Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec regum quisquam magis est instructus ab illis,
  2. mitibus aut studiis tempora plura dedit.
  3. carmina testantur, quae, si tua nomina demas,
  4. Threicium iuvenem composuisse negem;
  5. neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus,
  6. Bistonis ingenio terra superba tuo est.
  7. utque tibi est animus, cum res ita postulat, arma
  8. sumere et hostili tingere caede manum,
  9. atque ut es excusso iaculum torquere lacerto
  10. collaque velocis flectere doctus equi,
  11. tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis,
  12. atque suis numeris [*](humeris corr. Heinsius) forte quievit opus,