Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. livor, iners vitium, mores non exit in altos,
  2. utque latens ima vipera serpit humo.
  3. mens tua sublimis supra genus eminet ipsum,
  4. grandius ingenio nec tibi nomen inest.
  5. ergo alii noceant miseris optentque timeri,
  6. tinctaque mordaci spicula felle gerant:
  7. at tua supplicibus domus est adsueta iuvandis,
  8. in quorum numero me, precor, esse velis.’
  1. Haec tibi non vanam portantia verba salutem
  2. Naso Tomitana mittit ab urbe tuus,
  3. utque suo faveas mandat, Rufine, Triumpho,
  4. in vestras venit si tamen ille manus.
  5. est opus exiguum vestrisque paratibus inpar:
  6. quale tamen cumque est, ut tueare, rogo.
  7. firma valent per se, nullumque Machaona quaerunt.
  8. ad medicam dubius confugit aeger opem.
  9. non opus est magnis placido lectore poetis:
  10. quamlibet [*](quemlibet corr. σ ) invitum difficilemque tenent,
  11. nos, quibus ingenium longi minuere labores,
  12. aut etiam nullum forsitan ante fuit,