Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

Ipsa corporis pulchritudine me ad se vocante trahebat [*](L) ad venerem. Iam pluribus osculis collisa labra crepitabant, iam implicitae manus omne genus amoris invenerant, iam alligata mutuo ambitu corpora animarum quoque mixturam fecerant --- Manifestis matronacontumeliis verberata tandem ad ultionem decurrit vocatque cubicularios et me iubet catomidiari.[*](catomidiari Salmasius: catarogare.) Nec contenta mulier tam gravi iniuria
mea convocat omnes quasillarias familiaeque sordidissimam partem ac me conspui iubet. Oppono ego manus oculis meis, nullisque effusis precibus, quia sciebam quid meruissem, verberibus sputisque[*](Buecheler would insert obrutus.) --- extra ianuam eiectus sum. Eicitur et Proselenos, Chrysis vapulat, totaque familia tristis inter se mussat quaeritque, quis dominae hilaritatem confuderit --- Itaque pensatis vicibus animosior verberum notas arte contexi, ne aut Eumolpus contumelia mea hilarior fieret aut tristior Giton.
Quod solum igitur salvo [*](LO) pudore poteram, contingere languorem simulavi, conditusque lectulo totum ignem furoris in eam converti, quae mihi omnium malorum causa fuerat: “
  • ter corripui terribilem manu bipennem,
  • ter languidior coliculi repente thyrso
  • ferrum timui, quod trepido male dabat usum.
  • Nec iam poteram, quod modo conficere libebat;
  • namque illa metu frigidior rigente bruma
  • confugerat in viscera mille operta rugis.
  • Ita non potui supplicio caput aperire,
  • sed furciferae mortifero timore lusus
  • ad verba, magis quae poterant nocere, fugi.
  • ” Erectus igitur in cubitum hac fere oratione contumacem vexavi: “Quid dicis” inquam “omnium hominum deorumque pudor? Nam ne nominare quidem te inter res serias fas est. Hoc de te merui, ut me in caelo positum ad inferos traheres?
    Ut traduceres [*](L) annos primo florentes vigore senectaeque ultimae mihi lassitudinem imponeres? Rogo te, mihi apodixin defunctoriam redde.” Haec ut iratus effudi,
  • illa solo fixos oculos aversa tenebat, [*](LO)
  • nec magis incepto vultum sermone movetur
  • quam lentae salices lassove papavera collo.
  • ” Nec minus ego tam foeda obiurgatione finita paenitentiam agere sermonis mei coepi secretoque rubore perfundi, quod oblitus verecundiae meae cum ea parte corporis verba contulerim, quam ne ad cognitionem quidem admittere severioris notae homines solerent. Mox perfricata diutius fronte “Quid autem ego” inquam “mali feci, si dolorem meum naturali convicio exoneravi? Aut quid est quod in corpore humano ventri male dicere solemus aut gulae capitique etiam, cum saepius dolet? Quid? Non et Vlixes cum corde litigat suo,
    et quidam tragici oculos suos tanquam [*](L) audientes castigant? Podagrici pedibus suis male dicunt, chiragrici manibus, lippi oculis, et qui offenderunt saepe digitos, quicquid doloris habent, in pedes deferunt: “
  • Quid me constricta spectatis fronte Catones
  • damnatisque novae simplicitatis opus?
  • Sermonis puri non tristis gratia ridet,
  • quodque facit populus, candida lingua refert.
  • Nam quis concubitus, Veneris quis gaudia nescit?
  • Quis vetat[*](vetat Dousa: petat.) in tepido membra calere toro?
  • Ipse pater veri doctos Epicurus amare[*](doctos— — amare Dousa: doctus — — in arte.)
  • iussit, et hoc vitam dixit habere te/los ---
  • ””
    “Nihil est hominum inepta persuasione falsius nec [*](L) ficta severitate ineptius”. .