Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. carmina nil prosunt, nocuerunt carmina quondam,
  2. primaque tam miserae causa fuere fugae,
  3. at tu, per studii communia foedera sacri,
  4. per non vile tibi nomen amicitiae
  5. (sic capto Latiis Germanicus hoste catenis
  6. materiam vestris adferat ingeniis:
  7. sic valeant pueri, votum commune deorum,
  8. quos laus formandos est tibi magna datos),
  9. quanta potes, praebe nostrae momenta [*](monimenta corr. σ ) saluti
  10. quae nisi mutato nulla futura loco est.
  1. Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus
  2. non aptum numeris nomen habere meis,
  3. in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus,
  4. nil, me praeterea quod iuvet, invenies.
  5. ipsa quoque est invisa salus, suntque ultima vota
  6. quolibet ex istis scilicet ire locis.
  7. nulla mihi cura est, terra quo mittar [*](muter) ab ista,
  8. hac quia, quam video, gratior omnis erit.
  9. in medias Syrtes, mediam mea vela Charybdin
  10. mittite, praesenti dum careamus humo.