Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro,
  2. siquid et inferius quam Styga mundus habet,
  3. gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo,
  4. proxima Marticolis quam loca Naso Getis.
  5. talia suscensent [*](succensent) propter mihi verba Tomitae,
  6. iraque carminibus publica mota meis.
  7. ergo ego cessabo numquam per carmina laedi,
  8. plectar et incauto semper ab ingenio?
  9. ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor,
  10. telaque adhuc demens, quae nocuere, sequor?
  11. ad veteres scopulos iterum devertor [*](devertar) et illas,
  12. in quibus offendit naufraga puppis, aquas?
  13. sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae,
  14. quos ego, cum loca sim vestra perosus, amo.
  15. quilibet excutiat nostri monimenta laboris:
  16. littera de vobis est mea questa nihil,
  17. frigus et incursus omni de parte timendos
  18. et quod pulsetur murus ab hoste queror,
  19. in loca, non homines, verissima crimina dixi.
  20. culpatis vestrum vos quoque saepe solum,