Ibis

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 3: Tristia, Ibis, Ex Ponto Libri, Fasti. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1889.

  1. Nititur , ut profugae desint alimenta senectae .
  2. Heu ! quanto est nostris dignior ipse malis !
  3. Di melius ; quorum longe mihi maximus ille est,
  4. Qui nostras inopes noluit esse vias.
  5. Huic igitur meritas grates , ubicumque licebit,
  6. Pro tam mansueto pectore semper agam .
  7. Audiat hoc Pontus . faciet quoque forsitan idem,
  8. Terra sit ut propior testificanda mihi.
  9. At tibi , calcasti qui me , violente , iacentem ,
  10. Qua licet ei ! misero , debitus hostis ero .
  11. Desinet esse prius contrarius ignibus umor,
  12. Iunctaque cum luna lumina solis erunt;
  13. Parsque eadem caeli zephyros emittet et euros,
  14. Et tepidus gelido flabit ab axe notus;
  15. Et nova fraterno veniet concordia fumo,
  16. Quem vetus accensa separat ira pyra;
  17. Et ver autumno , brumae miscebitur aestas ,
  18. Atque eadem regio vesper et ortus erit:
  19. Quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis
  20. Gratia , commissis , improbe , rupta tuis .