Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

Intremui post hoc fulmen attonitus, iuguloque detecto “aliquando” inquam “Totum me, Fortuna, vicisti.” Nam Giton quidem super pectus meum positus diu animam egit. Deinde ut effusus sudor utriusque spiritum revocavit, comprehendi Eumolpi genua et “Miserere” inquam “morientium et pro consortio studiorum commoda manum; mors venit, quae nisi per te non licet, potest esse pro munere.” Inundatus hac Eumolpus invidia iurat per deos deasque se neque scire quid acciderit, nec ullum dolum malum consilio adhibuisse, sed mente simplicissima et vera fide in navigium comites induxisse, quo ipse iam pridem fuerit usurus. “Quae autem hic insidiae sunt” inquit “aut quis nobiscum Hannibal navigat? Lichas Tarentinus, homo verecundissimus et non tantum huius navigii dominus, quod regit, sed fundorum etiam aliquot et familiae negotiantis, onus deferendum ad mercatum conducit. Hic est Cyclops ille et archipirata, cui vecturam debemus; et praeter hunc Tryphaena, omnium feminarum formosissima, quae voluptatis causa hue atque illuc vectatur.” “Hi sunt” inquit Giton “quos fugimus” simulque raptim causas odiorum et instans periculum trepidanti Eumolpo exponit. Confusus ille et consilii egens iubet quemque suam sententiam promere et “Fingite” inquit “nos antrum Cyclopis intrasse. Quaerendum est aliquod effugium, nisi naufragium
pommus et omni nos periculo liberamus.” “Immo” inquit Giton “persuade gubernatori, ut in aliquem portum navem deducat, non sine praemio scilicet, et affirma ei impatientem maris fratrem tuum in ultimis esse. Poteris hanc simulationem et vultus confusione et lacrimis obumbrare, ut misericordia permotus gubernator indulgeat tibi.” Negavit hoc Eumolpus fieri posse, “quia magna” inquit “navigia portubus se curvatis insinuant, nec tam cito fratrem defecisse veri simile erit. Accedit his, quod forsitan Lichas officii causa visere languentem desiderabit. Vides, quam valde nobis expediat, ultro dominum ad fugientes accersere.[*](accersere Buecheler: accedere.) Sed finge navem ab ingenti posse cursu deflecti et Licham non utique circumiturum aegrorum cubilia: quomodo possumus egredi nave, ut non conspiciamur a cunctis? Opertis capitibus, an nudis? Opertis, et quis non dare manum languentibus volet? Nudis, et quid erit aliud quam se ipsos proscribere?”
“Quin potius” inquam ego “ad temeritatem confugimus et per funem lapsi descendimus in scapham praecisoque vinculo reliqua fortunae committimus? Nec ego in hoc periculum Eumolpon arcesso. Quid enim attinet innocentem alieno periculo imponere? Contentus sum, si nos descendentes adiuverit casus.” “Non imprudens” inquit “consilium” Eumolpos “si aditum haberet. Quis enim non euntes notabit? Utique gubernator, qui pervigil nocte siderum quoque motus custodit. Et utcunque imponi nihil[*](nihil Buecheler: vel.) dormienti posset, si per aliam partem navis fuga quaereretur: nunc per puppim, per ipsa gubernacula delabendum est, a quorum regione funis descendit, qui scaphae
custodiam tenet. Praeterea illud miror, Encolpi, tibi non succurrisse, unum nautam stationis perpetuae interdiu noctuque iacere in scapha, nec posse inde custodem nisi aut caede expelli aut praecipitari viribus. Quod an fieri possit, interrogate audaciam vestram. Nam quod ad meum quidem comitatum attinet, nullum recuso periculurn, quod salutis spem ostendit. Nam sine causa quidem spiritum tanquam rem vacuam impendere ne vos quidem existimo velle. Videte, numquid hoc placeat: ego vos in duas iam pelles coniciam vinctosque loris inter vestimenta pro sarcinis habebo, apertis scilicet aliquatenus labris, quibus et spiritum recipere possitis et cibum. Conclamabo deinde nocte servos poenam graviorem timentes praecipitasse se in mare. Deinde cum ventum fuerit in portum, sine ulla suspicione pro sarcinis vos efferam.” “Ita vero” inquam ego “tanquam solidos alligaturus, quibus non soleat venter iniuriam facere? An tanquam eos qui sternutare non soleamus nec stertere? An quia hoc genus furti semel mea feliciter cessit? Sed finge una die vinctos posse durare: quid ergo, si diutius aut tranquillitas nos tenuerit aut adversa tempestas? Quid facturi sumus? Vestes quoque diutius vinctas ruga consumit, et chartae alligatae mutant figuram. Iuvenes adhuc laboris expertes statuarum ritu patiemur pannos et vincla?” --- “Adhuc aliquod iter salutis quaerendum est. Inspicite, quod ego inveni. Eumolpus tanquam litterarum
studiosus utique atramentum habet. Hoc ergo remedio mutemus colores a capillis usque ad ungues. Ita tanquam servi Aethiopes et praesto tibi erimus sine tormentorum iniuria hilares, et permutato colore imponemus inimicis.” “Quidni?” inquit Giton “etiam circumcide nos, ut Iudaei videamur, et pertunde aures, ut imitemur Arabes, et increta facies, ut suos Gallia cives putet: tanquam hic solus color figuram possit pervertere et non multa una oporteat consentiant et non ratione, ut[*](et non bracketed, ut added by Buecheler.) mendacium constet. Puta infectam medicamine faciem diutius durare posse; finge nec aquae asperginem imposituram aliquam corpori maculam, nec vestem atramento adhaesuram, quod frequenter etiam non accersito ferrumine infigitur: age, numquid et labra possumus tumore taeterrimo implere Numquid et crines calamistro convertere? Numquid et frontes cicatricibus scindere? Numquid et crura in orbem pandere? Numquid et talos ad terram deducere? Numquid et barbam peregrina ratione figurare? Color arte compositus inquinat corpus, non mutat. Audite, quid amenti[*](amenti Buecheler: timenti.) succurrerit: praeligemus vestibus capita et nos in profundum mergamus.”
“Ne istud dii hominesque patiantur” Eumolpus exclamat “ut vos tam turpi exitu vitam finiatis. Immo potius facite, quod iubeo. Mercennarius meus, ut ex novacula comperistis, tonsor est: hic continuo radat
utriusque non solum capita, sed etiam supercilia. Sequar ego frontes notans inscriptione sollerti, ut videamini stigmate esse puniti. Ita eaedem litterae et suspicionem declinabunt quaerentium et vultus umbra supplicii tegent.” Non est dilata fallacia, sed ad latus navigii furtim processimus capitaque cum superciliis denudanda tonsori praebuimus. Implevit Eumolpus frontes utriusque ingentibus litteris et notum fugitivorum epigramma per totam faciem liberali manu duxit. Unus forte ex vectoribus, qui acclinatus lateri navis exonerabat stomachum nausea gravem, notavit sibi ad lunam tonsorem intempestivo inhaerentem ministerio, execratusque omen, quod imitaretur naufragorum ultimum votum, in cubile reiectus est. Nos dissimulata nauseantis devotione ad ordinem tristitiae redimus, silentioque compositi reliquas noctis horas male soporati consumpsimus ---
“Videbatur mihi secundum quietem Priapus dicere: 'Encolpion quod quaeris, scito a me in navem tuam esse perductum.” ' Exhorruit Tryphaena et “Putes” inquit “una nos dormiisse; nam et mihi simulacrum Neptuni, quod Baiis in tetrastylo[*](Baiis in tetrastylo Buecheler: Baistor asylo.) notaveram, videbatur dicere: in nave Lichae Gitona invenies.'” “Hinc scies” inquit Eumolpus “Epicurum esse hominem divinum, qui eiusmodi ludibria facetissima ratione condemnat” --- ceterum Lichas ut Tryphaenae somnium expiavit,“quis” inquit “prohibet navigium scrutari, ne videamur divinae mentis opera damnare?”
Is qui nocte miserorum furtum deprehenderat, Hesus nomine, subito proclamat: “Ergo illi qui sunt, qui nocte ad lunam radebantur pessimo medius fidius exemplo? Audio enim non licere cuiquam mortalium in nave neque ungues neque capillos deponere, nisi cum pelago ventus irascitur.”
Excanduit Lichas hoc sermone turbatus et “Itane” inquit “capillos aliquis in nave praecidit, et hoc nocte intempesta? Attrahite ocius nocentes in medium, ut sciam, quorum capitibus debeat navigium lustrari.” “Ego” inquit Eumolpus “hoc iussi. Nec in[*](nec in Buecheler: nec non.) eodem futurus navigio auspicium mihi feci, sed quia nocentes horridos longosque habebant capillos, ne viderer de nave carcerem facere, iussi squalorem damnatis auferri; simul ut notae quoque litterarum non adumbratae comarum praesidio totae ad oculos legentium acciderent. Inter cetera apud communem amicam consumpserunt pecuniam meam, a qua illos proxima nocte extraxi mero unguentisque perfusos. Ad summam, adhuc patrimonii mei reliquias olent” --- itaque ut tutela navis expiaretur, placuit quadragenas utrique plagas imponi. Nulla ergo fit mora; aggrediuntur nos furentes nautae cum funibus temptantque vilissimo sanguine tutelam placare. Et ego quidem tres plagas Spartana nobilitate concoxi. Ceterum Giton semel ictus tam valde exclamavit, ut Tryphaenae aures notissima voce repleret. Non solum era[*](era Buecheler: ergo.) turbata est, sed ancillae etiam omnes familiari sono inductae ad vapulantem decurrunt. Iam Giton mirabili forma
exarmaverat nautas coeperatque etiam sine voce saevientes rogare, cum ancillae pariter proclamant: “Giton est, Giton, inhibete crudelissimas manus; Giton est, domina, succurre.” Deflectit aures Tryphaena iam sua sponte credentes raptimque ad puerum devolat. Lichas, qui me optime noverat, tanquam et ipse vocem audisset, accurrit et nec manus nec faciem meam consideravit, sed continuo ad inguina mea luminibus deflexis movit officiosam manum et “Salve” inquit “Encolpi.” Miretur nunc aliquis Vlixis nutricem post vicesimum annum cicatricem invenisse originis indicem, cum homo prudentissimus confusis omnibus corporis orisque[*](orisque Buecheler: indiciorumque.) lineamentis ad unicum fugitivi argumentum tam docte pervenerit. Tryphaena lacrimas effudit decepta supplicio—vera enim stigmata credebat captivorum frontibus impressa—sciscitarique submissius coepit, quod ergastulum intercepisset errantes, aut cuius tam crudeles manus in hoc supplicium durassent. Meruisse quidem contumeliam aliquam fugitives, quibus in odium bona sua venissent. . .
concitatus iracundia prosiliit Lichas et “O te” inquit “feminam simplicem, tanquam vulnera ferro praeparata litteras biberint. Utinam quidem hac se inscriptione frontis maculassent: haberemus nos extremum solacium. Nunc mimicis artibus petiti sumus et adumbrata inscriptione derisi.” Volebat Tryphaena misereri, quia non totam voluptatem perdiderat, sed Lichas memor adhuc uxoris
corruptae contumeliarumque, quas in Herculis porticu acceperat, turbato vehementius vultu proclamat: “Deos immortales rerum humanarum agere curam, puto, intellexisti, o Tryphaena. Nam imprudentes noxios in nostrum induxere navigium, et quid fecissent, admonuerunt pari somniorum consensu. Ita vide, ut possit illis ignosci, quos ad poenam ipse deus deduxit. Quod ad me attinet, non sum crudelis, sed vereor, ne quod remisero, patiar.” Tam superstitiosa oratione Tryphaena mutata negat se interpellare supplicium, immo accedere etiam iustissimae ultioni. Nec se minus grandi vexatam iniuria quam Licham, cuius pudoris dignitas in contione proscripta sit ---
“Me, ut puto, hominem non ignotum, elegerunt ad hoc officium legatum petieruntque, ut se reconciliarem aliquando amicissimis. Nisi forte putatis iuvenes casu in has plagas incidisse, cum omnis vector nihil prius quaerat, quam cuius se diligentiae credat. Flectite ergo mentes satisfactione lenitas, et patimini liberos homines ire sine iniuria, quo destinant. Saevi quoque implacabilesque domini crudelitatemn suam impediunt, si quando paenitentia fugitivos reduxit, et dediticiis hostibus parcimus. Quid ultra petitis aut quid vultis? In conspectu vestro supplices iacent iuvenes ingenui, honesti, et quod utroque potentius est, familiaritate vobis aliquando coniuncti. Si mehercules intervertissent pecuniam vestram, si fidem proditione
laesissent, satiari tamen potuissetis hac poena, quam videtis. Servitia ecce in frontibus cernitis et vultus ingenuos voluntaria poenarum lege proscriptos.” Interpellavit deprecationem supplicii[*](supplicii Buecheler: supplicis.) Lichas et “Noli” inquit “causam confundere, sed impone singulis modum. Ac primum omnium, si ultro venerunt, cur nudavere crinibus capita? Vultum enim qui permutat, fraudem parat, non satisfactionem. Deinde, si gratiam a legato moliebantur, quid ita omnia fecisti, ut quos tuebaris, absconderes? Ex quo apparet casu incidisse noxios in plagas et te artem quaesisse, qua nostrae animadversionis impetum eluderes. Nam quod invidiam facis nobis ingenuos honestosque clamando, vide, ne deteriorem facias confidentia causam. Quid debent laesi facere, ubi rei ad poenam confugiunt? At enim amici fuerunt nostri: eo maiora meruerunt supplicia; nam qui ignotos laedit, latro appellatur, qui amicos, paulo minus quam parricida.” Resolvit Eumolpos tam iniquam declamationem et “Intellego” inquit “nihil magis obesse iuvenibus miseris, quam quod nocte deposuerunt capillos: hoc argumento incidisse videntur in navem, non venisse. Quod velim tam candide ad aures vestras perveniat, quam simpliciter gestum est. Voluerunt enim antequam conscenderent, exonerare capita molesto et supervacuo pondere, sed celerior ventus distulit curationis propositum. Nec tamen putaverunt ad rem pertinere, ubi inciperent, quod placuerat ut fieret, quia nec omen nec legem navigan
tium noverant.” “Quid” inquit Lichas “attinuit supplices radere? Nisi forte miserabiliores calvi solent esse. Quamquam quid attinet veritatem per interpretem quaerere? quid dicis tu, latro? quae salamandra supercilia tua exussit? cui deo crinem vovisti? pharmace, responde.”
Obstupueram ego supplicii metu pavidus, nec quid in re manifestissima dicerem, inveniebam turbatus --- et deformis praeter spoliati capitis dedecus superciliorum etiam aequalis cum fronte calvities, ut nihil nec facere deceret nec dicere. Ut vero spongia uda facies plorantis detersa est et liquefactum per totum os atramentum omnia scilicet lineamenta fuliginea nube confudit, in odium se ira convertit. Negat Eumolpus passurum se, ut quisquam ingenuos contra fas legemque contaminet, interpellatque saevientium minas non solum voce sed etiam manibus. Aderat interpellanti mercennarius comes et unus alterque infirmissimus vector, solacia magis litis quam virium auxilia. Nec quicquam pro me deprecabar, sed intentans in oculos Tryphaenae manus usurum me viribus meis clara liberaque voce clamavi, ni abstineret a Gitone iniuriam mulier damnata et in toto navigio sola verberanda. Accenditur audacia mea iratior Lichas, indignaturque quod ego relicta mea causa tantum pro alio clamo. Nec minus Tryphaena contumelia saevit accensa totiusque navigii turbam diducit in partes. Hinc mercennarius tonsor ferramenta sua nobis et ipse armatus distribuit, illinc Tryphaenae
familia nudas expedit manus, ac ne ancillarum quidem clamor aciem destituit, uno tantum gubernatore relicturum se navis ministerium denuntiante, sinon desinat rabies libidine perditorum collecta. Nihilo minus tamen perseverat dimicantium furor, illis pro ultione, nobis pro vita pugnantibus. Multi ergo utrinque sine morte labuntur, plures cruenti vulneribus referunt veluti ex proelio pedem, nec tamen cuiusquam ira laxatur. Tune fortissimus Giton ad virilia sua admovit novaculam infestam, minatus se abscisurum tot miseriarum causam, inhibuitque Tryphaena tam grande facinus non dissimulata missione. Saepius ego cultrum tonsorium super iugulum meum posui, non magis me occisurus, quam Giton, quod minabatur, facturus. Audacius tamen ille tragoediam implebat, quia sciebat se illam habere novaculam, qua iam sibi cervicem praeciderat.
Stante ergo utraque acie, cum appareret [*](LO) futurum non tralaticium bellum, aegre expugnavit gubernator, ut caduceatoris more Tryphaena indutias faceret. Data ergo acceptaque ex more patrio fide praetendit ramum oleae a tutela navigii raptum, atque in colloquium venire ausa“
  • “Quis furor” exclamat “pacem convertit in arma?
  • Quid nostrae meruere manus? Non Troius heros
  • hac in classe vehit decepti pignus Atridae,
  • nec Medea furens fraterno sanguine pugnat.
  • Sed contemptus amor vires habet. Ei mihi, fata
  • hos inter fluctus quis raptis evocat armis?
  • Cui non est mors una satis? Ne vincite pontum
  • gurgitibusque feris alios imponite fluctus.”
  • Haec ut turbato clamore mulier effudit, haesit paulisper acies, revocataeque ad pacem manus intermisere bellum. Utitur paenitentiae occasione dux Eumolpos et castigate ante vehementissime Licha tabulas foederis signat, quis haec formula erat: “Ex tui animi sententia, ut tu, Tryphaena, neque iniuriam tibi factam a Gitone quereris, neque si quid ante hunc diem factum est, obicies vindicabisve aut ullo alio genere persequendum curabis; ut tu nihil imperabis puero repugnanti, non amplexum, non osculum, non coitum venere constrictum, nisi pro qua re praesentes numeraveris denarios centum. Item, Licha, ex tui animi sententia, ut tu Encolpion nec verbo contumelioso insequeris nec vultu, neque quaeres ubi nocte dormiat, aut si quaesieris, pro singulis iniuriis numerabis praesentes denarios ducenos.” In haec verba foederibus compositis arma deponimus,
    et ne residua [*](L) in animis etiam post iusiurandum ira remaneret, praeterita aboleri osculis placet. Exhortantibus universis odia detumescunt, epulaeque ad certamen prolatae conciliant hilaritate concordiam.[*](concordiam Buecheler: concilium.)
    Exsonat ergo cantibus [*](LO) totum navigium, et quia repentina tranquillitas intermiserat cursum, alius exultantes quaerebat fuscina pisces, alius hamis blandientibus convellebat praedam repugnantem. Ecce etiam per antemnam pelagiae consederant volucres, quas textis harundinibus peritus
    artifex tetigit; illae viscatis illigatae viminibus deferebantur ad manus. Tollebat plumas aura volitantes, pinnasque per maria inanis spuma torquebat. Iam Lichas redire mecum in gratiam coeperat, iam Tryphaena Gitona extrema parte potionis spargebat, cum Eumolpus et ipse vino solutus dicta voluit in calvos stigmososque iaculari, donec consumpta frigidissima urbanitate rediit ad carmina sua coepitque capillorum elegidarion dicere:“
  • Quod solum. formae decus est, cecidere capilli,
  • vernantesque comas tristis abegit hiemps.
  • Nunc umbra nudata sua iam tempora maerent,
  • areaque attritis ridet adulta[*](adulta Buecheler: adusta.) pilis.
  • O fallax natura deum: quae prima dedisti
  • aetati nostrae gaudia, prima rapis.
  • Infelix, modo crinibus nitebas
  • Phoebo pulchrior et sorore Phoebi.
  • At nunc levior aere vel rotundo
  • horti tubere, quod creavit unda,
  • ridentes fugis et times puellas.
  • Ut mortem citius venire credas,
  • scito iam capitis perisse partem.
  • Plura volebat proferre, credo, et ineptiora praeteritis, cum ancilla Tryphaenae Gitona in partem navis inferiorem ducit corymbioque dominae pueri adornat caput. Immo supercilia etiam profert de pyxide sciteque iacturae lineamenta secuta totam illi formam suam reddidit. Agnovit Tryphaena verum Gitona, lacrimisque turbata tune primum bona fide puero
    basium dedit.
    Ego etiam si repositum in pristinum [*](L) decorem puerum gaudebam, abscondebam tamen frequentius vultum intellegebamque me non tralaticia deformitate esse insignitum, quem alloquio dignum ne Lichas quidem crederet. Sed huic tristitiae eadem illa succurrit ancilla, sevocatumque me non minus decoro exornavit capillamento; immo commendatior vultus enituit, quia flavum[*](flavum margin ed. of Tornaesius: flaucorum.) corymbion erat ---
    Ceterum Eumolpos, et periclitantium advocatus et [*](LO) praesentis concordiae auctor, ne sileret sine fabulis hilaritas, multa in muliebrem levitatem coepit iactare: quam facile adamarent, quam cito etiam filiorum obliviscerentur, nullamque esse feminam tam pudicam, quae non peregrina libidine usque ad furorem averteretur. Nec se tragoedias veteres curare aut nomina saeculis nota, sed rem sua memoria factam, quam expositurum se esse, si vellemus audire. Conversis igitur omnium in se vultibus auribusque sic orsus est:
    “Matrona quaedam Ephesi tam notae erat pudicitiae, ut vicinarum quoque gentium feminas ad spectaculum sui evocaret. Haec ergo cum virum extulisset, non contenta vulgari more funus passis prosequi crinibus aut nudatum pectus in conspectu frequentiae plangere, in conditorium etiam prosecuta est defunctum, positumque in hypogaeo Graeco more corpus custodire ac flere totis noctibus diebusque coepit. Sic afflictantem se ac mortem inedia persequentem non parentes potuerunt abducere, non propinqui; magistratus ultimo repulsi abierunt, complorataque singularis
    exempli femina ab omnibus quintum iam diem sine alimento trahebat. Assidebat aegrae fidissima ancilla, simulque et lacrimas commodabat lugenti, et quotienscunque defecerat positum in monumento lumen renovabat. Una igitur in tota civitate fabula erat, solum illud affulsisse verum pudicitiae amorisque exemplum omnis ordinis homines confitebantur, cum interim imperator provinciae latrones iussit crucibus affigi secundum illam casulam, in qua recens cadaver matrona deflebat. Proxima ergo nocte, cum miles, qui cruces asservabat, ne quis ad sepulturam corpus detraheret, notasset sibi et lumen inter monumenta clarius fulgens et gemitum lugentis audisset, vitio gentis humanae concupiit scire, quis aut quid faceret. Descendit igitur in conditorium, visaque pulcherrima muliere primo quasi quodam monstro infernisque imaginibus turbatus substitit. Deinde ut et corpus iacentis conspexit et lacrimas consideravit faciemque unguibus sectam, ratus scilicet id quod erat, desiderium extincti non posse feminam pati, attulit in monumentum cenulam suam coepitque hortari lugentem, ne perseveraret in dolore supervacuo ac nihil profuturo gemitu pectus diduceret: omnium eundem esse exitum sed et idem domicilium, et cetera quibus exulceratae mentes ad sanitatem revocantur. At illa ignota consolatione percussa laceravit vehementius pectus ruptosque crines super corpus[*](corpus Nodot: pectus.) iacentisimposuit. Non recessit tamen miles, sed eadem exhortatione temptavit dare mulierculae cibum, done ancilla vini
    certe ab eo odore corrupta primum ipsa porrexit ad humanitatem invitantis victam manum, deinde refecta potione et cibo expugnare dominae pertinaciam coepit et 'Quid proderit' inquit 'hoc tibi, si soluta inedia fueris, si te vivam sepelieris, si antequam fata poscant, indemnatum spiritum effuderis? Id cinerem aut manes credis sentire sepultos? Vis tu reviviscere? Vis discusso muliebri errore, quam diu licuerit, lucis commodis frui? Ipsum te iacentis corpus admonere debet, ut vivas.' Nemo invitus audit, cum cogitur aut cibum sumere aut vivere. Itaque mulier aliquot dierum abstinentia sicca passa est frangi pertinaciam suam, nec minus avide replevit se cibo quam ancilla, quae prior victa est.
    Ceterum scitis, quid plerumque soleat temptare humanam satietatem. Quibus blanditiis impetraverat miles, ut matrona vellet vivere, isdem etiam pudicitiam eius aggressus est. Nec deformis aut infacundus iuvenis castae videbatur, conciliante gratiam ancilla ac subinde dicente:“
  • 'Placitone etiam pugnabis amori?
  • Nec venit in mentem, quorum consederis arvis?'
  • ” quid diutius moror? ne hanc quidem partem corporis mulier abstinuit, victorque miles utrumque persuasit. Iacuerunt ergo una non tantum illa nocte, qua nuptias fecerunt, sed postero etiam ac tertio die, praeclusis videlicet conditorii foribus, ut quisquis ex notis ignotisque ad monumentum venisset, putaret expirasse super corpus viri pudicissimam uxorem. Ceterum
    delectatus miles et forma mulieris et secreto, quicquid boni per facultates poterat, coemebat et prima statim nocte in monumentum ferebat. Itaque unius cruciarii parentes ut viderunt laxatam custodiam, detraxere nocte pendentem supremoque mandaverunt officio. At miles circumscriptus dum desidet, ut postero die vidit unam sine cadavere crucem, veritus supplicium, mulieri quid accidisset exponit: nec se exspectaturum iudicis sententiam, sed gladio ius dicturum ignaviae suae. Commodaret ergo illa perituro locum et fatale conditorium familiari ac viro faceret. Mulier non minus misericors quam pudica 'ne istud' inquit 'dii sinant, ut eodem tempore duorum mihi carissimorum hominum duo funera spectem. Malo mortuum impendere quam vivum occidere.' Secundum hanc orationem iubet ex arca corpus mariti sui tolli atque illi, quae vacabat, cruci affigi. Usus est miles ingenio prudentissimae feminae, posteroque die populus miratus est, qua ratione mortuus isset in crucem.”
    Risu excepere fabulam nautae, et erubescente non mediocriter Tryphaena vultumque suum super cervicem Gitonis amabiliter ponente. At non Lichas risit, sed iratum commovens caput “Si iustus” inquit “imperator fuisset, debuit patris familiae corpus in monumentum referre, mulierem affigere cruci.” Non dubie redierat in animum Hedyle expilatumque libidinosa migratione navigium. Sed nec foederis
    verba permittebant meminisse, nec hilaritas, quae occupaverat mentes, dabat iracundiae locum. Ceterum Tryphaena in gremio Gitonis posita modo implebat osculis pectus, interdum concinnabat spoliatum crinibus vultum.
    Ego maestus et impatiens foederis novi [*](L) non cibum, non potionem capiebam, sed obliquis trucibusque oculis utrumque spectabam. Omnia me oscula vulnerabant, omnes blanditiae, quascunque mulier libidinosa fingebat. Nec tamen adhuc sciebam, utrum magis puero irascerer, quod amicam mihi auferret, an amicae, quod puerum corrumperet: utraque inimicissima oculis meis et captivitate praeterita tristiora. Accedebat huc, quod neque Tryphaena me alloquebatur tanquam familiarem et aliquando gratum sibi amatorem, nec Giton me aut tralaticia propinatione dignum iudicabat, aut quod minimum est, sermone communi vocabat, credo, veritus ne inter initia coeuntis gratiae recentem cicatricem rescinderet. Inundavere pectus lacrimae dolore paratae, gemitusque suspirio tectus animam paene submovit --- In partemvoluptatis temptabat admitti, nec domini supercilium induebat, sed amici quaerebat obsequium --- “Si quid ingenui sanguinis habes, non pluris illam facies, quam scortum. Si vir fueris, non ibis ad spintriam”[*](spintriam margin ed. of Tornaesius: spuicam or spuitam.) . . . Me nihil magis pungebat,[*](pungebat Buecheler; pudebat.) quam ne Eumolpus sensisset, quicquid illud fuerat, et homo dicacissimus carminibus vindicaret ---
  • Iurat Eumolpus verbis conceptissimis ---
  • Dum haec taliaque iactamus, inhorruit mare nubesque undique adductae obruere tenebris diem. Discurrunt nautae ad officia trepidantes velaque tempestati subducunt. Sed nec certos fluctus ventus impulerat, nec quo destinaret cursum, gubernator sciebat. Siciliam modo ventus dabat, saepissime in oram Italici litoris aquilo possessor convertebat huc illuc obnoxiam ratem,[*](ratem Goldast: partem.) et quod omnibus procellis periculosius erat, tam spissae repente tenebrae lucem suppresserant, ut ne proram quidem totam gubernator videret. Itaque hercules postquam maris ira infesta[*](naris era infesta Buecheler: manifesta.) convaluit, Lichas trepidans ad me supinas porrigit manus et “tu” inquit “Encolpi, succurre periclitantibus et vestem illam divinam sistrumque redde navigio. Per fidem, miserere, quemadmodum quidem soles.” Et illum quidem vociferantem in mare ventus excussit, repetitumque infesto gurgite procella circumegit atque hausit. Tryphaenam autem prope iam fidelissimi rapuerunt servi, scaphaeque impositam cum maxima sarcinarum parte abduxere certissimae morti. . . Applicitus cum clamore flevi et “Hoc” inquam “a diis meruimus, ut nos sola morte coniungerent? Sed non crudelis fortuna concedit. Ecce iam ratem fluctus evertet, ecce iam amplexus amantium iratum dividet mare. Igitur, si vere Encolpion dilexisti, da oscula, dum licet, et ultimum hoc gaudium fatis properantibus rape.” Haec ut ego dixi, Giton vestem deposuit
    meaque tunica contectus exeruit ad osculum caput. Et ne sic cohaerentes malignior fluctus distraheret, utrumque zona circumvenienti praecinxit et “Si nihil aliud, certe diutius” inquit “iunctos nos mare[*](iunctos nos mare Faber: iuncta nos mors.) feret, vel si voluerit misericors ad idem litus expellere, aut praeteriens aliquis tralaticia humanitate lapidabit, aut quod ultimum est iratis etiam fluctibus, imprudens harena componet.” Patior ego vinculum extremum, et veluti lecto funebri aptatus exspecto mortem iam non molestam. Peragit interim tempestas mandata fatorum omnesque reliquias navis expugnat. Non arbor erat relicta, non gubernacula, non funis aut remus, sed quasi rudis atque infecta materies ibat cum fluctibus --- Procurrere piscatores parvulis expediti navigiis ad praedam rapiendam. Deinde ut aliquos viderunt, qui suas opes defenderent, mutaverunt crudelitatem in auxilium . . .
    Audimus murmur insolitum et sub diaeta magistri quasi cupientis exire beluae gemitum. Persecuti igitur sonum invenimus Eumolpum sedentem membranaeque ingenti versus ingerentem. Mirati ergo, quod illi vacaret in vicinia mortis poema facere, extrahimus clamantem iubemusque bonam habere mentem. At ille interpellatus excanduit et “Sinite me” inquit “sententiam explere; laborat carmen in fine.” Inicio ego phrenitico manum iubeoque Gitona accedere et in terram trahere poetam mugientem --- Hoc opere tandem elaborate casam piscatoriam subimus maerentes, cibisque naufragio corruptis
    utcunque curati tristissimam exegimus noctem. Postero die, cum poneremus consilium, cui nos regioni crederemus, repente video corpus humanum circumactum levi vertice ad litus deferri. Substiti ergo tristis coepique umentibus[*](umentibus margin ed. of Tornaesius: viventibus.) oculis maris fidem inspicere et “Hunc forsitan” proclamo “in aliqua parte terrarum secura exspectat uxor, forsitan ignarus tempestatis filius aut pater;[*](pater Buecheler: patrem.) utique reliquit aliquem, cui proficiscens osculum dedit. Haec sunt consilia mortalium, haec vota magnarum cogitationum. En homo quemadmodum natat.” Adhuc tanquam ignotum deflebam, cum inviolatum os fluctus convertit in terram, agnovique terribilem paulo ante et implfacablem Licham pedibus meis paene subiectum. Non tenui igitur diutius lacrimas, immo percussi semel iterumque manibus pectus et “Ubi nunc est” inquam “iracundia tua, ubi impotentia tua? nempe piscibus beluisque expositus es, et qui paulo ante iactabas vires imperii tui, de tam magna nave ne tabulam quidem naufragus habes. Ite nunc mortales, et magnis cogitationibus pectora implete. Ite cauti, et opes fraudibus captas per mille annos disponite. Nempe hic proxima luce patrimonii sui rationes inspexit, nempe diem etiam, quo venturus esset in patriam, animo suo fixit.[*](fixit Oeveringius: finxit.) Dii deaeque, quam longe a destinatione sua iacet. Sed non sola mortalibus maria hanc fidem praestant. Illum bellantem arma decipiunt, illum diis vota reddentem penatium suorum ruina sepelit. Ille vehiculo lapsus properantem spiritum excussit, cibus avidum strangu
    lavit, abstinentem frugalitas. Si bene calculum ponas, ubique naufragium est. At enim fluctibus obruto non contingit sepultura. Tanquam intersit, periturum corpus quae ratio consumat, ignis an fluctus an mora. Quicquid feceris, omnia haec eodem ventura sunt. Ferae tamen corpus lacerabunt. Tanquam melius ignis accipiat; immo hanc poenam gravissimam credimus, ubi servis irascimur. Quae ergo dementia est, omnia facere, ne quid de nobis relinquat sepultura?” --- Et Licham quidem rogus inimicis collatus manibus adolebat. Eumolpus autem dum epigramma mortuo facit, oculos ad arcessendos sensus longius mittit ---
    Hoc peracto libenter officio destinatum carpimus iter ac momento temporis in montem sudantes con scendimus, ex quo haud procul impositum arce sublimi oppidum cernimus. Nec quod esset, sciebamus errantes, donec a vilico quodam Crotona esse cognovimus, urbem antiquissimam et aliquando Italiae primam. Cum deinde diligentius exploraremus, qui homines inhabitarent nobile solum, quodve genus negotiationis praecipue probarent post attritas bellis frequentibus opes, “O mi” inquit “hospites, si negotiatores estis, mutate propositum aliudque vitae praesidium quaerite. Sin autem urbanioris notae homines sustinetis semper mentiri, recta ad lucrum curritis. In hac enimurbe non litterarum studia celebrantur, non eloquentia locum habet, non frugalitas sanctique mores laudibus ad fructum perveniunt, sed quoscunque homines in
    hac urbe videritis, scitote in duas partes esse divisos. Nam aut captantur aut captant. In hac urbe nemo liberos tollit, quia quisquis suos heredes habet, non ad cenas,[*](cenas Bongarsius: scenas.) non ad spectacula admittitur, sed omnibus prohibetur commodis, inter ignominiosos latitat. Qui vero nec uxores unquam duxerunt nec proximas necessitudines habent, ad summos honores perveniunt, id est soli militares, soli fortissimi atque etiam innocentes habentur. Adibitis” inquit “oppidum tanquam in pestilentia campos, in quibus nihil aliud est nisi cadavera, quae lacerantur, aut corvi, qui lacerant” ---
    prudentior Eumolpus convertit ad novitatem rei mentem genusque divinationis sibi non displicere confessus est. Iocari ego senem poetica levitate credebam, cum ille “Utinam quidem sufficeret largior scaena, id est vestis humanior, instrumentum lautius, quod praeberet mendacio fidem: non mehercules penam istam differrem, sed continuo vos ad magnas opes ducerem. Atquin promitto, quicquid exigeret, dummodo placeret vestis, rapinae comes, et quicquid Lycurgi villa grassantibus praebuisset. Nam nummos in praesentem usum deum matrem pro fide sua reddituram” --- “Quid ergo” inquit Eumolpus “cessamus mimum componere? Facite ergo me dominum, si negotiatio placet.” Nemo ausus est artem damnare nihil auferentem. Itaque ut duraret inter omnes tutum mendacium, in verba Eumolpi sacramentum iuravimus: uri, vinciri, verberari ferroque necari, et quicquid aliud Eumolpus iussisset. Tanquam legitimi gladia
    tores domino corpora animasque religiosissime addicimus. Post peractum sacramentum serviliter ficti dominum consalutamus, elatumque ab Eumolpo filium pariter condiscimus, iuvenem ingentis eloquentiae et spei, ideoque de civitate sua miserrimum senem exisse, ne aut clientes sodalesque filii sui aut sepulcrum quotidie causam lacrimarum cerneret. Accessisse huic tristitiae proximum naufragium, quo amplius vicies sestertium amiserit; nec illum iactura moveri, sed destitutum ministerio non agnoscere dignitatem suam. Praeterea habere in Africa trecenties sestertium fundis nominibusque depositum; nam familiam quidem tam magnam per agros Numidiae esse sparsam, ut possit vel Carthaginem capere. Secundum hanc formulam imperamus Eumolpo, ut plurimum tussiat, ut sit modo solutions stomachi cibosque omnes palam damnet; loquatur aurum et argentum fundosque mendaces et perpetuam terrarum sterilitatem; sedeat praeterea quotidie ad rationes tabulasque testamenti omnibus mensibus renovet. Et ne quid scaenae deesset, quotiescunque aliquem nostrum vocare temptasset, alium pro alio vocaret, ut facile appareret dominum etiam eorum meminisse, qui praesentes non essent. His ita ordinatis, “quod belle feliciterque eveniret” precati deos viam ingredimur. Sed neque Giton sub insolito fasce durabat, et mercennarius Corax, detrectator ministerii, posita frequentius sarcina male dicebat properantibus affirmabatque se aut proiecturum sarcinas aut cum onere fugiturum. “Quid vos” inquit “iumen
    tum me putatis esse aut lapidariam navem? Hominis operas locavi, non caballi. Nec minus liber sum quam vos, etiam si pauperem pater me reliquit.” Nec contentus maledictis tollebat subinde altius pedem et strepitu obsceno simul atque odore viam implebat. Ridebat contumaciam Giton et singulos crepitus eius pari clamore prosequebatur ---
    “Multos inquit Eumolpos, o iuvenes carmen [*](LO) decepit. Nam ut quisque versum pedibus instruxit sensumque teneriorem verborum ambitu intexuit, putavit se continuo in Heliconem venisse. Sic forensibus ministeriis exercitati frequenter ad carminis tranquillitatem tanquam ad portum feliciorem[*](feliciorem cod. Messaniensis: faciliorem other MSS.) refugerunt, credentes facilius poema exstrui posse, quam controversiam sententiolis vibrantibus pictam. Ceterum neque generosior spiritus vanitatem[*](vanitatem cod. Messaniensis: sanitatem other MSS.) amat, neque concipere[*](concipere cod. Bernensis: conspicere L: conspici O.) aut edere partum mens potest nisi ingenti flumine litterarum inundata. Refugiendum est ab omni verborum, ut ita dicam, vilitate et sumendae voces a plebe semotae,[*](semotae Buecheler: summotae.) ut fiat 'odi profanum vulgus et arceo.' Praeterea curandum est, ne sententiae emineant extra corpus orationis expressae, sed intexto vestibus colore niteant. Homerus testis et lyrici Romanusque Vergilius et Horatii curiosa felicitas. Ceteri enim aut non viderunt viam, qua iretur ad carmen, aut visam[*](visam Faber: versum.) timuerunt calcare. Ecce belli civilis ingens opus
    quisquis attigerit, nisi plenus litteris, sub onere labetur. Non enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis sub testibus fides: tanquam si placet hic impetus, etiam si nondum recepit ultimam manum” ---
  • Orbem iam totum victor Romanus habebat,
  • qua mare, qua terrae, qua sidus currit utrumque.
  • Nec satiatus erat. Gravidis freta pulsa carinis
  • iam peragebantur; si quis sinus abditus ultra,
  • si qua foret tellus, quae fulvum mitteret aurum,
  • hostis erat, fatisque in tristia bella paratis
  • quaerebantur opes. Non vulgo nota placebant
  • gaudia, non usu plebeio trita voluptas.
  • Aes Ephyreiacum[*](Aes Ephyreiacum Heinsius: aes epyrecum and the like most MSS.: spolia Tum (cum Dr) Senius codd. Monacensis et Dresdensis.) laudabat miles in unda;
  • quaesitus tellure nitor certaverat ostro;
  • hinc Numidae accusant,[*](accusant L: accusatius O.) illinc nova vellera Seres,
  • atque Arabum populus sua despoliaverat arva.
  • Ecce aliae clades et laesae vulnera pacis.
  • Quaeritur in silvis auro fera, et ultimus Hammon
  • Afrorum excutitur, ne desit belua dente
  • ad mortes pretiosa; fames premit advena classes,
  • tigris et aurata gradiens vectatur in aula,
  • ut bibat humanum populo plaudente cruorem.
  • Heu, pudet effari perituraque prodere fata,
  • Persarum ritu male pubescentibus annis
  • surripuere viros exsectaque viscera ferro
  • in venerem fregere, atque ut fuga nobilis aevi
  • circumscripta mora properantes differat annos,
  • quaerit se natura nec invenit. Omnibus ergo
  • scorta placent fractique enervi corpore gressus
  • et laxi crines et tot nova nomina vestis,
  • quaeque virum quaerunt. Ecce Afris eruta terris
  • citrea mensa greges servorum ostrumque renidens,
  • ponitur ac maculis imitatur vilius[*](vilius Gronovius: vilibus. For imitatur some MSS. give mutatur.) aurum
  • quae sensum trahat. Hoc sterile ac male nobile lignum
  • turba sepulta mero circum venit, omniaque orbis
  • praemia corruptis[*](corruptis Buecheler: correptis.) miles vagus esurit armis.
  • Ingeniosa gula est. Siculo scarus aequore mersus
  • ad mensam vivus perducitur, atque Lucrinis
  • eruta litoribus vendunt conchylia cenas,
  • ut renovent per damna famem. Iam Phasidos unda
  • orbata est avibus, mutoque in litore tantum
  • solae desertis adspirant frondibus aurae.
  • Nec minor in campo furor est, emptique Quirites
  • ad praedam strepitumque lucri suffragia vertunt.
  • Venalis populus, venalis curia patrum,
  • est favor in pretio. Senibus quoque libera virtus
  • exciderat, sparsisque opibus conversa potestas
  • ipsaque maiestas auro corrupta iacebat.
  • Pellitur a populo victus Cato; tristior ille est,
  • qui vicit, fascesque pudet rapuisse Catoni.
  • Namque—hoc dedecoris populo morumque ruina—
  • non homo pulsus erat, sed in uno victa potestas
  • Romanumque decus. Quare tam perdita Roma
  • ipsa sui merces erat et sine vindice praeda.
  • Praeterea gemino deprensam gurgite plebem[*](plebem Crusius: praedam.)
  • faenoris illuvies ususque exederat aeris.
  • Nulla est certa domus, nullum sine pignore corpus,
  • sed veluti tabes tacitis concepta medullis
  • intra membra furens curis latrantibus errat.
  • Arma placent miseris, detritaque commoda luxu
  • vulneribus reparantur. Inops audacia tuta est.
  • Hoc mersam caeno Romam somnoque iacentem
  • quae poterant artes sana ratione movere,
  • ni furor et bellum ferroque excita[*](excita cod. Messaniensis: excisa.) libido?
  • ” “
  • Tres tulerat Fortuna duces, quos obruit omnes
  • armorum strue diversa feralis Enyo.
  • Crassum Parthus habet, Libyco iacet aequore Magnus,
  • Iulius ingratam perfudit sanguine Romam,
  • et quasi non posset tot tellus ferre sepulcra,
  • divisit cineres. Hos gloria reddit honores.
  • Est locus exciso penitus demersus hiatu
  • Parthenopen inter magnaeque Dicarchidos arva,
  • Cocyti perfusus aqua; nam spiritus, extra
  • qui furit effusus, funesto spargitur aestu.
  • Non haec autumno tellus viret aut alit herbas
  • ” “
  • caespite laetus ager, non verno persona cantu
  • mollia discordi strepitu virgulta locuntur,
  • sed chaos et nigro squalentia pumice saxa
  • gaudent ferali circum tumulata cupressu.
  • Has inter sedes Ditis pater extulit ora
  • bustorum flammis et cana sparsa favilla,
  • ac tali volucrem Fortunam voce lacessit:
  • Rerum humanarum divinarumque potestas,
  • Fors, cui nulla placet nimium secura potestas,
  • quae nova semper amas et mox possessa relinquis,
  • ecquid Romano sentis te pondere victam,
  • nec posse ulterius perituram extollere molem?
  • Ipsa suas vires odit Romana iuventus
  • et quas struxit opes, male sustinet. Aspice late
  • luxuriam spoliorum et censum in damna furentem.
  • Aedificant auro sedesque ad sidera mittunt,
  • expelluntur aquae saxis, mare nascitur arvis,
  • et permutata rerum statione rebellant.
  • En etiam mea regna petunt. Perfossa dehiscit
  • molibus insanis tellus, iam montibus haustis
  • antra gemunt, et dum vanos[*](vanos Delbenius: vanus O: varios L.) lapis invenit usus,
  • inferni manes caelum sperare fatentur.
  • Quare age, Fors, muta pacatum in proelia vultum
  • Romanosque cie ac nostris da funera regnis.
  • Iam pridem nullo perfundimus ora cruore,
  • nec mea Tisiphone sitientis perluit artus,
  • ex quo Sullanus bibit ensis et horrida tellus
  • extulit in lucem nutritas sanguine fruges.'
  • ” “