Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

Postquam ergo omnes bonam mentem bonamque valitudinem sibi optarunt, Trimalchio ad Nicerotem respexit et “solebas” inquit “suavius esse in convictu; nescio quid nunc taces nec muttis. Oro te, sic felicem me videas, narra illud quod tibi usu venit.” Niceros delectatus affabilitate amici “omne me” inquit “lucrum transeat, nisi iam dudum gaudimonio dissilio, quod te talem video. Itaque hilaria mera sint, etsi timeo istos scholasticos, ne me rideant. Viderint: narrabo tamen: quid enim mihi aufert, qui ridet? Satius est rideri quam derideri.” “Haec ubi dicta dedit,” talem fabulam exorsus est: “Cum adhuc servirem, habitabamus in vico angusto; nune Gavillae domus est. Ibi, quomodo dii volunt, amare coepi uxorem Terentii coponis: noveratis Me
lissam Tarentinam, pulcherrimum bacciballum. Sed ego non mehercules corporaliter illam[*](illam Buecheler: autem.) aut propter res venerias curavi, sed magis quod benemoria[*](benemoria Orelli: bene moriar.) fuit. Si quid ab illa petii, nunquam mihi negatum; fecit assem, semissem habui; quicquid habui, in illius sinum demandavi, nec unquam fefellitus sum. Huius contubernalis ad villam supremum diem obiit. Itaque per scutum per ocream egi aginavi, quemadmodum ad illam pervenirem: scitis autem, in angustiis amici apparent.
Forte dominus Capuam exierat ad scruta scita expedienda. Nactus ego occasionem persuadeo hospitem nostrum, ut mecum ad quintum miliarium veniat. Erat autem miles, fortis tanquam Orcus. Apoculamus nos circa gallicinia, luna lucebat tanquam meridie. Venimus intra monimenta: homo meus coepit ad stelas facere, sedeo[*](sedeo Scheffer: sed.) ego cantabundus et stelas numero. Deinde ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia vestimenta secundum viam posuit. Mihi anima[*](anima Muncker: in animo.) in naso esse, stabam tanquam mortuus. At ille circumminxit vestimenta sua, et subito lupus factus est. Nolite me iocari putare; ut mentiar, nullius patrimonium tanti facio. Sed, quod coeperam dicere, postquam lupus factus est, ululare coepit et in silvas fugit. Ego primitus nesciebam ubi essem, deinde accessi, ut vestimenta eius tollerem: illa autem lapidea facta sunt. Qui mori timore nisi ego? Gladium tamen strinxi et in tota via[*](in tota via Scheffer: matavita tau.) umbras cecidi, done ad
villam amicae meae pervenirem. Ut larua[*](ut larua Buecheler: in larvam.) intravi, paene animam ebullivi, sudor mihi per bifurcum volabat, oculi mortui, vix unquam refectus sum. Melissa mea mirari coepit, quod tam sero ambularem, et 'Si ante' inquit 'venisses, saltem nobis adiutasses; lupus enim villam intravit et omnia pecora perculit, tanquam lanius sanguinem illis misit. Nec tamen derisit, etiam si fugit; servus enim noster lancea collum eius traiecit.' Haec ut audivi, operire oculos amplius non potui, sed luce clara Gai nostri domum fugi tanquam copo compilatus, et postquam veni in illum locum, in quo lapidea vestimenta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem. Ut vero domum veni, iacebat miles meus in lecto tanquam bovis, et collum illius medicus curabat. Intellexi illum versipellem esse, nec postea cum illo panem gustare potui, non si me occidisses. Viderint alii quid de hoc exopinissent; ego si mentior, genios vestros iratos habeam.”
Attonitis admiratione universis “Salvo” inquit “tuo sermone” Trimalchio “si qua fides est, ut mihi pili inhorruerunt, quia scio Niceronem nihil nugarum narrare: immo certus est et minime linguosus. Nam et ipse vobis rem horribilem narrabo: asinus in tegulis. Cum adhuc capillatus essem, nam a puero vitam Chiam gessi, ipsimi nostri[*](ipsimi nostri Buecheler; ipim mostri.) delicatus decessit, mehercules margaritum, zacritus[*](zacritus Roensch; caccitus. A Latin rendering of the Greek dia/kritos, excellent. Cf. notes on c. 37.) et omnium numerum. Cum ergo illum mater misella plangeret et nos tum plures in tristimonio essemus, subito strigae stridere[*](stridere added by Jacobs.) coepe
runt; putares canem leporem persequi. Habebamus tune hominem Cappadocem, longum, valde audaculum et qui valebat: poterat bovem[*](bovem Reiske: Jovem.) iratum tollere. Hic audacter stricto gladio extra ostium procucurrit, involuta sinistra manu curiose, et mulierem tanquam hoc loco —salvum sit, quod tango—mediam traiecit. Audimus gemitum, et—plane non mentiar—ipsas non vidimus. Baro autem noster introversus se proiecit in lectum, et corpus totum lividum habebat quasi flagellis caesus, quia scilicet illum tetigerat mala manus. Nos cluso ostio redimus iterum ad officium, sed dum mater amplexaret corpus filii sui, tangit et videt manuciolum de stramentis factum. Non cor habebat, non intestina, non quicquam: scilicet iam puerum strigae involaverant et supposuerant stramenticium vavatonem. Rogo vos, oportet credatis, sunt mulieres plussciae, sunt nocturnae, et quod sursum est, deorsum faciunt. Ceterum baro ille longus post hoc factum nunquam coloris sui fuit, immo post paucos dies phreneticus periit.”
Miramur nos et pariter credimus, osculatique mensam rogamus nocturnas, ut suis se teneant, dum redimus a cena. Et sane iam lucernae mihi plures videbantur ardere totumque triclinium esse mutatum, cum Trimalchio “tibi dico” inquit “Plocame, nihil narras? Nihil nos delectaris? Et solebas suavius esse, canturire belle deverbia, adicere melicam. Heu heu, abistis dulcis caricae.” “Iam” inquit ille “quadrigae meae decu
currerunt, ex quo podagricus factus sum. Alioquin cum essem adulescentulus, cantando paene tisicus factus sum. Quid saltare? Quid deverbia? Quid tonstrinum? Quando parem habui nisi unum Apelletem?” Appositaque ad os manu nescio quid taetrum exsibilavit, quod postea Graecum esse affirmabat. Nec non Trimalchio ipse cum tubicines esset imitatus, ad delicias suas respexit, quem Croesum appellabat. Puer autem lippus, sordidissimis dentibus, catellam nigram atque indecenter pinguem prasina involvebat fascia panemque semissem ponebat super torum atque hac nausea recusantem saginabat. Quo admonitus officii Trimalchio Scylacem iussit adduci “praesidium domus familiaeque.” Nec mora, ingentis formae adductus est canis catena vinctus, admonitusque ostiarii calce, ut cubaret, ante mensam se posuit. Tum Trimalchio iactans candidum panem nemo “inquit in domo mea me plus amat.” Indignatus puer, quod Scylacem tam effuse laudaret, catellam in terram deposuit hortatusque est, ut ad rixam properaret. Scylax, canino scilicet usus ingenio, taeterrimo latratu triclinium implevit Margaritamque Croesi paene laceravit. Nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam super mensam eversum et vasa omnia crystallina comminuit et oleo ferventi aliquot convivas respersit. Trimalchio ne videretur iactura motus, basiavit puerum ac iussit super dorsum ascendere suum. Non moratus ille usus est equo manuque plena scapulas eius subinde verberavit, interque risum proclamavit;
“Bucca, bucca, quot sunt hic?” repressus ergo aliquamdiu Trimalchio camellam grandem iussit misceri . . potiones dividi omnibus servis, qui ad pedes sedebant, adiecta exceptione: “Si quis” inquit “noluerit accipere, caput illi perfunde. Interdiu severa, nune hilaria.”
Hanc humanitatem insecutae sunt matteae, quarum etiam recordatio me, si qua est dicenti fides, offendit. Singulae enim gallinae altiles pro turdis circumlatae sunt et ova anserina pilleata, quae ut comessemus, ambitiosissime a nobis Trimalchio petiit dicens exossatas esse gallinas. Inter haec triclinii valvas lictor percussit, amictusque veste alba cum ingenti frequentia comissator intravit. Ego maiestate conterritus praetorem putabam venisse. Itaque temptavi assurgere et nudos pedes in terram deferre. Risit hanc trepidationem Agamemnon et “Contine te” inquit “homo stultissime. Habinnas sevir est idemque lapidarius, qui videtur[*](videtur Scheffer; videretur.) monumenta optime facere.” Recreatus hoc sermone reposui cubitum, Habinnamque intrantem cumadmiratione ingenti spectabam. Ille autem iam ebrius uxoris suae umeris imposuerat manus, oneratusque aliquot coronis et unguento per frontem in oculos fluente praetorio loco se posuit con
tinuoque vinum et caldam poposcit. Delectatus hac Trimalchio hilaritate et ipse capaciorem poposcit scyphum quaesivitque, quomodo acceptus esset.“Omnia” inquit “habuimus praeter te; oculi enim mei hic erant. Et mehercules bene fuit. Scissa lautum novendiale servo suo misello faciebat, quem mortuum manu miserat. Et puto, cum vicensimariis magnam mantissam habet; quinquaginta enim millibus aestimant mortuum. Sed tamen suaviter fuit,etiam si coacti sumus dimidias potiones super ossucula eius effundere.”
“Tamen” inquit Trimalchio “quid habuistis in cena?” “Dicam” inquit “si potuero; nam tam bonae memoriae sum, ut frequenter nomen meum obliviscar. Habuimus tamen in primo porcum poculo coronatum et circa saviunculum[*](saviunculum Hildebrand: saucunculum.) et gizeria optime facta et certe betam et panem autopyrum de suo sibi, quem ego malo quam candidum; et vires facit, et cum mea re causa[*](causa bracketed by Buecheler.) facio, non ploro. Sequens ferculum fuit scriblita frigida et super mel caldum infusum excellente Hispanum. Itaque de scriblita quidem non minimum edi, de melle me usque tetigi. Circa cicer et lupinum, calvae arbitratu et mala singula. Ego tamen duo sustuli et ecce in mappa alligata habeo; nam si aliquid muneris meo vernulae non tulero, habebo convicium. Bene me admonet domina mea. In prospectu habuimus ursinae frustum, de quo cum imprudens Scintilla gustasset, paene intestina sua vomu
it; ego contra plus libram comedi, nam ipsum aprum sapiebat. Et si, inquam, ursus homuncionem comest quanto magis homuncio debet ursum comesse? In summo habuimus caseum mollem ex sapa et cocleas singulas et cordae frusta et hepatia in catillis et ova pilleata et rapam et senape et catillum concacatum, pax Palamedes. Etiam in alveo circumlata sunt oxycomina, unde quidam etiam improbe ternos pugnos[*](improbiter nos pugno corrected by Buecheler.) sustulerunt. Nam pernae missionem dedimus. Sed narra mihi, Gai, rogo, Fortunata quare non recumbit?”
“Quomodo nosti” inquit “illam” Trimalchio “nisi argentum composuerit, nisi reliquias pueris diviserit, aquam in os suum non coniciet.” “Atqui” respondit Habinnas “nisi illa discumbit, ego me apoculo” et coeperat surgere, nisi signo dato Fortunata quater amplius a tota familia esset vocata. Venit ergo galbino succincta cingillo, ita ut infra cerasina appareret tunica et periscelides tortae phaecasiaeque inauratae. Tune sudario manus tergens, quod in collo habebat, applicat se illi toro, in quo Scintilla Habinnae discumbebat uxor, osculataque plaudentem “est te” inquit “videre?” Eo deinde perventum est, ut Fortunata armillas suas crassissimis detraheret lacertis Scintillaeque miranti ostenderet. Ultimo etiam periscelides resolvit
et reticulum aureum, quem ex obrussa esse dicebat. Notavit haec Trimalchio iussitque afferri omnia et “Videtis” inquit “mulieris compedes: sic nos barcalae despoliamur. Sex pondo et selibram debet habere. Et ipse nihilo minus habeo decem pondo armillam ex millesimis Mercurii factam.” Ultimo etiam, ne mentiri videretur, stateram iussit afferri et circumlatum approbari pondus. Nec melior Scintilla, quae de cervice sua capsellam detraxit aureolam, quam Felicionem appellabat. Inde duo crotalia protulit et Fortunatae in vicem consideranda dedit et “Domini” inquit “mei beneficio nemo habet meliora.” “Quid?” inquit Habinnas “excatarissasti me, ut tibi emerem fabam vitream. Plane si filiam haberem, auriculas illi praeciderem. Mulieres si non essent, omnia pro luto haberemus; nunc hoc est caldum meiere et frigidum potare.” Interim mulieres sauciae inter se riserunt ebriaeque iunxerunt oscula, dum altera diligentiam matris familiae iactat, altera delicias et indiligentiam viri. Dumque sic cohaerent, Habinnas furtim consurrexit pedesque Fortunatae correptos super lectum immisit.“Au au” illa proclamavit aberrante tunica super genua. Composita ergo in gremio Scintillae incensissimam[*](incensissimam Reinesius; indecens imam.) rubore faciem sudario abscondit.
Interposito deinde spatio cum secundas mensas Trimalchio iussisset afferri, sustulerunt servi omnes mensas et alias attulerunt, scobemque croco et minio tinctam sparserunt et, quod nunquam ante videram,
ex lapide speculari pulverem tritum. Statim Trimalchio “poteram quidem” inquit “hoc fericulo esse contentus; secundas enim mensas habetis. Sed si quid belli habes, affer.” Interim puer Alexandrinus, qui caldam ministrabat, luscinias coepit imitari clamante Trimalchione subinde:“Muta.” Ecce alius ludus. Servus qui ad pedes Habinnae sedebat, iussus, credo, a domino suo proclamavit subito canora voce:“
  • “Interea medium Aeneas iam classe tenebat.”
  • ” Nullus sonus unquam acidior percussit aures meas; nam praeter errantis barbariae aut adiectum aut deminutum clamorem miscebat Atellanicos versus, ut tune primum me etiam Vergilius offenderit. Plausum[*](plausum Buecheler: lassus.) tamen, cum aliquando desisset,[*](desisset Scheffer: dedisset.) adiecit Habinnas et “nunquam”[*](nunquam inquit Buecheler; nunquid.) inquit “didicit, sed ego ad circulatores eum mittendo erudibam.[*](erudibam Jahn; audibant.) Itaque parem non habet, sive muliones volet sive circulatores imitari. Desperatum[*](desperatum Buecheler; desperatus.) valde ingeniosus est: idem sutor est, idem cocus idem pistor, omnis musae mancipium. Duo tamen vitia habet, quae si non haberet, esset omnium numerum: recutitus est et stertit. Nam quod strabonus est, non curo: sicut Venus spectat. Ideo nihil tacet, vix oculo mortuo unquam.
    Illum emi trecentis denariis.” Interpellavit loquentem Scintilla et “plane” inquit “non omnia artificia servi nequam narras. Agaga est; at curabo, stigmam habeat.” Risit Trimalchio et “adcognosco” inquit “Cappadocem: nihil
    sibi defraudit, et mehercules laudo illum; hoc enim nemo parentat. Tu autem, Scintilla, noli zelotypa esse. Crede mihi, et vos novimus. Sic me salvum habeatis, ut ego sic solebam ipsumam meam debattuere, ut etiam dominus suspicaretur; et ideo me in vilicationem relegavit. Sed tace, lingua, dabo panem.” Tanquam laudatus esset nequissimus servus, lucernam de sinu fictilem protulit et amplius semihora tubicines imitatus est succinente Habinna et inferius labrum manu deprimente. Ultimo etiam in medium processit et modo harundinibus quassis choraulas imitatus est, modo lacernatus cum flagello mulionum fata egit, donec vocatum ad se Habinnas basiavit, potionemque illi porrexit et “Tanto melior” inquit “Massa, done tibi caligas.” Nec ullus tot malorum finis fuisset, nisi epidipnis esset allata, turdi siliginei uvis passis nucibusque farsi. Insecuta sunt Cydonia etiam mala spinis confixa, ut echinos efficerent. Et haec quidem tolerabilia erant, si non fericulum longe monstrosius effecisset, ut vel fame perire mallemus. Nam cum positus esset, ut nos putabamus, anser altilis circaque pisces et omnia genera avium, “Amici”[*](amici added by Buecheler.) inquit Trimalchio “quicquid videtis hic positum, de uno corpore est factum.” Ego, scilicet homo prudentissimus, statim intellexi quid esset, et respiciens Agamemnonem “mirabor” inquam “nisi omnia ista de fimo[*](fimo added by Buecheler.) facta sunt aut certe de luto. Vidi Romae Saturnalibus eiusmodi cenarum imaginem fieri.”
    Necdum finieram sermonem, cum Trimalchio ait: “Ita crescam patrimonio, non
    corpore, ut ista cocus meus de porco fecit. Non potest esse pretiosior homo. Volueris, de vulva faciet piscem, de lardo palumbum, de perna turturem, de colaepio gallinam. Et ideo ingenio meo impositum est illi nomen bellissimum; nam Daedalus vocatur. Et quia bonam mentem habet, attuli illi Roma munus cultros Norico ferro.” Quos statim iussit afferri inspectosque miratus est. Etiam nobis potestatem fecit, ut mucronem ad buccam probaremus. Subito intraverunt duo servi, tanquam qui rixam ad lacum fecissent; certe in collo[*](collo Heinsius: loco.) adhuc amphoras habebant. Cum ergo Trimalchio ius inter litigantes diceret, neuter sententiam tulit decernentis, sed alterius amphoram fuste percussit. Consternati nos insolentia ebriorum intentavimus oculos in proeliantes notavimusque ostrea pectinesque e gastris labentia, quae collecta puer lance circumtulit. Has lautitias aequavit ingeniosus cocus; in craticula enim argentea cochleas attulit et tremula taeterrimaque voce cantavit. Pudet referre, quae secuntur: inaudito enim more pueri capillati attulerunt unguentum in argentea pelve pedesque recumbentium unxerunt, cum ante crura talosque corollis vinxissent. Hinc ex eodem unguento in vinarium atque lucernam aliquantum[*](aliquantum Heinsius: liquatum.) est infusum. Iam coeperat Fortunata velle saltare, iam Scintilla frequentius plaudebat quam loquebatur, cum Trimalchio “Permitto” inquit “Philargyre et Cario, etsi
    prasinianus es famosus, dic et Menophilae, contubernali tuae, discumbat.” Quid multa? paene de lectis deiecti sumus, adeo totum triclinium familia occupaverat. Certe ego notavi super me positum cocum, qui de porco anserem fecerat, muria condimentisque fetentem. Nec contentus fuit recumbere, sed continuo Ephesum tragoedum coepit imitari et subinde dominum suum sponsione provocare “si prasinus proximis circensibus primam palmam.”
    Diffusus hac contentione Trimalchio “amici” inquit “et servi homines sunt et aeque unum lactem biberunt, etiam si illos malus fatus oppressit.[*](oppressit Buecheler: oppresserit.) Tamen me salvo cito aquam liberam gustabunt. Ad summam, omnes illos in testamento meo manu mitto. Philargyro etiam fundum lego et contubernalem suam, Carioni quoque insulam et vicesimam et lectum stratum. Nam Fortunatam meam heredem facio, et commendo illam omnibus amicis meis. Et haec ideo omnia publico, ut familia mea iam nunc sic me amet tanquam mortuum.” Gratias agere omnes indulgentiae coeperant domini, cum ille oblitus nugarum exemplar testamenti iussit afferri et totum a primo ad ultimum ingemescente familia recitavit. Respiciens deinde Habinnam “quid dicis” inquit “amice carissime? Aedificas monumentum meum, quemadmodum te iussi? Valde te rogo, ut secundum pedes statuae meae catellam ponas[*](ponas Buecheler: pingas.) et coronas et unguenta et Petraitis omnes pugnas, ut
    mihi contingat tuo beneficio post mortem vivere; praeterea ut sint in fronte pedes centum, in agrum pedes ducenti. Omne genus enim poma volo sint circa cineres meos, et vinearum largiter. Valde enim falsum est vivo quidem domos cultas esse, non curari eas, ubi diutius nobis habitandum est. Et ideo ante omnia adici volo: hoc monumentum heredem non sequitur.'[*](sequitur Buecheler: sequatur. The phrase, like in fronteand in agrum above, is written with Horace Satires i, 8, 12–13,in mind. H. M. H. N. S. is a common inscription on tombs.) Ceterum erit mih icurae, ut testamento caveam, ne mortuus iniuriam accipiam. Praeponam enim unum ex libertis sepulcro meo custodiae causa, ne in monumentum meum populus cacatum currat. Te rogo, ut naves etiam --- monumenti mei facias plenis velis euntes, et me in tribunali sedentem praetextatum cum anulis aureis quinque et nummos in publico de sacculo effundentem; scis enim, quod epulum dedi binos denarios. Faciatur, si tibi videtur, et triclinia. Facias et totum populum sibi suaviter facientem. Ad dexteram meam ponas statuam Fortunatae meae columbam tenentem: et catellam cingulo alligatam ducat: et cicaronem meum, et amphoras copiosas gypsatas, ne effluant vinum. Et urnam licet fractam sculpas, et super eam puerum plorantem. Horologium in medio, ut quisquis horas inspiciet, velit nolit, nomen
    meum legat. Inscriptio quoque vide diligenter si haec satis idonea tibi videtur: “C. Pompeius Trimalchio Maecenatianus hic requiescit. Huic seviratus absenti decretus est. Cum posset in omnibus decuriis Romae esse, tamen noluit. Pius, fortis, fidelis, ex parvo crevit, sestertium reliquit trecenties,nec unquam philosophum audivit. Vale: et tu.””
    Haec ut dixit Trimalchio, flere coepit ubertim. Flebat et Fortunata, flebat et Habinnas, tota denique familia, tanquam in funus rogata, lamentatione triclinium implevit. Immo iam coeperam etiam ego plorare, cum Trimalchio “Ergo” inquit “cum sciamus nos morituros esse, quare non vivamus? Sic vos felices videam, coniciamus nos in balneum, meo periculo, non paenitebit. Sic calet tanquam furnus.” “Vero, vero,” inquit Habinnas “de una die duas facere, nihil malo” nudisque consurrexit pedibus et Trimalchionem plaudentem[*](plaudentem Jacobs: gaudentem.) subsequi coepit. Ego respiciens ad Ascylton “Quid cogitas?” inquam “ego enim si videro balneum, statim expirabo.” “Assentemur” ait ille “et dum illi balneum petunt,
    nos in turba exeamus.” Cum haec placuissent, ducente per porticum Gitone ad ianuam venimus, ubi canis catenarius tanto nos tumultu excepit, ut Ascyltos etiam in piscinam ceciderit. Nec non ego quoque ebrius, qui etiam pictum timueram canem, dum natanti opem fero, in eundem gurgitem tractus sum. Servavit nos tamen atriensis, qui interventu suo et canem placavit et nos trementes extraxit in siccum. Et Giton quidem iam dudum se ratione acutissima redemerat a cane; quicquid enim a nobis acceperat de cena, latranti sparserat, at ille avocatus cibo furorem suppresserat. Ceterum cum algentes utique petissemus ab atriense, ut nos extra ianuam emitteret,“Erras” inquit “si putas te exire hac posse, qua venisti. Nemo unquam convivarum per eandem ianuam emissus est; alia intrant, alia exeunt.” Quid faciamus homines miserrimi et novi generis labyrintho inclusi,
    quibus lavari iam coeperat votum esse? Ultro ergo rogavimus, ut nos ad balneum duceret, proiectisque vestimentis, quae Giton in aditu siccare coepit, balneum intravimus, angustum scilicet et cisternae frigidariae simile, in quo Trimalchio rectus stabat. Ac ne sic quidem putidissimam eius iactationem[*](eius iactationem Heinsius: ei actionem.) licuit effugere; nam nihil melius esse dicebat quam sine turba lavari, et eo ipso loco aliquando pistrinum fuisse. Deinde ut lassatus consedit, invitatus balnei sono diduxit usque ad cameramos ebrium et coepit Menecratis cantica lacerare, sicut illi dicebant, qui linguam
    eius intellegebant. Ceteri convivae circa labrum manibus nexis currebant et gingilipho ingenti clamore exsonabant. Alii autem aut restrictis manibus anulos de pavimento conabantur tollere aut posito genu cervices post terga flectere et pedum extremos pollices tangere. Nos, dum alii sibi ludos faciunt, in solium, quod Trimalchioni vaporabatur,[*](vaporabatur Buecheler: pervapatur (in marg. parabatur).) descendimus. Ergo ebrietate discussa in aliud triclinium deducti sumus, ubi Fortunata disposuerat lautitias suas[*](suas marked for deletion in MS.) ita ut supra lucernas --- aeneolosque piscatores notaverim et mensas totas argenteas calicesque circa fictiles inauratos et vinum in conspectu sacco defluens. Tum Trimalchio “Amici” inquit “hodie servus meus barbatoriam fecit, homo praefiscini frugi et micarius. Itaque tangomenas faciamus et usque in lucem cenemus.”
    Haec dicente eo gallus gallinaceus cantavit. Qua voce confusus Trimalchio vinum sub mensa iussit effundi lucernamque etiam mero spargi. Immo anulum traiecit in dexteram manum et “non sine causa” inquit “hic bucinus signum dedit; nam aut incendium oportet fiat, aut aliquis in vicinia animam abiciet. Longe a nobis. Itaque quisquis hunc indicem attulerit, corollarium accipiet.” Dicto citius de vicinia gallus allatus est, quem Trimalchio occidi[*](occidi added by Buecheler.) iussit, ut aeno coctus fieret. Laceratus igitur abillo doctissimo coco, qui paulo ante de porco aves piscesque fecerat, in caccabum est coniectus. Dumque Daedalus potionem fer
    ventissimam haurit, Fortunata mola buxea piper trivit. Sumptis igitur matteis respiciens ad familiam Trimalchio “Quid vos” inquit “adhuc non cenastis? Abite, ut alii veniant ad officium.” Subiit igitur alia classis, et illi quidem exclamavere: “Vale Gai,” hi autem: “Ave Gai.” Hinc primum hilaritas nostra turbata est; nam cum puer non inspeciosus inter novos intrasset ministros, invasit eum Trimalchio et osculari diutius coepit. Itaque Fortunata, ut ex aequo ius firmum approbaret, male dicere Trimalchioni coepit et purgamentum dedecusque praedicare, qui non contineret libidinem suam. Ultimo etiam adiecit:“canis.” Trimalchio contra offensus convicio calicem in faciem Fortunatae immisit. Illa tanquam oculum perdidisset, exclamavit manusque trementes ad faciem suam admovit. Consternata est etiam Scintilla trepidantemque sinu suo texit. Immo puer quoque officiosus urceolum frigidum ad malam eius admovit, super quem incumbens Fortunata gemere ac flere coepit. Contra Trimalchio “Quid enim?” inquit “ambubaia non meminit,[*](meminit Heinsius: me misit.) sed de[*](sed de Buecheler: sede.) machina[*](machina Reiske: machillam.) illam sustuli, hominem inter homines feci. At inflat se tanquam rana, et in sinum suum non spuit,[*](non spuit Reiske: conspuit.) codex, non mulier. Sed hic, qui in pergula natus est, aedes non somniatur. Ita genium meum propitium habeam, curabo, domata sit Cassandra caligaria. Et ego, homo dipundiarius, sestertium centies accipere potui. Scis tu me non mentiri. Agatho, unguentarius herae proximae, seduxit me et 'Suadeo' inquit 'non patiaris genus tuum interire.' At ego dum bonatus ago et nolo videri levis,
    ipse mihi asciam in crus impegi. Recte, curabo, me unguibus quaeras. Et ut depraesentiarum intelligas, quid tibi feceris: Habinna, nolo, statuam eius in monumento meo ponas, ne mortuus quidem lites habeam. Immo, ut sciat me posse malum dare, nolo, me mortuum basiet.”
    Post hoc fulmen Habinnas rogare coepit, ut iam desineret irasci et
    “Nemo” inquit “nostrum non [*](HL) peccat. Homines sumus, non dei.”
    Idem et Scintilla [*](H) flens dixit ac per genium eius Gaium appellando rogare coepit, ut se frangeret.[*](se frangeret Heinsius; effrangeret.) Non tenuit ultra lacrimas Trimalchio et “Rogo” inquit “Habinna, sic peculium tuum fruniscaris: si quid perperam feci, in faciem meam inspue. Puerum basiavi frugalissimum, non propter formal, sed quia frugi est: decem partes dicit, librum ab oculo legit, thraecium sibi de diariis fecit, arcisellium de suo paravit et duas trullas. Non est dignus quem in oculis feram? sed Fortunata vetat. Ita tibi videtur, fulcipedia? suadeo, bonum tuum concoquas, milva, et me non facias ringentem, amasiuncula: alioquin experieris cerebrum meum. Nosti me: quod semel destinavi, clavo tabulari fixum est. Sed vivorum meminerimus. Vos rogo, amici, ut vobis suaviter sit. Nam ego quoque tam fui quam vos estis, sed virtute mea ad hoc perveni. Corcillum est quod homines facit, cetera quisquilia omnia. 'Bene emo, bene vendo'; alius alia vobis dicet. Felicitate dissilio.
    Tu autem, sterteia, etiamnum ploras? iam curabo, fatum tuum plores. Sed, ut coeperam dicere, ad hanc me fortunam frugalitas mea perduxit. Tam magnus ex Asia veni, quam hic candelabrus est. Ad summam, quotidie me solebam ad illum metiri, et ut celerius rostrum barbatum haberem, labra de lucerna ungebam. Tamen ad delicias femina[*](femina, domini, dominae bracketed by Buecheler.) ipsimi domini annos quattuordecim fui. Nec turpe est, quod dominus iubet. Ego tamen et ipsimae dominae satis faciebam. Scitis, quid dicam: taceo, quia non sum de gloriosis.
    Ceterum, quemadmodum di volunt, dominus in domo factus sum, et ecce cepi ipsimi cerebellum. Quid multa? coheredem me Caesari fecit, et accepi patrimonium laticlavium. Nemini tamen nihil satis est. Concupivi negotiari. Ne multis vos morer, quinque naves aedificavi, oneravi vinum—et tunc erat contra aurum—misi Romam. Putares me hoc iussisse: omnes naves naufragarunt, factum, non fabula. Uno die Neptunus trecenties sestertium devoravit. Putatis me defecisse? Non mehercules mi haec iactura gusti fuit, tanquam nihil facti. Alteras feci maiores et meliores et feliciores, ut nemo non me virum fortem diceret. Scitis, magna navis magnam fortitudinem habet. Oneravi rursus vinum, lardum, fabam, seplasium, mancipia. Hoc loco Fortunata rem piam fecit; omne enim aurum suum, omnia vestimenta vendidit et mi centum aureos in manu posuit. Hoc fuit peculii mei fermentum. Cito fit, quod di volunt.
    Uno cursu centies sestertium corrotundavi. Statim redemi fundos omnes, qui patroni mei fuerant. Aedifico domum, venalicia coemo iumenta; quicquid tangebam, crescebat tanquam favus. Postquam coepi plus habere, quam tota patria mea habet, manum de tabula: sustuli me de negotiatione et coepi libertos faenerare. Et sane nolentem me negotium meum agere exhortavit mathematicus, qui venerat forte in coloniam nostram, Graeculio, Serapa nomine, consiliator deorum. Hic mihi dixit etiam ea, quae oblitus eram; ab acia et acu mi omnia exposuit; intestinas meas noverat; tantum quod mihi non dixerat, quid pridie cenaveram. Putasses illum semper mecum habitasse.
    Rogo, Habinna—puto, interfuisti—: 'Tu dominam tuam de rebus illis fecisti. Tu parum felix in amicos es. Nemo unquam tibi parem gratiam refert. Tu latifundia possides. Tu viperam sub ala nutricas' et, quod vobis non dixerim, et nunc mi restare vitae annos triginta et menses quattuor et dies duos. Praeterea cito accipiam hereditatem. Hoc mihi dicit fatus meus. Quod si contigerit fundos Apuliae iungere, satis vivus pervenero. Interim dum Mercurius vigilat, aedificavi hanc domum. Ut scitis, casula[*](casula Heinsius: cusuc.) erat; nunc templum est. Habet quattuor cenationes, cubicula viginti, porticus marmoratos duos, susum cenationem,[*](cenationem Scheffer: cellationem.) cubiculum in quo ipse dormio, viperae huius sessorium, ostiarii cel
    lam perbonam; hospitium hospites capit. Ad summam, Scaurus cum huc venit, nusquam mavoluit hospitari, et habet ad mare paternum hospitium. Et multa alia sunt, quae statim vobis ostendam. Credite mihi: assem habeas, assem valeas; habes, habeberis. Sic amicus vester, qui fuit rana, nunc est rex. Interim. Stiche, profer vitalia, in quibus volo me efferri. Profer et unguentum et ex illa amphora gustum, ex qua iubeo lavari ossa mea.”
    Non est moratus Stichus, sed et stragulam albam et praetextam in triclinium attulit --- iussitque nos temptare, an bonis lanis essent confecta. Tum subridens “Vide tu” inquit “Stiche, ne ista mures tangant aut tineae? alioquin te vivum comburam. Ego gloriosus volo efferri, ut totus mihi populus bene imprecetur.” Statim ampullam nardi aperuit omnesque nos unxit et “Spero” inquit “futurum ut aeque me mortuum iuvet tanquam vivum.” Nam vinum quidem in vinarium iussit infundi et “Putate vos” ait “ad parentalia mea invitatos esse.” Ibat res ad summam nausea, cum Trimalchio ebrietate turpissima gravis novum acroama, cornicines, in triclinium iussit adduci, fultusque cervicalibus multis extendit se super torum extremum et “Fingite me” inquit “mortuum esse. Dicite aliquid belli.” Consonuere cornicines funebri strepitu. Unus praecipue servus libitinarii illius, qui inter hos honestissimus erat, tam valde intonuit, ut totam concitaret viciniam,
    Itaque vigiles, qui custodiebant vicinam regionem, rati ardere Trimalchionis domum, effregerunt ianuam subito et cum aqua securibusque tumultuari suo iure coeperunt. Nos occasionem opportunissimam nacti Agamemnoni verba dedimus raptimque tam plane quam ex incendio fugimus.
    Neque fax ulla in praesidio erat, quae iter aperiret [*](L) errantibus, nec silentium noctis iam mediae promittebat occurrentium lumen. Accedebat hue ebrietas et imprudentia locorum etiam interdiu obfutura.[*](obfutura Buecheler: obscura.) Itaque cum hora paene tota per omnes scrupos gastrarumque eminentium fragmenta traxissemus cruentos pedes, tandem expliciti acumine Gitonis sumus. Prudens enim pridie, cum luce etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta, quae[*](creta, quae Puteanus: certaque.) lineamenta evicerunt spississimam noctem et notabili candore ostenderunt errantibus viam. Quamvis non minus sudoris habuimus etiam postquam ad stabulum pervenimus. Anus enim ipsa inter deversitores diutius ingurgitata ne ignem quidem admotum sensisset. Et forsitan pernoctassemus in limine, ni tabellarius Trimalchionis intervenisset X vehiculis dives. Non diu ergo tumultuatus stabuli ianuam effregit et nos per eandem intro[*](intro Bourdelot: terram.) admisit. . .“
  • Qualis nox fuit illa, di deaeque,
  • quam mollis torus. Haesimus calentes
  • et transfudimus hinc et hinc labellis
  • errantes animas. Valete, curae
  • mortalis. Ego sic perire coepi.
  • sine causa gratulor mihi. Nam cum solutus mero remisissem[*](remisissem Jacobs: amisissem.) ebrias manus, Ascyltos, omnis iniuriae inven-. tor, subduxit mihi nocte puerum et in lectum transtulit suum, volutatusque liberius cum fratre non suo, sive non sentiente iniuriam sive dissimulante, indormivit alienis amplexibus oblitus iuris humani. Itaque ego ut experrectus pertrectavigaudio despoliatum torum --- Si qua est amantibus fides, ego dubitavi, an utrumque traicerem gladio somnumque morti iungerem. Tutius dein secutus consilium Gitona quidem verberibus ex citavi, Ascylton autem truci intuens vultu “quoniam” inquam “fidem scelere violasti et communem amicitiam, res tuas ocius tolle et alium locum, quem polluas, quaere.” Non repugnavit ille, sed postquam optima fide partiti manubias sumus,
    age “inquit nunc et puerum dividamus.” Iocari putabam discedentem. At ille gladium parricidali manu strinxit et “non frueris” inquit “hac praeda, super quam solus incumbis. partem meam necesse est vel hoc gladio contemptus abscidam.”[*](contemptus Burmann: contentus.) Idem ego ex altera parte feci et intorto circa brachium pallio composui ad proeliandum gradum. Inter hanc miserorum dementiam infelicissimus puer tangebat utriusque genua cum fletu petebatque suppliciter, ne Thebanum par humilis taberna spectaret, neve sanguine mutuo pollueremus familiaritatis clarissimae sacra. “Quod si utique” proclamabat “facinore opus est, nudo ecce iugulum, convertite huc manus, imprimite mucrones. Ego mori debeo, qui amicitiae sacramentum delevi.” Inhibuimus ferrum post has preces, et prior Ascyltos “ego” inquit “finem discordiae imponam. Puer ipse, quem vult,
    sequatur, ut sit illi saltem in eligendo fratre salva libertas.” Ego qui vetustissimam consuetudinem putabam in sanguinis pignus transisse nihil timui, immo condicionem praecipiti festinatione rapui commisique iudici litem. qui ne deliberavit quidem, ut videretur cunctatus, verum statim ab extrema parte verbi consurrexit et fratrem Ascylton elegit. Fulminatus hac pronuntiatione, sic ut eram, sine gladio in lectulum decidi, et attulissem mihi damnatus manus, si noninimicivictoriae invidissem. Egreditur superbus cum praemio Ascyltos et paulo ante carissimum sibi commilitonem fortunaeque etiam similitudine parem in loco peregrino destituit abiectum. “
  • Nomen amicitiae sic, quatenus expedit, haeret;
  • [*](LO)
  • calculus in tabula mobile ducit opus.
  • Cum fortuna manet, vultum servatis, amici;
  • cum cecidit, turpi vertitis ora fuga.
  • Grex agit in scaena mimum: pater ille vocatur,
  • filius hic, nomen divitis ille tenet.
  • Mox ubi ridendas inclusit pagina partes,
  • vera redit facies, dum simulata[*](dum simulata Buecheler: dissimulata.) perit ---
  • ” “ ”