Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tu quoque fac prosis intra [*](profugus intra) tua castra iacenti,
  2. o Coty, progenies digna parente tuo.
  3. conveniens homini est hominem servare voluptas,
  4. et melius nulla quaeritur arte favor.
  5. quis non Antiphaten Laestrygona devovet? aut quis
  6. munifici mores improbat Alcinoi?
  7. non tibi Cassandreus pater est gentisve Pheraeae, [*](genitorve (gentisque) caphereus (caphareus))
  8. quive repertorem torruit arte sua:
  9. sed quam Marte ferox et vinci nescius armis,
  10. tam numquam, facta pace, cruoris amans,
  11. adde quod ingenuas didicisse fideliter artes
  12. emollit mores nec sinit esse feros,