Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et placui (gratare mihi) coepique poetae
  2. inter inhumanos nomen habere Getas.
  3. materiam quaeris? laudes: de Caesare dixi.
  4. adiuta est novitas numine nostra dei.
  5. nam patris Augusti docui mortale fuisse
  6. corpus, in aetherias numen abisse domos:
  7. esse parem virtute patri, qui frena rogatus
  8. saepe recusati ceperit imperii:
  9. esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum,
  10. ambiguum nato dignior anne viro:
  11. esse duos iuvenes, firma adiumenta parentis,
  12. qui dederint animi pignora certa sui.
  13. haec ubi non patria perlegi scripta Camena,
  14. venit et ad digitos ultima charta meos,
  15. et caput et plenas omnes movere pharetras,
  16. et longum Getico murmur in ore fuit.
  17. atque aliquis scribas haec cum de Caesare, dixit
  18. Caesaris imperio restituendus eras.
  19. ille quidem dixit: sed me iam, Care, nivali
  20. sexta relegatum bruma sub axe videt.