Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ne tua marcescant per inertis otia somnos,
- lucida Plena tendis in astra via.
- haec quoque res aliquid tecum mihi foederis affert:
- eiusdem sacri cultor uterque sumus.
- ad vatem vates orantia brachia tendo,
- terra sit exiliis ut tua fida meis.
- non ego caede nocens in Ponti litora veni,
- mixtave sunt nostra dira venena manu:
- nec mea subiecta convicta est gemma tabella
- mendacem linis imposuisse notam.
- nec quicquam, quod lege vetor committere, feci:
- est tamen his gravior noxa fatenda mihi.