Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

Interim ego, qui privatum habebam secessum, in multas cogitationes deductus sum, quare aper pilleatus intrasset. Postquam itaque omnis bacalusias consumpsi,
duravi interrogare illum interpretem meum, quod[*](quod Buecheler: quid.) me torqueret. At ille: “Plane etiam hoc servus tuus indicare potest; non enim aenigma est, sed res aperta. Hic aper, cum heri summa cena eum[*](cena eum Buecheler: cenam.) vindicasset, a convivis dimissus est; itaque hodie tanquam libertus in convivium revertitur.” Damnavi ego stuporem meum et nihil amplius interrogavi, ne viderer nunquam inter honestos cenasse. Dum haec loquimur, puer speciosus, vitibus hederisque redimitus, modo Bromium, interdum Lyaeum Euhiumque confessus, calathisco uvas circumtulit et poemata domini sui acutissima voce traduxit. Ad quem sonum conversus Trimalchio “Dionyse” inquit “liber esto.” Puer detraxit pilleum apro capitique suo imposuit. Tum Trimalchio rursus adiecit: “Non negabitis me” inquit “habere Liberum patrem.” Laudavimus dictum Trimalchionis et circumeuntem puerum sane perbasiamus. Ab hoc ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit. Nos libertatem sine tyranno nacti coepimus invitare convivarum sermones. Dama[*](Damas Heinsius: clamat.) itaque primus cum pataracina poposcisset, “Diei” inquit “nihil est. Dum versas te, nox fit. Itaque nihil est melius, quam de cubiculo recta in triclinium ire. Et mundum frigus habuimus. Vix me balneus calfecit. Tamen calda potio vestiarius est. Staminatas duxi, et plane matus sum. Vinus mihi in cerebrum abiit.”
Excepit Seleucus fabulae partem et “Ego” inquit “non cotidie lavor; baliscus enim fullo est, aqua dentes habet, et cor nostrum cotidie liquescit. Sed cum mulsi pultarium obduxi, frigori laecasin dico. Nec sane lavare potui; fui enim hodie in funus. Homo bellus, tam bonus Chrysanthus animam ebulliit. Modo, modo me appellavit. Videor mihi cum illo loqui. Heu, eheu. Utres inflati ambulamus. Minoris quam muscae sumus, muscae tamen aliquam virtutem habent, nos non pluris sumus quam bullae. Et quid si non abstinax fuisset. Quinque dies aquam in os suum non coniecit, non micam panis. Tamen abiit ad plures. Medici ilium perdiderunt, immo magis malus fatus; medicus enim nihil aliud est quam animi consolatio. Tamen bene elatus est, vitali lecto, stragulis bonis. Planctus est optime—manu misit aliquot—etiam si maligne illum ploravit uxor. Quid si non illam optime accepisset. Sed mulier quae mulier milvinum genus. Neminem nihil boni facere oportet; aeque est enim ac si in puteum conicias. Sed antiquus amor cancer est.”
Molestus fuit, Philerosque proclamavit: “Vivorum meminerimus. Ille habet, quod sibi debebatur: honeste vixit, honeste obiit. Quid habet quod queratur? Ab asse erevit et paratus fuit quadrantem de stercore mordicus tollere. Itaque crevit, quicquid crevit, tanquam favus. Puto mehercules illum reliquisse
lida centum, et omnia in nummis habuit. De re tamen ego verum dicam, qui linguam caninam comedi: durae buccae fruit, linguosus, discordia, non homo. Frater eius fortis fuit, amicus amico, manu plena, uncta[*](plena uncta Heinsius: uncta plena.) mensa. Et inter initia malam parram pilavit, sed recorrexit costas illius prima vindemia: vendidit enim vinum, quanti[*](quanti Scheffer: quantum.) ipse voluit. Et quod illius mentum sustulit, hereditatem accepit, ex qua plus involavit, quam illi relictum est. Et ille stips, dum fratri suo irascitur, nescio cui terrae filio patrimonium elegavit. Longe fugit, quisquis suos fugit. Habuit autem oricularios[*](oricularios Reinesius: oracularios.) servos, qui illum pessum dederunt.
Nunquam [*](HL) autem recte faciet, qui cito credit,
utique homo [*](L) negotians. Tamen verum quod frunitus est, quam diu vixit, --- .[*](Some words such as bene vixit have clearly dropped out.) cui datum est, non cui destinatum. Plane Fortunae filius, in manu illius plumbum aurum fiebat. Facile est autem, ubi omnia quadrata currunt. Et quot putas illum annos secum tulisse? Septuaginta et supra. Sed corneolus fuit, aetatem bene ferebat, niger tanquam corvus. Noveram hominem olim oliorum et adhuc salax erat. Non mehercules illum puto in domo canem reliquisse. Immo etiam pullarius[*](pullarius Burmann: peullarius) erat, omnis minervae homo. Nec improbo, hoc solum enim secum tulit.”
Haec Phileros dixit, illa Ganymedes: “narratis quod nec ad caelum nec ad terram pertinet, cum interim nemo curat, quid annona mordet. Non me
hercules hodie buccam panis invenire potui. Et quomodo siccitas perseverat. Iam annum esuritio fuit. Aediles male eveniat, qui cum pistoribus colludunt 'Serva me, servabo te.' Itaque populus minutus laborat; nam isti maiores maxillae semper Saturnalia agunt. O si haberemus illos leones, quos ego hic inveni, cum primum ex Asia veni. Illud erat vivere. Simila si siligine inferior esset,[*](Simila si siligine inferior esset Buecheler: similia sicilia interiores et.) laruas sic istos percolopabant, ut illis Iupiter iratus esset. Sed memini Safinium: tunc habitabat ad arcum veterem, me puero, piper, non homo. Is quacunque ibat, terram adurebat. Sed rectus, sed certus, amicus amico, cum quo audacter posses intenebris micare. In curia autem quomoda singulos vel pilabat tractabat, nec schemas loquebatur sed derectum.[*](derectum Reiske: dilectum.) Cum ageret porro in foro, sic illius vox crescebat tanquam tuba. Nec sudavit unquam nec expuit, puto eum[*](eum Tilebomenus: enim.) nescio quid Asiadis habuisse. Et quam benignus resalutare, nomina omnium reddere, tanquam unus de nobis. Itaque illo tempore annona pro luto erat, Asse panem quem emisses, non potuisses cum altera devorare. Nunc oculum bublum vidi maiorem. Heu heu, quotidie peius. Haec colonia retroversus crescit tanquam coda vituli. Sed quare nos[*](nos Tilebomenus: non.) habemus aedilem trium cauniarum, qui sibi mavult assem quam vitam nostram? Itaque domi gaudet, plus in die nummorum accipit, quam alter patrimonium
habet. Iam scio, unde acceperit denarios mille aureos. Sed si nos coleos haberemus, non tantum sibi placeret. Nunc populus est domi leones, foras vulpes. Quod ad me attinet, iam pannos meos comedi, et si perseverat haec annona, casulas meas vendam. Quid enim futurum est, si nec dii nec homines huius coloniae miserentur? Ita meos fruniscar, ut ego puto omnia illa a diibus[*](a diibus Buecheler: aedilibus.) fieri.
Nemo enim caelum caelum putat, [*](HL) nemo ieiunium servat, nemo Iovem pili facit, sed omnes opertis oculis bona sua computant.
Antea [*](H) stolatae ibant nudis pedibus in clivum, passis capillis, mentibus puris, et Iovem aquam exorabant. Itaque statim urceatim plovebat: aut tune aut nunquam: et omnes redibant udi[*](redibant Jacobs: ridebant udi Triller: ut dii.) tanquam mures. Itaque dii pedes lanatos habent, quia nos religiosi non sumus. Agri iacent”—
“Oro te” inquit Echion centonarius “melius loquere. 'Modo sic, modo sic' inquit rusticus; varium porcum perdiderat.
Quod hodie non est, eras erit: sic vita [*](HL) truditur.
Non mehercules patria melior dici potest, [*](H) si homines haberet. Sed laborat hoc tempore, nec haec sola. Non debemus delicati esse, ubique medius caelus est. Tu si aliubi fueris, dices hie porcos coctos ambulare. Et ecce habituri sumus munus excellente in triduo die festa; familia non lanisticia, sed plurimi liberti. Et Titus noster magnum animum habet et est ealdicerebrius: aut hoc aut illud erit, quid[*](quid Heinsius:quod.) utique.
Nam illi domesticus sum, non est miscix. Ferrum optimum daturus est, sine fuga, carnarium in medio, ut amphitheater videat. Et habet unde: relictum est illi sestertium tricenties, decessit illius pater male. Ut quadringenta impendat, non sentiet patrimonium illius, et sempiterno nominabitur. Iam Manios aliquot habet et mulierem essedariam et dispensatorem Glyconis, qui deprehensus est, cum dominam suam delectaretur. Videbis populi rixam inter zelotypos et amasiunculos. Glyco autem, sestertiarius homo, dispensatorem ad bestias dedit. Hoc est se ipsum traducere. Quid servus peccavit, qui coactus est facere? Magis illa matella digna fuit quam taurus iactaret. Sed qui asinum non potest, stratum caedit. Quid autem Glyco putabat Hermogenis filicem unquam bonum exitum facturam? Ille milvo volanti poterat ungues resecare; colubra restem non parit. Glyco, Glyco dedit suas; itaque quamdiu vixerit, habebit stigmam, nec illam nisi Orcus delebit. Sed sibi quisque peccat. Sed subolfacio, quod nobis epulum daturus est Mammaea, binos denarios mihi et meis. Quod si hoc fecerit, eripiat Norbano totum favorem. Scias oportet plenis velis hunc vinciturum. Et revera, quid ille nobis boni fecit? Dedit gladiatores sestertiarios iam decrepitos, quos si sufflasses, cecidissent; iam meliores bestiarios vidi. Occidit de lucerna equites,
putares eos gallos gallinaceos; alter burdubasta, alter loripes, tertiarius mortuus pro mortuo, qui habebat[*](habebat Buecheler: habet.) nervia praecisa. Unus alicuius flaturae fuit Thraex, qui et ipse ad dictata pugnavit. Ad summam, omnes postea secti sunt; adeo de magna turba 'adhibete' acceperant, plane fugae merae. 'Munus tamen' inquit 'tibi dedi': et ego tibi plodo. Computa, et tibi plus do quam accepi. Manus manum lavat. Videris mihi, Agamemnon, dicere:
'Quid iste argutat molestus?' quia tu, qui potes loquere, non loquis.[*](loquis Burmann: loqui.) Non es nostrae fasciae, et ideo pauperorum verba derides. Scimus te prae litteras fatuum esse. Quid ergo est? aliqua die te persuadeam, ut ad villam venias et videas casulas nostras? Inveniemus quod manducemus, pullum, ova: belle erit, etiam si omnia hoc anno tempestas dispare pallavit: inveniemus ergo unde saturi fiamus. Et iam tibi discipulus crescit cicaro meus. Iam quattuor partis dicit; si vixerit, habebis ad latus servulum. Nam quicquid illi vacat, caput de tabula non tollit. Ingeniosus est et bono filo, etiam si in aves morbosus est. Ego illi iam tres cardeles occidi, et dixi quod mustella comedit. Invenit tamen alias nenias, et libentissime pingit. Ceterum iam Graeculis calcem impingit et Latinas coepit non male appetere, etiam si magister eius sibi placens fit[*](fit Bueckeler: sit.) nec uno loco consistit, sed venit,
dem litteras, sed non vult laborare. Est et alter non quidem doctus, sed curiosus, qui plus docet quam scit. Itaque feriatis diebus solet domum venire, et quicquid dederis, contentus est. Emi ergo nunc puero aliquot libra rubricata, quia volo illum ad domusionem aliquid de iure gustare. Habet haec res panem. Nam litteris satis inquinatus est. Quod si resilient, destinavi illum artificii docere, aut tonstreinum[*](tonstrinum Scheffer: constreinum.) aut praeconem aut certe causidicum, quod illi auferre non possit nisi Orcus. Ideo illi cotidie clamo: 'Primigeni, crede mihi, quicquid discis, tibi discis. Vides Phileronem causidicum: si non didicisset, hodie famem a labris non abigeret. Modo, modo collo suocircumferebat onera venalia, nunc etiam adversus Norbanum se extendit. Litterae thesaurum est, et artificium nunquam moritur.” '
Eiusmodi fabulae vibrabant, cum Trimalchio intravit et detersa fronte unguento manus lavit spatioque minimo interposito “Ignoscite mihi” inquit “amici, multis iam diebus venter mihi non respondit. Nec medici se inveniunt. Profuit mihi tamen malicorium[*](malicorium Scheffer. maleicorum.) et taeda ex aceto. Spero tamen, iamveterem[*](veterem Heinsius: ventrem.) pudorem sibi imponet. Alioquin circa stomachum mihi sonat, putes taurum. Itaque si quis vestrum voluerit sua re causa[*](causa bracketed by Scheffer.) facere, non est quod ilium pudeatur. Nemo nostrum solide natus est. Ego nullum puto tam magnum tormentum esse quam continere. Hoc so
lum vetare ne Iovis potest. Rides, Fortunata, quae soles me nocte desomnem facere? Nec tamen in triclinio ullum vetuo[*](vetuo Buecheler: vetui.) facere quod se iuvet, et medici vetant continere. Vel si quid plus venit, omnia foras parata sunt: aqua, lasani et cetera minutalia. Credite mihi, anathymiasis in cerebrum it et in toto corpore fluctum facit. Multos scio sic periisse, dum nolunt sibi verum dicere.” Gratias agimus liberalitati indulgentiaeque eius, et subinde castigamus crebris potiunculis risum. Nec adhuc sciebamus nos in medio lautitiarum, quod[*](quod Heinsius: quo.) aiunt, clivo laborare. Nam cum mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam sexennem,[*](sexennem Wehll: senem.) ego putabam petauristarios intrasse et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos; sed Trimalchio expectatione discussa “Quem” inquit “ex eis vultis in cenam statim fieri? gallum enim gallinaceum, penthiacum et eiusmodi nenias rustici faciunt: mei coci etiam vitulos aeno coctos solent facere.” Continuoque cocum vocari iussit, et non expectata electione nostra maximum natu iussit occidi, et clara voce: “Ex quota decuria es?” Cum ille se ex quadragesima respondisset, “Empticius an” inquit “domi natus?” “Neutrum” inquit cocus “sed testamento Pansae tibi relictus sum.” “Vide ergo” ait “ut diligenter ponas;
si non, te iubebo in decuriam viatorum conici.”
Et cocum quidem potentiae admonitum in culinam obsonium duxit, Trimalchio autem mihi ad nos vultu respexit et “Vinum” inquit “si non placet, mutabo; vos illud oportet bonum faciatis. Deorum beneficio non emo, sed nunc quicquid ad salivam facit, in suburbano nascitur eo, quod ego adhuc non novi. Dicitur confine esse Tarraciniensibus et Tarentinis. Nunc coniungere agellis Siciliam volo, ut cum Africam libuerit ire, per meos fines navigem. Sed narra tu mihi, Agamemnon, quam controversiam hodie declamasti? Ego etiam[*](etiam Wehl: autem.) si causas non ago, in domusionem[*](domusionem Wehl: divisione.) tamen litteras didici. Et ne me putes studia fastiditum, II[*](II Tilebomenus: tres.) bybliothecas habeo, unam Graecam, alteram Latinam. Dic ergo, si me amas, peristasim declamationis tuae.” Cum dixisset Agamemnon: “Pauper et dives inimici erant,” ait Trimalchio “Quid est pauper?” “Urbane” inquit Agamemnon et nescio quam controversiam exposuit. Statim Trimalchio Hoc “inquit si factum est, controversia non est; si factum non est, nihil est.” Haec aliaque cum effusissimis prosequeremur laudationibus, “Rogo” inquit “Agamemnon mihi carissime, numquid duodecim aerumnas Herculis tenes, aut de Vlixe fabulam, quemadmodum illi Cyclops pollicem forcipe[*](forcipe Buecheler: poricino.) extorsit? Solebam haec ego puer apud Homerum legere. Nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis meis vidi in ampulla pendere,
et cum illi pueri dicerent: Si/bulla, ti/ qe/leis; respondebat illa: a)poqanei=n qe/lw.”
Nondum efflaverat omnia, cum repositorium cum sue ingenti mensam occupavit. Mirari nos celeritatem coepimus et iurare, ne gallum quidem gallinaceum tam cito percoqui potuisse, tanto quidem magis, quod longe maior nobis porcus videbatur esse, quam paulo ante aper fuerat. Deinde magis magisque Trimalchio intuens eum “Quid? quid?” inquit “porcus hic non est exinteratus? Non mehercules est. Voca, voca cocum in medio.” Cum constitisset ad mensam cocus tristis et diceret se oblitum esse exinterare, “quid? oblitus?” Trimalchio exclamat “Putes ilium piper et cuminum non coniecisse. Despolia.” Non fit mora, despoliatur cocus atque inter duos tortores maestus consistit. Deprecari tamen omnes coeperunt et dicere: “Solet fieri; rogamus, mittas; postea si fecerit, nemo nostrum pro illo rogabit.” Ego, crudelissimae severitatis, non potui me tenere, sed inclinatus ad aurem Agamemnonis “plane” inquam “hic debet servus esse nequissimus; aliquis oblivisceretur porcum exinterare? Non mehercules illi ignoscerem, si piscem praeterisset.” At non Trimalchio, qui relaxato in hilaritatem vultu “Ergo” inquit “quia tam malae memoriae es, palam nobis ilium exintera.” Recepta cocus tunica cultrum arripuit porcique ventrem hinec atque illinc timida manu secuit. Nec mora,
ex plagis ponderis inclinatione crescentibus tomacula cum botulis effusa sunt.
Plausum post hoc automatum familia dedit et “Gaio feliciter” conclamavit. Nec non cocus potione honoratus est et argentea corona, poculumque in lance accepit Corinthia. Quam cum Agamemnon propius consideraret, ait Trimalchio: “Solus sum qui vera Corinthea habeam.” Expectabam, ut pro reliqua insolentia diceret sibi vasa Corintho afferri. Sed ille melius:“Et forsitan” inquit “quaeris, quare solus Corinthea vera possideam: quia scilicet aerarius, a quo emo, Corinthus vocatur. Quid est autem Corintheum, nisi quis Corinthum habet? Et ne me putetis nesapium csse, valde bene scio, unde primum Corinthea nata sint. Cum Ilium captum est, Hannibal, homo vafer et magnus stelio,[*](stelio Heinsius: scelio.) omnes statuas aeneas et aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas incendit; factae sunt in unum aera miscellanea. Ita ex hac massa fabri sustulerunt et fecerunt catilla et paropsides et statuncula. Sic Corinthea nata sunt, ex omnibus in unum, nec hoc nec illud. Ignoscetis mihi, quod dixero: ego malo mihi vitrea, certe non olunt.[*](non olunt Buecheler: nolunt.) Quod si non frangerentur,
mallem mihi quam aurum; nunc autem vilia sunt. Fuit tamen faber qui fecit phialam vitream, quae non frangebatur. Admissus ergo Caesarem est cum suo munere, deinde fecit reporrigere Caesarem[*](Caesarem Scheffer: Caesari.) et illam in pavimentum proiecit. Caesar non pote valdius quam expavit. At ille sustulit phialam
de terra; collisa erat tanquam vasum aeneum; deinde martiolum de sinu protulit et phialam otio belle correxit. Hoc facto putabat se solium[*](solium Heinsius: coleum.) Iovis tenere, utique postquam Caesar[*](Caesar added by Buecheler.) illi dixit: 'Numquid alius scit hanc condituram vitreorum?' vide modo. Postquam negavit, iussit illum Caesar decollari: quia enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus. In argento plane studiosus sum.
Habeo scyphos urnales plus minus C: quemadmodum Cassandra occidit filios suos, et pueri mortui iacent sic ut vivere[*](sic ut vivere Heinsius: sicuti vere.) putes. Habeo capides[*](capides M Buecheler: capidem.) M, quas reliquit patrono meo Mummius,[*](patrono meo Mummius Buecheler: patronorum meus.) ubi Daedalus Niobam in equum Troianum includit. Nam Hermerotis pugnas et Petraitis in poculis habeo, omnia ponderosa; meum enim intelligere nulla pecunia vendo.” Haec dum refert, puer calicem proiecit. Ad quem respiciens Trimalchio “Cito” inquit “te ipsum caede, quia nugax es.” Statim puer demisso labro orare. At ille “Quid me” inquit “rogas? Tanquam ego tibi molestus sim. Suadeo, a te impetres, ne sis nugax.” Tandem ergo exoratus a nobis missionem dedit puero. Ille dimissus circa mensam percucurrit. . .“
  • et “Aquam foras, vinum intro” clamavit ---
  • ” excipimus urbanitatem iocantis, et ante omnes Agamemnon, qui sciebat, quibus meritis revocaretur ad
    cenam. Ceterum laudatus Trimalchio hilarius bibit et iam ebrio proximus “Nemo” inquit “vestrum rogat Fortunatam meam, ut saltet? Credite mihi: cordacem nemo melius ducit.” Atque ipse erectis supra frontem manibus Syrum histrionem exhibebat concinente tota familia: ma/deia perima/deia. Et prodisset in medium, nisi Fortunata ad aurem accessisset; et credo, dixerit non decere gravitatem eius tam humiles ineptias. Nihil autem tam inaequale erat; nam modo Fortunatam verebatur, modo ad naturam suam revertebatur.[*](fortunatam suam revertebatur modo ad naturam MSS., corrected by Heinsius and Buecheler.)
    Et plane interpellavit saltationis libidinem actuarius, qui tanquam urbis acta recitavit: “VII. kalendas sextiles: in praedio Cumano, quod est Trimalchionis, nati sunt pueri xxx, puellae XL; sublata in horreum ex area tritici millia modium quingenta; boves domiti quingenti. Eodem die: Mithridates servus in crucem actus est, quia Gai nostri genio male dixerat. Eodem die: in arcam relatum est, quod collocari non potuit, sestertium centies. Eodem die: incendium factum est in hortis Pompeianis, ortum ex aedibus Nastae vilici.” “Quid?” inquit Trimalchio “quando mihi Pompeiani horti emptisunt?” “Anno priore” inquit actuarius “et ideo in rationem nondum venerunt.” Excanduit Trimalchio et “Quicunque” inquit “mihi fundi empti fuerint, nisi intra sextum mensem sciero,
    in rationes meas inferri vetuo.” Iam etiam edicta aedilium recitabantur et saltuariorum testamenta, quibus Trimalchio cum elogio exheredabatur; iam nomina vilicorum et repudiata a cilcitore Iiberta in balneatoris contubernio deprehensa et atriensis Baias relegatus; iam reus factus dispensator et iudicium inter cubicularios actum. Petauristarii autem tandem venerunt. Baro insulsissimus cum scalis constitit puerumque iussit per gradus et in summa parte odaria saltare, circulos deinde ardentes transilire[*](transilire Heinsius: transire.) et dentibus amphoram sustinere. Mirabatur haec solus Trimalchio dicebatque ingratum artificium esse. Ceterum duo esse in rebus humanis, quae libentissime spectaret, petauristarios et cornicines;[*](cornicines Heinsius: cornices.) reliqua animalia[*](animalia bracketed by Buecheler.) acroamata tricas meras esse. “Nam et comoedos” inquit “emeram, sed malui illos Atellaniam[*](Atellaniam Buecheler: atellam.) facere, et choraulen meum iussi Latine cantare.”
    Cum maxime haec dicente Gaio puer[*](Some words such as in brachium have clearlyfallen out.) --- Trimalchionis delapsus est. Conclamavit familia, nec minus convivae, non propter hominem tam putidum, cuius et cervices fractas libenter vidissent, sed propter malum exitum cenae, ne necesse haberent alienum mortuum plorare. Ipse Trimalchio cum graviter ingemuisset superque brachium tanquam laesum incubuisset, concurrere medici, et inter primos Fortunat a crinibus passis cum scypho, miseramque se atque infe
    licem proclamavit. Nam puer quidem, qui ceciderat, circumibat iam dudum pedes nostros et missionem rogabat. Pessime mihi erat, ne his precibus per ridiculum[*](per ridiculum Buecheler: periculo.) aliquid catastropha quaereretur. Nec enim adhuc exciderat cocus ille, qui oblitus fuerat porcum exinterare. Itaque totum circumspicere triclinium coepi, ne per parietem automatum aliquod exiret, utique postquam servus verberari coepit, qui brachium domini contusum alba potius quam conchyliata involverat lana. Nec longe aberravit suspicio mea; in vicem enim poenae[*](poenae Hadrianides: cenae.) venit decretum Trimalchionis, quo puerum iussit liberum esse, ne quis posset dicere, tantum virum esse a servo vulneratum.[*](vulneratum Scheffer: liberatum.)
    Comprobamus nos factum
    et quam in praecipiti [*](HLO/H) res humanae essent,
    vario sermone garrimus.
    [*](HLO) “Ita” inquit Trimalchio “non oportet hune casum [*](H) sine inscriptione transire” statimque codicillos poposcit et non diu cogitatione distorta haec recitavit: “
  • "Quod non expectes, ex transverse fit ---[*](Heinsius would supply ubique, nostra, to fill the gap between fit and et.)
  • [*](HL)
  • —et supra nos Fortuna negotia curat.
  • quare da nobis vina Falerna, puer.”
  • [*](H) ab hoc epigrammate
    coepit poetarum esse mentio [*](HLO) diuque summa carminis penes Mopsum Thracem memorata est done Trimalchio “Rogo” inquit "magister, quid putas inter Ciceronem et Publilium interesse? Ego alterum puto disertiorem fuisse, alterum honestiorem. Quid enim his melius dici potest?
  • “'Luxuriae rictu Martis marcent moenia.
  • Tuo palato clausus pavo pascitur[*](pascitur Scaliger: nascitur.)
  • plumato amictus aureo Babylonico,
  • gallina tibi Numidica, tibi gallus spado;
  • ciconia etiam, grata peregrina hospita
  • pietaticultrix gracilipes crotalistria,
  • avis exul hiemis, titulus tepidi temporis,
  • nequitiae nidum in caccabo fecit modo.[*](modo Jacobs: meo.)
  • Quo margarita cara tibi, bacam Indicam?[*](tibi, bacam Indicam. Heinsius: tribaca Indica)
  • An ut matrona ornataphaleris pelagiis
  • tollat pedes indomita in strato extraneo?
  • Zmaragdum ad quam rem viridem, pretiosum vitrum?
  • Quo Carchedonios optas ignes lapideos,
  • nisi ut scintillet probitas e carbunculis?[*](e cod. Bernensis: est other MSS. carbunculis Buecheler: carbunculus-o–s or—as.)
  • Aequum est induere nuptam ventum textilem,
  • palam prostare nudam in nebula linea?'
  • “Quod autem inquit putamussecundum litteras [*](H) difficillimum esse artificium? Ego puto medicum et nummularium: medicus, qui scit quid homunciones intra praecordia sua habeant et quando febris veniat, etiam si illos odi pessime, quod mihi iubent saepe anatinam parari; nummularius, qui per argentum aes videt. Nam mutae bestiae laboriosissimae boves et oves: boves, quorum beneficio panem manducamus; oves, quod lana illae nos gloriosos faciunt. Et facinus indignum, aliquis ovillam est et tunicam habet. Apes enim ego divinas bestias puto, quae mel vomunt, etiam si dicuntur illud a Iove afferre;
    ideo autem pungunt, [*](HL) quia ubicunque dulce est, ibi et acidum invenies.”
    Iam etiam philosophos de negotio deiciebat, cum [*](H) pittacia in scypho circumferri coeperunt, puerque super hoc positus officium apophoreta recitavit. “Argentum sceleratum”: allata est perna, super quam acetabula erant posita. “Cervical”: offla collaris allata est. “Serisapia et contumelia”: xerophagi ex sapa[*](xerophagi ex sapa Friedlaender: aecrophagie saele.) datae sunt et contus cum malo. “Porri et persica”: flagellum et cultrum accepit; “passeres et muscarium”: uvam passam et mel Atticum. “Cenatoria et forensia”: offlam et tabulas accepit. “Canale et pedale”: lepus et solea est allata. “Muraena et littera”: murem cum rana alligata fascemque betae accepit.[*](accepit added by Buecheler.) Diu risimus: sexcenta huiusmodi fuerunt, quae iam exciderunt memoriae meae.
    Ceterum Ascyltos, intemperantis licentiae, cum omnia sublatis manibus eluderet et usque ad lacrimas rideret, unus ex conlibertis Trimalchionis excanduit, is ipse qui supra me discumbebat, et “Quid rides” inquit “vervex? An tibi non placent lautitiae domini mei? Tu enim beatior es et convivare melius soles. Ita tutelam huius loci habeam propitiam, ut ego si secundum illum discumberem, iam illi balatum duxis
    sem. Bellum pomum, qui rideatur alios; larifuga nescio quis, nocturnus, qui non valet lotium suum. Ad summam, si circumminxero illum, nesciet qua fugiat. Non mehercules soleo cito fervere, sed in molle carne vermes nascuntur. Ridet. Quid habet quod rideat? Numquid pater fetum emit lamna? Eques Romanus es: et ego regis filius. 'Quare ergo servivisti?' Quia ipse me dedi in servitutem et malui civis Romanus esse quam tributarius. Et nunc spero me sic vivere, ut nemini iocus sim. Homo inter homines sum, capite aperto ambulo; assem aerarium nemini debeo; constitutum habui nunquam; nemo mihi in foro dixit redde quod debes.' Glebulas emi, lamellulas paravi; viginti ventres pasco et canem; contubernalem meam redemi, ne quis in sinu illius manus tergeret; mille denarios pro capite solvi; sevir gratis factus sum; spero, sic moriar, ut mortuus non erubescam. Tu autem tam laboriosus es, ut post te non respicias? In alio peduclum vides, in te ricinum non vides. Tibi soli ridiclei videmur; ecce magister tuus, homo maior natus: placemus illi. Tu lacticulosus, nec mu nec ma argutas, vasus fictilis, immo lorus in aqua, lentior, non melior. Tu beatior es: bis prande, bis cena. Ego fidem meam malo quam thesauros. Ad summam, quisquam me bis poposcit? Annis quadraginta servivi; nemo tamen sciit, utrum servus essem an liber. Et puer capillatus in hanc coloniam veni; adhuc basilica non erat facta. Dedi
    tamen operam, ut domino satis facerem, homini maiiesto[*](maiiesto Buecheler following Muncker: mali isto.) et dignitosso, cuius pluris erat unguis, quam tu totus es. Et habebam in domo, qui mihi pedem opponerent hac illac; tamen—genio illius gratias— enatavi. Haec sunt vera athla; nam in ingenuum nasci tam facile est quam accede istoc.' Quid nunc stupes tanquam hircus in ervilia?”
    Post hoc dictum Giton, qui ad pedes stabat, risum iam diu compressum etiam indecenter effudit. Quod cum animadvertisset adversarius Ascylti, flexit convicium in puerum et “Tu autem” inquit “etiam tu rides, caepa cirrata?[*](cirrata Reinesius: pirrata.) Io Saturnalia, rogo, mensis december est? Quando vicesimam numerasti? Nescit[*](nescit supplied by Buecheler.) quid faciat, crucis offla, corvorum cibaria. Curabo, iam tibi Iovis iratus sit, et isti qui tibi non imperat. Ita satur pane fiam, ut ego istud conliberto meo dono; alioquin iam tibi depraesentiarum reddidissem. Bene nos habemus, at isti nugae,[*](nugae Buecheler: geuge.) qui tibi non imperant. Plane qualis dominus, talis et servus. Vix me teneo, nec[*](Nec Jahn: et.) sum natura caldicerebrius, sed[*](caldicerebrius Jahn: caldus cicer eius: sed added by Buecheler.) cum coepi, matrem meam dupundii non facio. Recte, videbo te in publicum, mus, immo terrae tuber: nec sursum nec deorsum non cresco, nisi dominum tuum in rutae folium non conieci, nec tibi parsero, licet mehercules Iovem
    Olympium clames. Curabo, longe tibi sit comula ista besalis et dominus dupunduarius. Recte, venies sub dentem: aut ego non me novi, aut non deridebis, licet barbam auream habeas. Athana tibi irata sit, curabo, et qui te primus deurode[*](de=nro dh\Buecheler: deurode.) fecit. Non didici geometrias, critica et alogias nenias, sed lapidarias litteras scio, partes centum dico ad aes, ad pondus, ad nummum. Ad summam, si quid vis, ego et tu sponsiunculam: exi, defero lamnam.[*](lamnam Heinsius: lana.) Iam scies patrem tuum mercedes perdidisse, quamvis et rhetoricam scis.[*](scis Reiske: scio.) Ecce“'Qui de nobis[*](qui de nobis Buecheler: quidem vobis.) longe venio, late venio? solve me.'” Dicam tibi, qui de nobis currit et de loco non movetur; qui de nobis crescit et minor fit. Curris, stupes, satagis, tanquam mus in matella. Ergo aut tace aut meliorem noli molestare, qui te natum non putat; nisi si me iudicas anulos buxeos curare, quos amicae tuae involasti. Occuponem propitium. Eamus in forum et pecunias mutuemur: iam scies hoc ferrum
    fidem habere. Vah, bella res est volpis uda. Ita lucrum faciam et ita bene moriar aut populus per exitum meum iuret, nisi te ubique toga perversa fuero persecutus. Bella res et iste, qui te haec docet, mufrius, non magister. Nos[*](nos added by Jacobs, who read nos magis.) didicimus, dicebat enim magister: 'Sunt vestra salva? recta domum; cave, circumspicias; cave, maiorem maledicas. Aut numera mapalia: nemo dupondii evadit.' Ego, quod me sic vides, propter artificium meum diis gratias ago.”
    Coeperat Ascyltos respondere convicio, sed Trimalchio delectatus colliberti eloquentia “Agite” inquit “scordalias de medio. Suaviter sit potius, et tu, Hermeros, parce adulescentulo. Sanguen illi fervet, tu melior esto.
    Semper in hac re qui vincitur, vincit. [*](HL)
    Et tu cum esses capo, cocococo, atque cor non [*](H) habebas. Simus ergo, quod melius est, a primitiis hilares et Homeristas spectemus.” Intravit factio statim hastisque scuta concrepuit. Ipse Trimalchio in pulvino consedit, et cum Homeristae Graecis versibus colloquerentur, ut insolenter solent, ille canora voce Latine legebat librum. Mox silentio facto “scitis” inquit “quam fabulam agant? Diomedes et Ganymedes duo fratres fuerunt. Horum soror erat Helena. Agamemnon illam rapuit et Dianae cervam subiecit. Ita nunc Homeros dicit, quemadmodum
    inter se pugnent Troiani et Parentini. Vicit scilicet et Iphigeniam, filiam suam, Achilli dedit uxorem. Ob eam rem Aiax insanit et static argumentum explicabit.” Haec ut dixit Trimalchio, clamorem Homeristae sustulerunt, interque familiam discurrentem vitulus in lance donaria[*](donaria Buecheler: dunaria.) elixus allatus est, et quidem galeatus. Secutus est Aiax strictoque gladio, tanquam insaniret, concidit, ac modo versa modo supina gesticulatus mucrone frusta collegit mirantibusque vitulum partitus est.
    Nec diu mirari licuit tam elegantes strophas; nam repente lacunaria sonare coeperunt totumque triclinium intremuit. Consternatus ego exsurrexi et timui, ne per tectum petauristarius aliquis descenderet. Nec minus reliqui convivae mirantes erexere vultus, expectantes quid novi de caelo nuntiaretur. Ecce autem diductis lacunaribus subito circulus ingens, de cupa videlicet grandi excussus, demittitur, cuius per totum orbem coronae aureae cum alabastris unguenti pendebant. Dum haec apophoreta iubemur sumere, respiciens ad mensam --- iam illic repositorium cum placentis aliquot erat positum, quod medium Priapus a pistore factus tenebat, gremioque satis amplo omnis generis poma et uvas sustinebat more vulgato. Avidius ad pompam manus porreximus, et repente nova ludorum remissio hilaritatem hic refecit. Omnes enim placentae omniaque poma etiam minima vexatione contacta coeperunt effundere crocum, et usque ad os[*](os Buecheler: nos.) molestus umor ac
    cidere. Rati ergo sacrum esse fericulum tam religioso apparatu perfusum, consurreximus altius et “Augusto, patri patriae, feliciter” diximus. Quibusdam tamen etiam post hanc venerationem poma rapientibus et ipsi[*](ipsi Heinsius: ipsas.) mappas implevimus, ego praecipue, qui nullo satis amplo munere putabam me onerare Gitonis sinum. Inter haec tres pueri candidas succincti tunicas intraverunt, quorum duo Lares bullatos super mensam posuerunt, unus pateram vini circumferens “dii propitii” clamabat. Aiebat autem unum Cerdonem, alterum Felicionem, tertium Lucrionem[*](Lucrionem Reinesius: lucronem.) vocari. Nos etiam veram imaginem ipsius Trimalchionis, cum iam omnes basiarent, erubuimus praeterire.