Ibis

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 3: Tristia, Ibis, Ex Ponto Libri, Fasti. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1889.

  1. Tempus ad hoc ; lustris bis iam mihi quinque peractis ,
  2. Omne fuit Musae carmen inerme meae;
  3. Nullaque ; quae possit ; scriptis tot milibus , extat
  4. Littera Nasonis sanguinolenta legi:
  5. Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli ,
  6. Artificis periit cum caput Arte sua .
  7. Unus — et hoc ipsum est iniuria magna — perennem
  8. Candoris titulum non sinit esse mei .
  9. Quisquis is est , — nam nomen adhuc utcumque tacebo —
  10. Cogit inassuetas sumere tela manus .
  11. Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus
  12. Non sinit exilio delituisse meo ;
  13. Vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat ,
  14. Iactat et in toto nomina nostra foro ;
  15. Perpetuoque mihi sociatam foedere lecti
  16. Non patitur vivi funera flere viri.
  17. Cumque ego quassa meae complectar membra carinae ,
  18. Naufragii tabulas pugnat habere mei:
  19. Et qui debuerat subitas extinguere flammas,
  20. Hic praedam medio raptor ab igne petit.