Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quae nunc cur iterum post saecula longa revisam,
  2. tu facis, o castris miles amice meis.
  3. pone metus igitur: mitescet Caesaris ira,
  4. et veniet votis mollior hora tuis.
  5. neve moram timeas, tempus, quod quaerimus, instat,
  6. cunctaque laetitiae plena triumphus habet,
  7. dum domus et nati, dum mater Livia gaudet,
  8. dum gaudes, patriae magne ducisque pater,
  9. dum sibi gratatur populus, totamque per urbem
  10. omnis odoratis ignibus ara calet,
  11. dum faciles aditus praebet venerabile templum, [*](templum tempus vel numen)
  12. sperandum est nostras posse valere preces,
  13. dixit, et aut ille est tenues dilapsus in auras,
  14. coeperunt sensus aut vigilare mei.
  15. si dubitem, faveas quin his, o Maxime, dictis,
  16. Memnonio cycnos esse colore putem,
  17. sed neque mutatur [*](fuscatur) nigra pice lacteus humor,
  18. nec, quod erat candens, fit terebinthus ebur.
  19. conveniens animo genus est tibi, nobile namque
  20. pectus et Herculeae simplicitatis habes,