Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. viribus infirmi, vestro candore valemus:
  2. quem [*](quod) mihi si demas, omnia rapta putem.
  3. cunctaque cum mea sint propenso nixa favore,
  4. praecipuum veniae ius habet ille liber.
  5. spectatum vates alii scripsere triumphum;
  6. est aliquid memori visa notare manu.
  7. nos ea vix avidam vulgo captata per aurem
  8. scripsimus, atque oculi fama fuere mei.
  9. scilicet adfectus similes, aut impetus idem
  10. rebus ab auditis conspicuisque venit!
  11. nec nitor argenti, quem vos vidistis, et auri
  12. quod mihi defuerit, purpuraque illa, queror:
  13. sed loca, sed gentes formatae mille figuris
  14. nutrissent carmen proeliaque ipsa meum,
  15. et regum vultus, certissima pignora mentis, [*](mentis gentis)
  16. iuvissent aliqua forsitan illud opus.
  17. plausibus ex ipsis populi laetoque favore
  18. ingenium quodvis incaluisse potest:
  19. tamque ego sumpsissem tali clamore vigorem,
  20. quam rudis audita miles ad arma tuba.