Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

Volebamus miseri exclamare, sed nec in auxilio [*](L) erat quisquam, et hinc Psyche acu comatoria cupienti mihi invocare Quiritum fidem malas pungebat, illinc puella penicillo, quod et ipsum satureo tinxerat, Ascylton opprimebat --- Ultimo cinaedus supervenit myrtea subornatus gausapa cinguloque succinctus --- Modo extortis nos clunibus cecidit, modo basiis olidissimis inquinavit, donec Quartilla balaenaceam tenens virgam alteque succincta iussit infelicibus dari missionem ---
Uterque nostrum religiosissimis iuravit verbis inter duos periturum esse tam horribile secretum --- Intraverunt palaestritae complures et nos legitimo perfusos oleo refecerunt. Utcunque ergo lassitudine abiecta cenatoria repetimus et in proximam cellam ducti sumus, in qua tres lecti strati erant et reliquus lautitiarum apparatus splendidissime expositus. Iussi ergo discubuimus, et gustatione mirifica initiati vino etiam Falerno inundamur. Excepti etiam pluribus ferculis cum laberemur in somnum, “Itane est?” inquit Quartilla “etiam dormire vobis in mente est, cum sciatis Priapi genio pervigilium deberi?” ---
Cum Ascyltos gravatus tot malis in somnum laberetur, illa quae iniuria depulsa fuerat ancilla totam faciem eius fuligine longa perfricuit et non sentientis labra umerosque sopitionibus[*](sopitionibus, probably corrupt: sopionibus MSS. of Catullus 37, Io: ropionibus Hertz.) pinxit. Iam ego etiam tot malis fatigatus minimum veluti gustum hauseram somni; idem et tota intra forisque familia fecerat, atque alii circa pedes discumbentium sparsi iacebant, alii parietibus appliciti, quidam in ipso limine coniunctis manebant capitibus; lucernae quoque umore defectae tenue et extremum lumen spargebant: cum duo Syri expilaturi lagoenam[*](lagoenam bracketed by Jahn.) triclinium intraverunt, dumque inter argentum avidius rixantur, diductam fregerunt lagoenam. Cecidit etiam mensa cum argento, et ancillae super torum marcentis excussum forte altius
poculum caput tetigit.[*](tetegit Buecheler: fregit.) Ad quem ictum exclamavit illa pariterque et fures prodidit et partem ebriorum excitavit. Syri illi qui venerant ad praedam, postquam deprehensos se intellexerunt, pariter secundum lectum conciderunt, ut putares hoc convenisse, et stertere tanquam olim dormientes coeperunt. Iam et tricliniarches experrectus lucernis occidentibus oleum infuderat, et pueri detersis paulisper oculis redierant ad ministerium, cum intrans cymbalistria et concrepans aera omnes excitavit.
Refectum igitur est convivium et rursus Quartilla ad bibendum revocavit. Adiuvit hilaritatem comissantis cymbalistria --- Intrat cinaedus, homo omnium insulsissimus et plane illa domo dignus, qui ut infractis manibus congemuit, eiusmodi carmina effudit:“
  • “Huc huc cito[*](cito added by Buecheler.) convenite nunc, spatalocinaedi,
  • Pede tendite, cursum addite, convolate planta
  • Femoreque[*](que added by Buecheler.) facili, dune agili et manu procaces,
  • Molles, veteres, Deliaci manu recisi.”
  • ” Consumptis versibus suis immundissimo me basio conspuit. Mox et super lectum venit atque omni vi detexit recusantem. Super inguina mea diu multumque frustra moluit.
    Profluebant per frontem sudantis acaciae rivi, et inter rugas malarum tantum erat cretae, ut putares detectum parietem nimbo laborare. Non tenui ego diutius lacrimas, sed ad ultimam perductus tristitiam “Quaeso” inquam “domina, certe
    embasicoetan iusseras dari.” Complosit illa tenerius manus et “O” inquit “hominem acutum atque urbanitatis vernaculae[*](vernaculae Scioppius: vernulae.) fontem. Quid? tu non intellexeras cinaedum embasicoetan vocari?” Deinde ut contubernali meo melius succederet, “Per fidem” inquam “vestram, Ascyltos in hoc triclinio solus ferias agit?” “Ita” inquit Quartilla “et Ascylto embasicoetas detur.” Ab hac voce equum cinaedus mutavit transituque ad comitem meum facto clunibus eum basiisque distrivit.
    Stabat inter haec Giton et risu dissolvebat [*](LO) ilia sua. Itaque conspicata eum Quartilla, cuius esset puer, diligentissima sciscitatione quaesivit. Cum ego fratrem meum esse dixissem, “Quare ergo” inquit “me non basiavit?” Vocatumque ad se in osculum applicuit. Mox manum etiam demisit in sinum et pertrectato vasculo tam rudi “Haec” inquit “belle cras in promulside libidinis nostrae militabit; hodie enim post asellum diaria non sumo.”
    Cum haec diceret, ad aurem eius Psyche ridens accessit, et cum dixisset nescio quid, “Ita, ita” inquit Quartilla “bene admonuisti. Cur non, quia bellissima occasio est, devirginatur Pannychis nostra?” Continuoque producta est puella satis bella et quae non plus quam septem annos habere videbatur, et ea ipsa quae primumcum Quartilla in cellam venerat nostram. Plaudentibus ergo universis et postulantibus nuptias fecerunt[*](fecerunt bracketed by Mommsen.) obstupui ego et nec Gitona, verecundissimum puerum, sufficere huic petulantiae affirmavi, nec
    puellam eius aetatis esse, ut muliebris patientiae legem posset accipere. “Ita” inquit Quartilla “minor est ista quam ego fui, cum primum virum passa sum? Iunonem meam iratam habeam, si unquam me meminerim virginem fuisse. Nam et infans cum paribus inclinata[*](inclinata Buecheler: inquinata.) sum, et subinde procedentibus[*](procedentibus Burmann on authority of “Old MS.”: prodeuntibus.) annis maioribus me pueris applicui, donec ad hanc aetatem perveni. Hinc etiam puto proverbium natum illud, ut dicatur posse taurum tollere, qui vitulum sustulerit.” Igitur ne maiorem iniuriam in secreto frater acciperet, consurrexi ad officium nuptiale.
    Iam Psyche puellae caput involverat flammeo, iam embasicoetas praeferebat facem, iam ebriae mulieres longum agmen plaudentes fecerant thalamumque incesta exornaverant veste, cum[*](cum Buecheler: tum.) Quartilla quoque iocantium libidine accensa et ipsa surrexit correptumque Gitona in cubiculum traxit. Sine dubio non repugnaverat puer, ac ne puella quidem tristis expaverat nuptiarum nomen. Itaque cum inclusi iacerent, consedimus ante limen thalami, et in primis Quartilla per rimam improbe diductam applicuerat oculum curiosum lusumque puerilem libidinosa speculabatur diligentia. Me quoque ad idem spectaculum lenta manu traxit, et quia considerantium cohaeserant[*](cohaeserant Buecheler: haeserant.) vultus, quicquid a spectaculo vacabat, commovebat obiter labra et me tanquam furtivis subinde osculis verberabat ---
    Abiecti in lectis sine metu reliquam exegimus [*](L) noctem ---
    Venerat iam tertius dies, id est expectatio liberae [*](H) cenae, sed tot vulneribus confossis fuga magis placebat, quam quies. Itaque cum maesti deliberaremus, quonam genere praesentem evitaremus procellam, unus servus Agamemnonis interpellavit trepidantes et “Quid? vos” inquit “nescitis, hodie apud quem fiat? Trimalchio, lautissimus homo, horologium in triclinio et bucinatorem habet subornatum, ut subinde sciat, quantum de vita perdiderit.” Amicimur ergo diligenter obliti omnium malorum, et Gitona libentissime servile officium tuentem usque hoc iubemus in balnea[*](balnea Jahn: balneo.) sequi.
    Nos interim vestiti errare coepimus --- immo iocari magis et circulis ludentem[*](ludentem bracketed by Buecheler.) accedere, cum subito
    videmus senem calvum, tunica vestitum [*](HL) russea, inter pueros capillatos ludentem pila. Nec tam pueri nos, quamquam erat operae pretium, ad spectaculum duxerant, quam ipse pater familiae, qui soleatus pila prasina exercebatur. Nec amplius eam repetebat quae terram contigerat, sed follem plenum habebat servus sufficiebatque ludentibus. Notavimus etiam res novas. Nam duo spadones in diversa parte circuli stabant, quorum alter matellam tenebat argenteam, alter numerabat pilas, non quidem eas quae inter manus lusu expellente vibrabant, sed eas quae in terram decidebant. Cum has ergo miraremur lautitias,
    accurrit Menelaus et “Hic est” inquit “apud quem [*](H) cubitum ponetis, et quidem[*](quidem Buecheler: quid.) iam principium cenae videtis.” Et iam non loquebatur Menelaus cum
    Trimalchio digitos concrepuit, ad quod signum [*](HL) matellam spado ludenti subiecit. Exonerata ille vesica aquam poposcit ad manus, digitosque paululum adspersos in capite pueri tersit.
    Longum erat singula excipere. Itaque intravimus balneum, et sudore calfacti momento temporis ad frigidam eximus. Iam Trimalchio unguento perfusus tergebatur, non linteis, sed palliis ex lana mollissima factis. Tres interim iatraliptae in conspectu eius Falernum potabant,
    et cum plurimum rixantes [*](H) effunderent, Trimalchio hoc suum propinasse dicebat.
    Hinc involutus coccina gausapa lecticae impositus est [*](HL) praecedentibus phaleratis cursoribus quattuor et chiramaxio, in quo deliciae eius vehebantur, puer vetulus, lippus, domino Trimalchione deformior. Cum ergo auferretur, ad caput eius symphoniacus cum minimis tibiis accessit et tanquam in aurem aliquid secreto diceret, toto itinere cantavit. Sequimur nos admiratione iam saturi et cum Agamemnone ad ianuam pervenimus,
    in cuius poste [*](H) libellus erat cum hac inscriptione fixus: “Quisquis servus sine dominico iussu foras exierit, accipiet plagas centum.”
    In aditu autem ipso stabat ostiarius [*](HL) prasinatus, cerasino succinctus cingulo, atque in lance argentea pisum purgabat. Super limen autem cavea pendebat aurea, in qua pica varia intrantes salutabat.
    Ceterum ego dum omnia stupeo, paene resupinatus crura mea fregi. Ad sinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingens, catena vinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera scriptum “Cave canem.” Et collegae quidem mei riserunt, ego autem collecto spiritu non destiti totum parietem persequi. Erat autem venalicium cum titulis pictum,
    et ipse Trimalchio capillatus caduceum tenebat Minervaque ducente Romam intrabat. Hinc quemadmodum ratiocinari didicisset, denique dispensator factus esset, omnia diligenter curiosus pictor cum inscriptione reddiderat. In deficiente vero iam porticu levatum mento in tribunal excelsum Mercurius rapiebat. Praesto erat Fortuna cornu abundanti copiosa et tres Parcae aurea pensa torquentes. Notavi etiam in porticu gregem cursorum cum magistro se exercentem. Praeterea grande armarium in angulo vidi, in cuius aedicula erant Lares argentei positi Venerisque signum marmoreum et pyxis aurea non pusilla, in quo barbam ipsius conditam esse dicebant. Interrogare ergo atriensem coepi, quas in medio picturas haberent. “Iliada et Odyssian” inquit
    “ac [*](H) Laenatis gladiatorium munus.” Non licebat multaciam[*](multaciam corrupt: Buecheler suggests multa iam.) considerare ---
    Nos
    iam ad triclinium perveneramus, in cuius parte [*](HL) prima procurator rationes accipiebat. Et quod praecipue miratus sum, in postibus triclinii fasces erant cum securibus fixi, quorum unam partem quasi embolum navis aeneum finiebat, in quo erat scriptum: “C.
    Pompeio Trimalchioni, seviro Augustali, Cinnamus dispensator.” Sub eodem titulo et lucerna bilychnis de camera pendebat, et duae tabulae in utroque poste defixae, quarum altera, si bene memini, hoc habebat inscriptum: “III. et pridie kalendas Ianuarias C. noster foras cenat,” altera lunae cursum stellarumque septem imagines pictas; et qui dies boni quique incommodi essent, distinguente bulla notabantur.
    His repleti voluptatibus cum conaremur in triclinium [*](H) intrare, exclamavit unus ex pueris, qui super hoc officium erat positus, Dextro pede. Sine dubio paulisper trepidavimus, ne contra praeceptum aliquis nostrum limen transiret.
    Ceterum ut pariter movimus [*](HL) dextros gressus, servus nobis despoliatus procubuit ad pedes ac rogare coepit, ut se poenae eriperemus: nec magnum esse peccatum suum, propter quod periclitaretur; subducta enim sibi vestimenta dispensatoris in balneo, quae vix fuissent decem sestertiorum. Rettulimus ergo dextros pedes dispensatoremque in atrio[*](in atrio Buecheler: in precario.) aureos numerantem deprecati sumus, ut servo remitteret poenam. Superbus ille sustulit vultum et “Non tam iactura me movet” inquit “quam negligentia nequissimi servi. Vestimenta mea cubitoria perdidit, quae mihi natali meo cliens quidam donaverat, Tyria sine dubio, sed iam semel lota. Quid ergo est? Dono vobis eum.”
    Obligati tam grandi beneficio cum intrassemus tri
    clinium, occurrit nobis ille idem servus, pro quo rogaveramus, et stupentibus spississima basia impegit gratias agens humanitati nostrae. “Ad summam, statim scietis” ait “cui dederitis beneficium. Vinum dominicum ministratoris gratia est” --- Tandem ergo discubuimus pueris Alexandrinis aquam in manus nivatam infundentibus aliisque insequentibus ad pedes ac paronychia cum ingenti subtilitate tollentibus. Ac ne in hoc quidem tam molesto tacebant officio, sed obiter cantabant. Ego experiri volui, an tota familia cantaret, itaque potionem poposci. Paratissimus puer non minus me acido cantico excepit, et quisquis aliquid rogatus erat ut daret --- pantomimi chorum, non patris familiae triclinium crederes. Allata est tamen gustatio valde lauta; nam iam omnes discubuerant praeter ipsum Trimalchionem, cui locus novo more primus servabatur. Ceterum in promulsidari asellus erat Corinthius cum bisaccio positus, qui habebat olivas in altera parte albas, in altera nigras. Tegebant asellum duae lances, in quarum marginibus nomen Trimalchionis inscriptum erat et argenti pondus. Ponticuli etiam ferruminati sustinebant glires melle ac papavere sparsos. Fuerunt et tomacula super craticulam argenteam ferventia posita, et infra craticulam Syriaca pruna cum granis Punici mali.
    In his eramus lautitiis, cum ipse Trimalchio ad symphoniam allatus est positusque inter cervicalia minutissima expressit imprudentibus risum. Pallio enim coccineo adrasum excluserat caput circaque oneratas veste cervices laticlaviam immiserat mappam
    fimbriis hinc atque illinc pendentibus. Habebat etiam in minimo digito sinistrae manus anulum grandem subauratum, extremo vero articulo digiti sequentis minorem, ut mihi videbatur, totum aureum, sed plane ferreis veluti stellis ferruminatum. Et ne has tantum ostenderet divitias, dextrum nudavit lacertum armilla aurea cultum et eboreo circulo lamina splendente conexo.
    Ut deinde pinna argentea dentes perfodit,“Amici” inquit “nondum mihi suave erat in triclinium venire, sed ne diutius absentivos morae vobis essem, omnem voluptatem mihi negavi. Permittetis tamen finiri lusum.” Sequebatur puer cum tabula terebinthina et crystallinis tesseris, notavique rem omnium delicatissimam. Pro calculis enim albis ac nigris aureos argenteosque habebat denarios. Interim dum ille omnium textorum dicta inter lusum consumit, gustantibus adhuc nobis repositorium allatum est cum corbe, in quo gallina erat lignea patentibus in orbem alis, quales esse solent quae incubant ova. Accessere continuo duo servi et symphonia strepente scrutari paleam coeperunt erutaque subinde pavonina ova divisere convivis. Convertit ad hanc scaenam Trimalchio vultum et “Amici” ait “pavonis ova gallinae iussi supponi. Et mehercules timeo ne iam concepti sint; temptemus tamen, si adhuc sorbilia sunt.” Accipimus nos cochlearia non minus selibras pendentia ovaque ex farina pingui figurata pertundimus. Ego quidem paene proieci partem meam, nam videbatur mihi iam in pullum coisse. Deinde ut audivi veterem convivam: “Hic nescio quid boni debet esse,” perse
    cutus putamen manu pinguissimam ficedulam inveni piperato vitello circumdatam.
    Iam Trimalchio eadem omnia lusu intermisso poposcerat feceratque potestatem clara voce, si quis nostrum iterum vellet mulsum sumere, cum subito signum symphonia datur et gustatoria pariter a choro cantante rapiuntur. Ceterum inter tumultum cum forte paropsis excidisset et puer iacentem sustulisset, animadvertit Trimalchio colaphisque obiurgari puerum ac proicere rursus paropsidem iussit. Insecutus est lecticarius[*](supellecticarius Dousa.) argentumque inter reliqua purgamenta scopis coepit everrere.
    Subinde intraverunt duo [*](H) Aethiopes capillati cum pusillis utribus, quales solent esse qui harenam in amphitheatro spargunt, vinumque dedere in manus; aquam enim nemo porrexit.
    Laudatus propter elegantias dominus “Aequum” [*](HL) inquit “Mars amat. Itaque iussi[*](iussi Burmann: iussit MSS.) suam cuique mensam assignari. Obiter et putidissimi[*](putidissimi Heinsius: pudissimi or pdissimi.) servi minorem nobis aestum frequentia sua facient.” Statim allatae sunt amphorae vitreae diligenter gypsatae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa cum hoc titulo: “Falernum Opimianum annorum centum.” Dum titulos perlegimus, complosit Trimalchio manus et “Eheu” inquit “ergo diutius vivit
    vinum quam homuncio. Quare tengomenas[*](tengomenas Buecheler: tangomenas.) faciamus. [*](H) vita
    vinum est. Verum Opimianum praesto. Heri [*](HL)
    non tam bonum posui, et multo honestiores cenabant.” Potantibus ergo nobis et accuratissime lautitias mirantibus larvam argenteam attulit servus sic aptatam, ut articuli eius vertebraeque luxatae in omnem partem flecterentur. Hanc cum super mensam semel iterumque abiecisset, et catenatio mobilis aliquot figuras exprimeret, Trimalchio adiecit:“
  • Eheu nos miseros, quam totus homuncio nil est.
  • Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus.
  • Ergo vivamus, dum licet esse bene.
  • Laudationem ferculum est insecutum plane non pro expectatione magnum; novitas tamen omnium convertit oculos. Rotundum enim repositorium duodecim habebat signa in orbe disposita, super quae proprium convenientemque materiae structor imposuerat cibum: super arietem cicer arietinum, super taurum bubulae frustum, super geminos testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem ficum Africanam, super virginem steriliculam, super libram stateram in cuius altera parte scriblita erat, in altera placenta,
    super [*](H) scorpionem pisciculum marinum,
    super sagittarium [*](HL) oclopetam, super capricornum locustam marinam, super aquarium anserem, super pisces duos mullos. In medio autem caespes cum herbis excisus favum sustinebat. Circumferebat Aegyptius puer clibano argenteo panem --- Atque ipse etiam taeterrima voice de Laserpiciario
    mimo canticum extorsit.
    Nos ut tristiores ad tam viles accessimus cibos, “Suadeo” inquit Trimalchio “cenemus; hoc est ius cenae.” Haec ut dixit, ad symphoniam quattuor tripudiantes procurrerunt superioremque partem repositorii abstulerunt. Quo facto videmus infra scilicet in altero ferculo altilia et sumina leporemque in medio pinnis subornatum, ut Pegasus videretur. Notavimus etiam circa angulos repositorii Marsyas quattuor, ex quorum utriculis garum- piperatum currebat super pisces, qui tanquam in euripo natabant. Damus omnes plausum a familia inceptum et res electissimas ridentes aggredimur. Non minus et Trimalchio eiusmodi methodio laetus “Carpe” inquit. Processit statim scissor et ad symphoniam gesticulatus ita laceravit obsonium, ut putares essedarium hydraule cantante pugnare. Ingerebat nihilo minus Trimalchio lentissima voce: “Carpe, Carpe.” Ego suspicatus ad aliquam urbanitatem totiens iteratam vocem pertinere, non erubui eum, qui supra me accumbebat, hoc ipsum interrogare. At ille, qui saepius eiusmodi ludos spectaverat, “Vides illum” inquit “qui obsonium carpit: Carpus vocatur. Itaque quotiescunque dicit 'Carpe,' eodem verbo et vocat et imperat.”
    Non potui amplius quicquam gustare, sed conversus ad eum, ut quam plurima exciperem, longe accersere fabulas coepi sciscitarique, quae esset mulier illa, quae huc atque illuc discurreret. “Uxor” inquit “Trimalchionis, Fortunata appellatur, quae nummos modio
    metitur. Et modo, modo quid fuit? Ignoscet milli genius tuus, noluisses de manu illius panem accipere. Nunc, nec quid nec quare, in caelum abiit et Trimalchionis topanta[*](Topanta is colloquial for the Greek +ta\ pa/nta“ all. ”) est. Ad summam, mero meridie si dixerit illi tenebras esse, credet.
    Ipse nescit quid [*](H) habeat, adeo saplutus[*](Saplutus is the Greek za/ploutos “ very rich. ”) est; sed haec lupatria providet omnia et ubi non putes. Est sicca, sobria, bonorum consiliorum tantum auri vides, est tamen malae linguae, pica pulvinaris. Quem amat, amat; quem non amat, non amat. Ipse Trimalchio fundos habet, qua milvi volant, nummorum nummos. Argentum in ostiarii illius cella plus iacet, quam quisquam in fortunis habet. Familia vero babae babae,[*](Babae babae is an exclamation ofsurprise. So babaecalisin the next sentence is a person always agape with wonder, a lout.) non mehercules puto decumam partem esse quae dominum suum noverit. Ad summam, quemvis ex istis babaecalis in rutae folium coniciet.
    Nec est quod putes illum quicquam emere. Omnia domi nascuntur: lana, credrae, piper, lacte gallinaceum si quaesieris, invenies. Ad
    summam, parum illi bona lana nascebatur; arietes a Tarento emit, et eos culavit in gregem. Mel Atticum ut domi nasceretur, apes ab Athenis iussit afferri; obiter et vernaculae quae sunt, meliusculae a Graeculis fient. Ecce intra hos dies scripsit, ut illi ex India semen boletorum mitteretur. Nam mulam quidem nullam habet, quae non ex onagro nata sit. Vides tot culcitras: nulla non aut conchyliatum aut coccineum tomentum habet. Tanta est animi beatitudo. Reliquos autem collibertos eius cave contemnas. Valde sucossi sunt. Vides illum qui in imo imus recumbit: hodie sua octingenta possidet. De nihilo crevit. Modo solebat collo suo ligna portare. Sed quomodo dicunt—ego nihil scio, sed audivi— quom[*](quom Buecheler: quomodo.) Incuboni pilleum rapuisset, et thesaurum invenit. Ego nemini invideo, si quid[*](quid Buecheler: quo.) deus dedit. Est tamen sub alapa et non vult sibi male. Itaque proxime casam[*](casam Buccheler: cum.) hoc titulo proscripsit: 'C. Pompeius Diogenes ex kalendis Iuliis cenaculum locat; ipse enim domum emit.' Quid ille qui libertini loco iacet, quam bene se habuit. Non impropero illi. Sestertium suum vidit decies, sed male vacillavit. Non puto illum
    capillos liberos habere, nec mehercules sua culpa; ipso enim homo melior non est; sed liberti scelerati, qui omnia ad se fecerunt. Scito autem: sociorum olla male fervet, et ubi semel res inclinata est, amici de medio. Et quam honestam negotiationem exercuit, quod ilium sic vides. Libitinarius fuit. Solebat sic cenare, quomodo rex: apros gausapatos, opera pistoria, avis, cocos, pistores. Plus vini sub mensa effundebatur, quam aliquis in cella habet. Phantasia, non homo. Inclinatis quoque rebus suis, cum timeret ne creditores ilium conturbare existimarent, hoc titulo auctionem proscripsit: “C. Iulius Proculus auctionem faciet rerum supervacuarum.””
    Interpellavit tam dulces fabulas Trimalchio; nam iam sublatum erat ferculum, hilaresque convivae vino sermonibusque publicatis operam coeperant dare. Is ergo reclinatus in cubitum “Hoc vinum” inquit “vos oportet suave faciatis. Pisces natare oportet. Rogo, me putatis illa cena esse contentum, quam in theca repositorii videratis? 'Sic notus Vlixes?' quid ergo est? Oportet etiam inter cenandum philologiam nosse. Patrono meo ossa bene quiescant, qui me hominem inter homines voluit esse. Nam mihi nihil novi potest afferri, sicut ille fericulus iam[*](fericulus iam Buecheler: fericulusta mel.) habuit praxim. Caelus hic, in quo duodecim dii habitant, in totidem se figuras convertit, et modo fit aries. Itaque quisquis nascitur illo signo, multa pecora habet, multum lanae, caput
    praeterea durum, frontem expudoratam, cornum acutum. Plurimi hoc signo scholastici nascuntur et arietilli.”[*](arietilli Heinsius: arieti illi.) Laudamus urbanitatem mathematici; itaque adiecit: “deinde totus caelus taurulus fit. Itaque tune calcitrosi nascuntur et bubulci et qui se ipsi pascunt. In geminis autem nascuntur bigae et boves et colei et qui utrosque parietes linunt. In cancro ego natus sum. Ideo multis pedibus sto, et in mari et in terra multa possideo; nam cancer et hoc et illoc quadrat. Et ideo iam dudum nihil super illum posui, ne genesim meam premerem. In leone cataphagae nascuntur et imperiosi; in virgine mulieres et fugitivi et compediti; in libra laniones et unguentarii et quicunque aliquid expediunt; in scorpione venenarii et percussores; in sagittario strabones, qui holera spectant, lardum tollunt; in capricorno aerumnosi, quibus prae mala sua cornua nascuntur; in aquario copones et cucurbitae; in piscibus obsonatores et rhetores. Sic orbis vertitur tanquam mola, et semper aliquid mali facit, ut homines aut nascantur aut pereant. Quod autem in medio caespitem videtis et supra caespitem favum, nihil sine ratione facio. terra mater est in medio quasi ovum corrotundata, et omnia bona in se habet tanquam favus.”
    “Sophos” universi clamamus et sublatis manibus ad cameram iuramus Hipparchum Aratumque com
    parandos illi homines non fuisse, donec advenerunt ministri ac toralia praeposuerunt toris, in quibus retia erant picta subsessoresque cum venabulis et totus venationis apparatus, Necdum sciebamus, quo mitteremus suspiciones nostras, cum extra triclinium clamor sublatus est ingens, et ecce canes Laconici etiam circa mensam discurrere coeperunt. Secutum est hos repositorium, in quo positus erat primae magnitudinis aper, et quidem pilleatus, e cuius dentibus sportellae dependebant duae palmulis textae, altera caryotis altera thebaicis repleta. Circa autem minores porcelli ex coptoplacentis facti, quasi uberibus imminerent, scrofam esse positam' significabant. Et hi quidem apophoreti fuerunt. Ceterum ad scindendum aprum non ille Carpus accessit, qui altilia laceraverat, sed barbatus ingens, fasciis cruralibus alligatus et alicula subornatus polymita, strictoque venatorio cultro latus apri vehementer percussit, ex cuius plaga turdi evolaverunt. Parati aucupes cum harundinibus fuerunt et eos circa triclinium volitantes momento exceperunt. Inde cum suum cuique iussisset referri Trimalchio, adiecit: “Etiam videte, quam porcus ille silvaticus lotam[*](lotam Muncker: totam.) comederit glandem.” Statim pueri ad sportellas accesserunt, quae pendebant e dentibus, thebaicasque et caryotas ad numerum divisere cenantibus.