, nec Eumolpus interpellaverat mimicam mortem.
Dum haec fabula inter amantes luditur, deversitor [*](LO) cum parte cenulae intervenit, contemplatusque foedissimam volutationem iacentium “rogo” inquit “ebrii estis, an fugitivi, an utrumque? Quis autem grabatum illum erexit, aut quid sibi vult tam furtiva molitio? Vos mehercules ne mercedem cellae daretis, fugere nocte in publicum voluistis. Sed non impune. Iam enim faxo sciatis non viduae hanc insulam esse sed M. Mannicii.” Exclamat Eumolpus “etiam minaris?” simulque os hominis palma excussissima pulsat. Ille tot hospitum potionibus liberum urceolum fictilem in Eumolpi caput iaculatus est solvitque clamantis frontem et de cella se proripuit. Eumolpus contumeliae impatiens rapit ligneum candelabrum sequiturque abeuntem et creberrimis ictibus supercilium suum vindicat. Fit concursus familiae hospitumque ebriorum frequentia. Ego autem nactus occasionem vindictae Eumolpum excludo, redditaque scordalo vice sine aemulo scilicet et cella utor et nocte. Interim coctores insulariique mulcant exclusum et alius veru extis stridentibus plenum in oculos eius intentat, alius furca de carnario rapta statum proeliantis componit. Anus praecipue lippa, sordidissimo praecincta linteo, soleis ligneis imparibus imposita, canem ingentis magnitudinis catena trahit instigatque in Eumolpon. Sed ille candelabro se ab omni periculo vindicabat.
Videbamus nos omnia per foramen valvae, quod paulo ante ansa ostioli rupta laxaverat, favebamque ego vapulanti. Giton autem non oblitus misericordiae suae reserandum esse ostium succurrendumque periclitanti censebat. Ego durante adhuc iracundia non continui manum, sed caput miserantis stricto acutoque articulo percussi. Et ille quidem flens consedit in lecto. Ego autem alternos opponebam foramini oculos iniuriaque Eumolpi velut quo [*](L) dam cibo me replebam advocationemque commendabam, [*](LO) cum procurator insulae Bargates a cena excitatus a duobus lecticariis in mediam rixam perfertur; nam erat etiam pedibus aeger, is ut rabiosa barbaraque voce in ebrios fugitivosque diu peroravit, respiciens ad Eumolpon “o poetarum” inquit “disertissime, tu eras? Et non discedunt ocius nequissimi servi manusque continent a rixa?” --- “Contubernalis mea mihifastum facit. Itasi,me [*](L) amas, maledic illam versibus, ut habeat pudorem” . .
Dum Eumolpus cum Bargate in secreto loquitur, intrat stabulum praeco cum servo publico aliaque sane modica frequentia, facemque fumosam magis quam lucidam quassans haec proclamavit: “puer in balneo paulo ante aberravit, annorum circa XVI, crispus, mollis, formosus, nomine Giton. Si quis eum reddere aut commonstrare voluerit, accipiet nummos mille.” Nec longe a praecone Ascyltos stabat amictus discoloria veste atque in lance argentea indicium et fidem praeferebat. Imperavi Gitoni, ut raptim grabatum subiret annecteretque pedes et manus institis, quibus sponda culcitam ferebat, ac sic ut olim Vlixes Cyclopis arieti[*](Cyclopis arieti Buecheler: pro ariete.) adhaesisset, extentus infra grabatum scrutantium eluderet manus. Non est moratus Giton imperium momentoque temporis inseruit vinculo manus et Vlixem astu simillimo vicit. Ego ne suspicioni relinquerem locum, lectulum vestimentis implevi uniusque hominis vestigium ad corporis mei mensuram figuravi. Interim Ascyltos ut pererravit omnes cum viatore cellas, venit ad meam, et hoc quidem pleniorem spem concepit, quo diligentius oppessulatas invenit fores. Publicus vero servus insertans commissuris secures claustrorum firmitatem laxavit. Ego ad genua Ascylti procubui et per memoriam amicitiae perque societatem miseriarum petii, ut saltem ostenderet fratrem. Immo ut fidem haberent fictae preces, “scio te” inquam “Ascylte, ad occidendum me venisse. Quo enim secures attulisti? Itaque satia iracundiam tuam: praebeo ecce cervicem, funde sanguinem, quem sub praetextu quaestionis petisti.” Amolitur Ascyltos invidiam et se vero nihil aliud quam fugitivum suum dixit quaerere, mortem nec hominis concupisse nec supplicis, utique eius quem post fatalem rixam habuisset[*](habuisset Buecheler: habuit.) carissimum.
At non servus publicus tam languide agit, sed raptam cauponi harundinem subter lectum mittit omniaque etiam foramina parietum scrutatur. Subducebat Giton ab ictu corpus et reducto timidissime spiritu ipsos sciniphes ore tangebat --- Eumolpus autem, quia effractum ostium cellae neminem poterat excludere, irrumpit perturbatus et “mille” inquit “nummos inveni; iam enim persequar abeuntem praeconem et in potestate tua esse Gitonem meritissima proditione[*](proditone Richard: propositione.) monstrabo.” Genua ego perseverantis amplector, ne morientes vellet occidere, et “merito” inquam “excandesceres, si posses perditum[*](perditum Jacobs: proditum.) ostendere. Nunc inter turbam puer fugit, nec quo abierit, suspicari possum. Per fidem, Eumolpe, reduc puerum et vel Ascylto redde.” Dum haec ego iam credenti persuadeo, Giton collectione spiritus plenus ter continuo ita sternutavit, ut grabatum concuteret. Ad quem motum Eumolpus conversus salvere Gitona iubet. Remota etiam culcita videt Vlixem, cui vel esuriens Cyclops potuisset parcere. Mox conversus ad me “quid est” inquit “latro? ne deprehensus quidem ausus es mihi verum dicere. Immo ni deus quidam humanarum rerum arbiter pendenti puero excussisset indicium, elusus circa popinas errarem” --- Giton longe blandior quam ego, primum araneis oleo madentibus vulnus, quod in supercilio factum erat, coartavit. Mox palliolo suo laceratam mutavit vestem, amplexusque iam mitigatum osculis tanquam fomentis aggressus est et “in tua” inquit “pater carissime, in tua sumus custodia. Si Gitona tuum amas, incipe velle servare. Utinam me solum inimicus ignis hauriret vel hibernum invaderet mare. Ego enim omnium scelerum materia, ego causa sum. Si perirem, conveniret inimicis” ---
“ego sic semper et ubique vixi, ut ultimam quamque lucem tanquam non redituram consumerem” --- profusis ego lacrimis rogo quaesoque, ut mecum quoque redeat in gratiam: neque enim in amantium esse potestate furiosam aemulationem. Daturum tamen operam, ne aut dicam aut faciam amplius, quo possit offendi. Tantum omnem scabitudinem animo tanquam bonarum artium magister deleret sine cicatrice.“Incultis asperisque regionibus diutius nives haerent, ast ubi aratro domefacta tellus nitet, dum loqueris, levis pruina dilabitur. Similiter in pectoribus ira considit: feras quidem mentes obsidet, eruditas praelabitur.” “Ut scias” inquit Eumolpus “verum esse, quod dicis, ecce etiam osculo iram finio. Itaque, quod bene eveniat, expedite sarcinulas et vel sequimini me vel, si mavultis, ducite.” Adhuc loquebatur, cum crepuit ostium impulsum, stetitque in limine barbis horrentibus nauta et “moraris” inquit “Eumolpe, tanquam propudium ignores.” Haud mora, omnes consurgimus, et Eumolpus quidem mercennarium suum iam olim dormientem exire cum sarcinis iubet. Ego cum Gitone quicquid erat, in iter[*](liter Buecheler: alter.) compono et adoratis sideribus intro navigium ---
“molestum est quod puer hospiti placet. Quid autem? Non commune est, quod natura optimum fecit? Sol omnibus lucet. Luna innumerabilibus comitata sideribus etiam feras ducit ad pabulum. Quid aquis dici formosius potest? In publico tamen manant. Solus ergo amor furtum potius quam praemium erit? Immo vero nolo habere bona, nisi quibus populus inviderit. Unus, et senex, non erit gravis; etiam cum voluerit aliquid sumere,opus anhelitu prodet.” Haec ut infra fiduciam posui fraudavique animum dissidentem, coepi somnum obruto tunicula capite mentiri. Sed repente quasi destruente fortuna constantiam meam eiusmodi vox super constratum puppis congemuit: “ergo me derisit?” Et haec quidem virilis et paene auribus meis familiaris animum palpitantem percussit. Ceterum eadem indignatione mulierlacerata ulterius excanduit et “Si quis deus manibus meis” inquit “Gitona imponeret, quambene exulem exciperem.”[*](exciperem margin ed. of Tornaesius exciperet.) Uterque nostrum tam inexpectato ictus sono amiserat sanguinem. Ego praecipue quasi somnio quodam turbulento circumactus diu vocem collegi tremebundisque manibus Eumolpi iam in soporem labentis laciniam duxi et “Per fidem” inquam “pater, cuius haec navis est, aut quos vehat, dicere potes?” Inquietatus ille moleste tulit et “Hoc erat” inquit “quod placuerat tibi, ut supra constratum navis occuparemus secretissimum locum, ne nos patereris requiescere? Quid porro ad rem pertinet, si dixero Licham Tarentinum esse dominum huiusce navigii, qui Tryphaenam exulem Tarentum ferat?”