Ibis

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 3: Tristia, Ibis, Ex Ponto Libri, Fasti. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1889.

  1. Pax erit haec nobis, donec mihi vita manebit,
  2. Cum pecore infirmo quae solet esse lupis.
  3. Prima quidem coepto committam proelia versu ,
  4. Non soleant quamvis hoc pede bella geri :
  5. Utque petit primo plenum flaventis harenae
  6. Nondum calfacti militis hasta solum,
  7. Sic ego te nondum ferro iaculabor acuto,
  8. Protinus invisum nec petet hasta caput;
  9. Et neque nomen in hoc , nec dicam facta libello,
  10. Teque brevi , qui sis , dissimulare sinam .
  11. Postmodo , si perges , in te mihi liber iambus
  12. Tincta Lycambeo sanguine tela dabit .
  13. Nunc quo Battiades inimicum devovet Ibin,
  14. Hoc ego devoveo teque tuosque modo.
  15. Utque ille , historiis involvam carmina caecis :
  16. Non soleam quamvis hoc genus ipse sequi.
  17. Illius ambages imitatus in Ibide dicar
  18. Oblitus moris iudiciique mei.
  19. Et quoniam ; qui sis , nondum quaerentibus edo ,
  20. Ibidis interea tu quoque nomen habe ;