Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

“Quae striges comederunt nervos tuos, aut quod [*](L) purgamentum nocte calcasti in trivio aut cadaver? Ne
a puero quidem te vindicasti, sed mollis, debilis, lassus tanquam caballus in clivo, et operam et sudorem perdidisti. Nec contentus ipse peccare, mihi deos iratos excitasti”[*](excitasti Wouwer: extricasti.) ---
Ac me iterum in cellam sacerdotis nihil recusantem [*](LO) perduxit impulitque super lectum et harundinem ab ostio rapuit iterumque nihil respondentem mulcavit. Ac nisi primo ictu harundo quassata impetum verberantis minuisset, forsitan etiam brachia mea caputque fregisset. Ingemui ego utique propter mascarpionem, lacrimisque ubertim manantibus obscuratum dextra caput super pulvinum inclinavi. Nec minus illa fletu confusa altera parte lectuli sedit aetatisque longae moram tremulis vocibus coepit accusare, donec intervenit sacerdos. “Quid vos” inquit “in cellam meam tanquam ante recens bustum venistis?
Utique die feriarum, quo [*](O) etiam lugentes rident.”
“O” inquit “Oenothea, hunc adulescentem quem [*](LO) vides: malo astro natus est; nam neque puero neque puellae bona sua vendere potest.
Nunquam tu hominem [*](L) tam infelicem vidisti: lorum in aqua, non inguina habet.
Ad summam, qualem putas esse, qui de Circes [*](LO) toro sine voluptate surrexit?”
His auditis Oenothea [*](L) inter utrumque consedit motoque diutius capite “Istum” inquit “morbum sola sum quae emendare scio. Et ne me putetis perplexe agere, rogo ut adulescentulus mecum nocte dormiat ---
  • nisi illud tam rigidum reddidero quam cornu:
  • Quicquid in orbe vides, paret mihi. Florida tellus,
  • cum volo, siccatis arescit languida sucis,
  • cum volo, fundit opes, scopulique atque horrida saxa
  • Niliacas iaculantur aquas. Milli pontus inertes
  • submittit fluctus, zephyríque tacentia ponunt
  • ante meos sua flabra pedes. Mihi flumina parent
  • Hyrcanaeque tigres et iussi stare dracones.
  • Quid leviora loquor? Lunae descendit imago
  • carminibus deducta meis, trepidusque furentes
  • flectere Phoebus equos revoluto cogitur orbe.
  • Tantum dicta valent. Taurorum flamma quiescit
  • virgineis exstincta sacris, Phoebeia Circe
  • carminibus magicis socios mutavit Vlixis,
  • Proteus esse solet quicquid libet. His ego callens
  • artibus Idaeos frutices in gurgite sistam
  • et rursus fluvios in summo vertice ponam.
  • ””