Satyricon
Petronius Arbiter
Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
“Num alio genere furiarum declamatores inquietantur, [*](LO) qui clamant: 'haec vulnera pro libertate publica excepi; hunc oculum pro vobis impendi: date mihi ducem, qui me ducat ad liberos meos, nam succisi poplites membra non sustinent'? Haec ipsa tolerabilia essent, si ad eloquentiam ituris viam facerent. Nunc et rerum tumore et sententiarum vanissimo strepitu hoc tantum proficiunt, ut cum in forum venerint, putent se in alium orbem terrarum delatos. Et ideo ego adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex his, quae in usu habemus, aut audiunt aut vident, sed piratas cum catenis in litore stantes, sed tyrannos edicta scribentes, quibus imperent filiis ut patrum suorum capita praecidant, sed responsa in pestilentiam data, ut virgines tres aut plures immolentur, sed mellitos verborum globulos et omnia dicta factaque quasi papavere et sesamo sparsa.”
“Qui inter haec nutriuntur, non magis sapere possunt, quam bene olere, qui in culina habitant. Pace vestra liceat dixisse, primi omnium eloquentiam perdidistis. Levibus enim atque inanibus sonis ludibria quaedam excitando effecistis, ut corpus orationis enervaretur et caderet. Nondum iuvenes declamationibus continebantur, cum Sophocles aut Euripides invenerunt verba quibus deberent loqui. Nondum umbraticus doctor ingenia deleverat, cum Pindarus novemque lyrici Homericis versibus canere timuerunt. Et ne poetas quidem ad testimonium citem, certe neque Platona neque Demosthenen ad hoc genus exercitationis accessisse video. Grandis et ut ita dicam pudica oratio non est maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit. Nuper ventosa istaec et enormis loquacitas Athenas ex Asia commigravit animosque iuvenum ad magna surgentes veluti pestilenti quodam sidere afflavit, semelque corrupta regula eloquentia[*](regula eloquentia Haasius: eloquentiae regula.) stetit et obmutuit. Ad summam, quis postea[*](ad summam quis postea Haasius: qui postea ad summam.) Thucydidis, quis Hyperidis ad famam processit? Ac ne carmen quidem sani coloris enituit, sed omnia quasi eodem cibo pasta non potuerunt usque ad senectutem canescere. Pictura quoque non alium exitum fecit, postquam Aegyptiorum audacia tam magnae artis compendiariam invenit.”
Non est passus Agamemnon me diutius declamare in porticu, quam ipse in schola sudaverat, sed “Adulescens” inquit “quoniam sermonem habes non publici saporis et, quod rarissimum est, amas bonam mentem, non fraudabo te arte secreta. Nihil[*](nihil added by Buecheler.) nimirum in his exercitationibus doctores peccant, qui necesse habent cum insanientibus furere. Nam nisi dixerint quae adulescentuli probent, ut ait Cicero, 'soli in scholis relinquentur.' Sicut ficti[*](ficti bracketed by Buecheler.) adulatores cum cenas divitum captant, nihil prius meditantur quam id quod putant gratissi mum auditoribus fore: nec enim aliter impetrabunt quod petunt, nisi quasdam insidias auribus fecerint: sic eloquentiae magister, nisi tanquam piscator eam imposuerit hamis escam, quam scierit appetituros esse pisciculos, sine spe praedae morabitur in scopulo.
Quid ergo est? Parentes obiurgatione digni sunt, qui noluntliberos suos severa lege proficere. Primum enim sic ut omnia, spes quoque suas ambitioni donant. Deinde cum ad vota properant, cruda adhuc studia in forum pellunt et eloquentiam, qua nihil esse maius confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus. Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent[*](ut persuaderent added by Buecheler.) sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret: iam illa grandis oratio haberet maiestatis suae pondus. Nunc pueri in scholis ludunt, iuvenes ridentur in foro, et quod utroque turpius est, quod quisque perperam didicit, in senectute confiteri non vult. Sed ne me putes improbasse schedium Lucilianae humilitatis, quod sentio, et ipse carmine effingam:
“ Artis severae si quis ambit[*](ambit margin ed. of Tornaesius: amat.) effectus mentemque magnis applicat, prius mores frugalitatis lege poliat exacta. Nec curet alto regiam trucem vultu cliensve cenas impotentium captet, nec perditis addictus obruat vino mentis calorem, neve plausor in scaenam[*](scenam Heinsius: scena.) sedeat redemptus histrionis ad rictus.[*](histrionis ad rictus O. Ribbeck: histrioni addictus.) Sed sive armigerae rident Tritonidis arces, seu Lacedaemonio tellus habitata colono Sirenumve domus, det primos versibus annos Maeoniumque bibat felici pectore fontem. Mox et Socratico plenus grege mittat habenas liber et ingentis quatiat Demosthenis arma. Hinc Romana manus circumfluat et modo Graio exonerata sono mutet suffusa saporem. Interdum subducta foro det pagina cursum et furtiva[*](furtiva Heinsius: fortuna.) sonet celeri distincta meatu; dein[*](dein Pithoeus: dent.) epulas et bella truci memorata canore grandiaque indomiti Ciceronis verba minetur. His animum succinge bonis: sic flumine largo plenus Pierio defundes pectore verba.” ””
Dum hunc diligentius audio, non notavi mihi Ascylti fugam. Et dum in hoc dictorum aestu in hortis incedo, ingens scholasticorum turba in porticum venit, ut apparebat, ab extemporali declamatione nescio cuius, qui Agamemnonis suasoriam exceperat. Dum ergo iuvenes sententias rident ordinemque totius dictionis infamant, opportune subduxi me et cursim Ascylton persequi coepi. Sed nec viam diligenter tenebam quia nec quod stabulum esset sciebam. Itaque quocunque ieram, eodem revertebar, done et cursu fatigatus et sudore iam madens accedo aniculam quandam,
quae agreste holus vendebat, et “Rogo” inquam “mater, numquid scis ubi ego habitem?” delectata est illa urbanitate tam stulta et “Quidni sciam?” inquit, consurrexitque et coepit me praecedere. Divinam ego putabam et --- Subinde ut in locum secretiorem venimus, centonem anus urbana reiecit et “Hic” inquit “debes habitare.” Cum ego negarem me agnoscere domum, video quosdam inter titulos nudasque meretrices furtim spatiantes. Tarde, immo iam sero intellexi me in fornicem esse deductum. Execratus itaque aniculae insidias operui caput et per medium lupanar fugere coepi in alteram partem, cum ecce in ipso aditu occurrit mihi aeque lassus ac moriens Ascyltos; putares ab eadem anicula esse deductum. Itaque ut ridens eum consalutavi, quid in loco tam deformi faceret quaesivi.
Sudorem ille manibus detersit et “Si scires” inquit “quae mihi acciderunt.” “Quid novi” inquam “ego?” at ille deficiens “cum errarem” inquit “per totam civitatem nec invenirem, quo loco stabulum reliquissem, accessit ad me pater familiae et ducem se itineris humanissime promisit. Per anfractus deinde obscurissimos egressus in hunc locum me perduxit prolatoque peculio coepit rogare stuprum. Iam pro cella meretrix [*](L) trix assem exegerat, iam ille mihi iniecerat manum, [*](LO) et nisi valentior fuissem, dedissem poenas” --- Adeo ubique omnes mihi videbantur satureum [*](L) bibisse --- iunctis viribus molestum contempsimus ---
Quasi per caliginem vidi Gitona in crepidine semitae stantem et in eundem locum me conieci --- Cum quaererem numquid nobis in prandium frater parasset, consedit puer super lectum et manantes lacrimas pollice extersit.[*](extersit Pithoeus: expressit.) Perturbatus ego habitu fratris, quid accidisset, quaesivi. Et ille tarde quidem et invitus, sed postquam precibus etiam iracundiam miscui,“Tuus” inquit “iste frater seu comes paulo ante in conductum accucurrit coepitque mihi velle pudorem extorquere. Cum ego proclamarem, gladium strinxit [*](LO) et 'Si Lucretia es' inquit 'Tarquinium invenisti.'” Quibus ego auditis intentavi in oculos Ascylti manus [*](L) et “Quid dicis” inquam “muliebris patientiae scortum, cuius ne spiritus quidem purus est?” Inhorrescere se finxit Ascyltos, mox sublatis fortius manibus longe maiore nisu clamavit: “Non taces” inquit “gladiator obscene, quem de --- ruina harena dimisit? Non taces, nocturne percussor, qui ne tum quidem, cum fortiter faceres, cum pura muliere pugnasti, cuius eadem ratione in viridario frater fui, qua nunc in deversorio puer est?”
“Subduxisti te” inquam[*](inquam Pithoeus: inquit.) “a praeceptoris colloquio.” “Quid ego, homo stultissime, facere debui, cum fame morerer? An videlicet audirem sententias, id est vitrea fracta et somniorum interpretamenta? Multo me turpior es tu hercule, qui ut foris cenares, poetam laudasti.” Itaque ex turpissima lite in risum diffusi pacatius ad reliqua secessimus --- Rursus in memoriam revocatus iniuriae “Ascylte” inquam “intellego nobis convenire non posse. Itaque communes sarcinulas partiamur ac paupertatem nostram privatis quaestibus temptemus expellere. Et tu litteras scis et ego. Ne quaestibus tuis obstem, aliud aliquid promittam; alioqui mille causae quotidie nos collident et per totam urbem rumoribus different.” Non recusavit Ascyltos et “Hodie” inquit “quia tanquam scholastici ad cenam promisimus, non perdamus noctem. Cras autem, quia hoc libet, et habitationem mihi prospiciam et aliquem fratrem.” “Tardum est” inquam “differre quod placet.” --- Hanc tam praecipitem divisionem libido faciebat; iam dudum enim amoliri cupiebam custodem molestum, ut veterem cum Gitone meo rationem reducerem.[*](reducerem Buecheler: deducerem.) ---
Postquam lustravi oculis totam urbem, in cellulam redii, osculisque tandem bona fide exactis alligo artissimis complexibus puerum fruorque votis usque ad invidiam felicibus. Nec adhuc quidem omnia erant facta, cum Ascyltos furtim se foribus admovit discussisque fortissime claustris invenit me cum fratre ludentem. Risu itaque plausuque cellulam implevit, opertum me amiculo evolvit et Quid agebas inquit “frater sanctissime, qui diverti contubernium[*](qui diverti contubernium Buecheler: quid . i. verticontubernium.) facis?” Nec se solum intra verba continuit, sed lorum de pera solvit et me coepit non perfunctorie verberare, adiectis etiam petulantibus dictis: “Sic dividere cum fratre nolito” ---
Veniebamus in forum deficiente iam die, in quo notavimus frequentiam rerum venalium, non quidem pretiosarum sed tamen quarum fidem male ambulantem obscuritas temporis facillime tegeret. Cum ergo et ipsi raptum latrocinio pallium detulissemus, uti occasione opportunissima coepimus atque in quodam angulo laciniam extremam concutere, si quem forte emptorem splendor vestis posset adducere. Nec diu moratus rusticus quidam familiaris oculis meis cum muliercula comite propius accessit ac diligentius considerare pallium coepit. Invicem Ascyltos iniecit contemplationem super umeros rustici emptoris ac subito exanimatus conticuit. Ac ne ipse quidem sine aliquo motu hominem conspexi, nam videbatur ille mihi esse, qui tunicam in solitudine invenerat. Plane is ipse erat. Sed cum Ascyltos timeret fidem oculorum, ne quid temere faceret, prius tanquam emptor propius accessit detraxitque umeris laciniam et diligentius temptavit.[*](tentavit Burmann: ternuit.) O lusum fortunae mirabilem.
Nam adhuc nec suturae[*](suturae Pithoeus: futurae and furtive.) quidem attulerat rusticus curiosas manus, et[*](et Buecheler: sed.) tanquam mendici spolium etiam fastidiose venditabat. Ascyltos postquam depositum esse inviolatum vidit et personam vendentis contemptam, seduxit me paululum a turba et “Scis,” inquit “frater, redússe ad nos thesaurum de quo querebar? Ilia est tunicula adhuc, ut apparet, intactis aureis plena. Quid ergo facimus, aut quo iure rem nostram vindicamus?” Exhilaratus ego non tantum quia praedam videbam, sed etiam quod fortuna me a turpissima suspicione dimiserat, negavi circuitu agendum, sed plane iure civili dimicandum, ut si nollent[*](nollent Buecheler: nollet.) alienam rem domino reddere, ad interdictum venirent.[*](venirent Buecheler: veniret. After veniret the MSS. place the poem quid faciant, etc. (p. 18): it is transposed to its present position by Buecheler.)
Contra Ascyltos leges timebat et Quis “aiebat” hoc loco nos novit, aut quis habebit dicentibus fidem? Mihi plane placet emere, quamvis nostrum sit, quod agnoscimus, et parvo aere recuperare potius thesaurum, quam in ambiguam litem descendere: “ Quid faciant leges, ubi sola pecunia regnat, [*](LO) aut ubi paupertas vincere nulla potest? Ipsi qui Cynica traducunt tempora pera,[*](pera Heinsius: cera.) non nunquam nummis vendere vera solent.[*](vendere vera solent cod. Vossianus (verba L): verba solent emere other MSS.) Ergo iudicium nihil est nisi publica merces, atque eques in causa qui sedet, empta probat. ” Sed praeter unum dipondium,[*](dupondium sicel lupinosque L quibus destinaveramus MSS.: corrected by Gronovius, Buecheler and an unknown scholar mentioned by Boschius.) quo cicer lupinosque destinaveramus mercari, nihil ad manum erat. Itaque ne interim praeda discederet, vel minoris pallium addicere placuit et[*](et Buecheler: ut.) pretium maioris compendii leviorem facere[*](facere Buecheler: faceret.) iacturam. Cum primum ergo explicuimus mercem, mulier operto[*](operto Wouwer: aperto.) capite, quae cum rustico steterat, inspectis diligentius signis iniecit utramque laciniae manum magnaque vociferatione “Latrones” tenere[*](bracketedby Buecheler.) clamavit. Contra nos perturbati, ne videremur nihil agere, et ipsi scissam et sordidam tenere coepimus tunicam atque eadem invidia proclamare, nostra esse spolia quae illi possiderent. Sed nullo genere par erat causa, nam[*](bracketedby Buecheler.) et cociones[*](cociones qui Salmasius: conciones quae.) qui ad clamorem confluxerant, nostram scilicet de more ridebant invidiam, quod pro illa parte vindicabant pretiosissimam vestem, pro hac pannuciam ne centonibus quidem bonis dignam.
Hinc Ascyltos bene risum discussit, qui silentio facto “Videmus”[*](videmus Jungermann: videamus.) inquit “suam cuique rem esse carissimam; reddant nobis tunicam nostram et pallium suum recipiant.” Etsi rustico mulierique placebat permutatio, advocati tamen iam poenae nocturni, qui volebant pallium lucri facere, flagitabant uti apud se utraque deponerentur ac postero dieiudex querellam inspiceret. Neque enim res tantum, quae viderentur in controversiam esse, sed longe aliud quaeri, quod in utraque parte scilicet latrocinii suspicio haberetur. Iam sequestri placebant, et nescio quis ex cocionibus, calvus, tuberosissimae frontis, qui solebat aliquando etiam causas agere, invaserat pallium exhibiturumque crastino die affirmabat. Ceterum apparebat nihil aliud quaeri nisi ut semel deposita vestis inter praedones strangularetur et nos metu criminis non veniremus ad constitutum. Idem plane et nos volebamus. Itaque utriusque partis votum casus adiuvit. Indignatus enim rusticus, quod nos centonem exhibendum postularemus, misit in faciem Ascylti tunicam et liberates querella iussit pallium deponere, quod solum litem faciebat . . . . Et recuperate, ut putabamus, thesauro in deversorium praccipites abimus praeclusisque foribus ridere acumen non minus cocionum quam calumniantium coepimus, quod nobis ingenti calliditate pecuniam reddidissent. “ Nolo quod cupio, statim tenere, nec victoria mi placet parata --- ”
Sed ut primum beneficio Gitonis praeparata nos implevimus [*](LO) cena, ostium non satis audaci stripitu exsonuit impulsum. Cum et ipsi ergo pallidi rogaremus, quis esset,“Aperi” inquit “iam scies.” Dumque loquimur, sera sua sponte delapsa cecidit reclusaeque subito fores admiserunt intrantem. Mulier autem erat operto capite, illa scilicet quae paulo ante cum rustico steterat, et “Me derisisse” inquit “vos putabatis? ego sum ancilla Quartillae, cuius vos sacrum ante cryptam turbastis. Ecce ipsa venit ad stabulum petitque ut vobiscum loqui liceat. Nolite perturbari. Nec accusat errorem vestrum nec punit, immo potius miratur, quis deus iuvenes tam urbanos in suam regionem detulerit.”
Tacentibus adhuc nobis et ad neutram partem adsentationem flectentibus intravit ipsa, una comitata virgine, sedensque super torum meum diu flevit. Ac ne tune quidem nos ullum adiecimus verbum, sed attoniti expectavimus lacrimas ad ostentationem doloris paratas. Ut ergo tam ambitiosus detumuit[*](detumuit Buecheler: detonuit.) imber, retexit superbum pallio caput et manibus inter se usque ad articulorum strepitum constrictis “Quaenam est” inquit “haec audacia, aut ubi fabulas etiam antecessura latrocinia didicistis? misereor mediusfidius vestri; neque enim impune quisquam quod non licuit, adspexit. Utique nostra regio tam praesentibus plena est numinibus, ut facilius possis deum quam hominem invenire. Ac ne me putetis ultionis causa huc venisse, aetate magis vestra commoveor quam iniuria mea. Imprudentes enim, ut adhuc puto, admisistis inexpiabile scelus. Ipsa quidem illa nocte vexata tam peri culoso inhorrui frigore, ut tertianae etiam impetum timeam. Et ideo medicinam somnio petii iussaque sum vos perquirere atque impetum morbi monstrata subtilitate lenire. Sed de remedio non tam valde laboro; maior enim in praecordiis dolor saevit, qui me usque ad necessitatem mortis deducit, ne scilicet iuvenili impulsi licentia quod in sacello Priapi vidistis, vulgetis deorumque consilia proferatis in populum. Protendo igitur ad genua vestra supinas manus petoque et oro, ne nocturnas religiones iocum risumque faciatis, neve traducere velitis tot annorum secreta, quae vix mille homines noverunt.”
Secundum hanc deprecationem lacrimas rursus effudit gemitibusque largis concussa tota facie ac pectore torum meum pressit. Ego eodem tempore et misericordia turbatus et metu, bonum animum habere eam iussi et de utroque esse securam: nam neque sacra quemquam vulgaturum, et si quod praeterea aliud remedium ad tertianam deus illi monstrasset, adiuvaturos nos divinam providentiam vel periculo nostro. Hilarior post hanc pollicitationem facta mulier basiavit me spissius, et ex lacrimis in risum mota descendentes ab aure capillos meos lenta[*](lenta Bongarsius: tentata.) manu duxit et Facio inquit indutias vobiscum, et a [*](L) constituta lite dimitto. Quod si non adnuissetis de [*](LO) hac medicina quam peto, iam parata erat in crastinum turba, quae et iniuriam meam vindicaret et dignitatem: “ Contemni turpe est, legem donare superbum; hoc amo, quod possum qua libet ire via. Nam sane et sapiens contemptus iurgia nectit, et qui non iugulat, victor abire solet --- ” Complosis deinde manibus in tantum repente risum effusa est, ut timeremus. Idem ex altera parte et ancilla fecit, quae prior venerat, idem virguncula, quae una intraverat.
Omnia mimico risu exsonuerant, cum interim nos, quae tam repentina esset mutatio animorum facta, ignoraremus ac modo nosmet ipsos modo mulieres intueremur --- “Ideo vetui hodie in hoc deversorio quemquam [*](L) mortalium admitti, ut remedium tertianae sine ulla interpellatione a vobis acciperem.” Ut haec dixit Quartilla, Ascyltos quidem paulisper obstupuit, ego autem frigidior hieme Gallica factus nullum potui verbum emittere. Sed ne quid tristius expectarem, comitatus faciebat. Tres enim erant mulierculae, si quid vellent conari, infirmissimae, scilicet contra nos, quibus si nihil aliud, virilis sexus esset. Et praecincti certe altius eramus. Immo ego sic iam paria composueram, ut si depugnandum foret, ipse cum Quartilla consisterem, Ascyltos cum ancilla, Giton cum virgine --- Tunc vero excidit omnis constantia attonitis, et mors non dubia miserorum oculos coepit obducere ---
“Rogo” inquam “domina, si quid tristius paras, celerius confice; neque enim tam magnum facinus admisimus, ut debeamus torti perire” --- Ancilla quae Psyche vocabatur, lodiculam in pavimento diligenter extendit --- Sollicitavit inguina mea mille iam mortibus frigida --- Operuerat Ascyltos pallio caput, admonitus scilicet periculosum esse alienis intervenire secretis --- Duas institas ancilla protulit de sinu alteraque pedes nostros alligavit, altera manus --- Ascyltos iam deficiente fabularum contextu “Quid? ego”[*](ego Goldast: ergo.) inquit “non sum dignus qui bibam?” Ancilla risu meo prodita complosit manus et “Apposui quidem --- adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti?” “Itane est?” inquit Quartilla “quicquid saturei fuit, Encolpius ebibit?” --- Non indecenti risu latera commovit --- Ac ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique [*](LO) postquam virguncula cervicem eius invasit et non repugnanti puero innumerabilia oscula dedit ---