Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. di procul a cunctis, qui te venerantur amantque
  2. huius notitiam gentis habere [*](abesse) velint,
  3. nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas
  4. vivere, si vita est mortis habenda genus,
  5. nos premat aut bello tellus, aut frigore caelum,
  6. truxque Getes armis, grandine pugnet [*](pulset σ ) hiems .
  7. nos habeat regio nec pomo feta nec uvis,
  8. et cuius nullum cesset ab hoste latus.
  9. cetera sit sospes cultorum turba tuorum,
  10. in quibus, ut populo, pars ego parva fui.
  11. me miserum, si tu verbis offenderis istis
  12. nosque negas ulla parte fuisse tuos!
  13. idque sit ut verum, mentito ignoscere debes:
  14. nil demit laudi gloria nostra tuae.
  15. quis se Caesaribus notus non fingit amicum?
  16. da veniam lasso: tu mihi Caesar eras. [*](eris)
  17. nec tamen inrumpo quo non licet ire, satisque est
  18. atria si nobis non patuisse negas.
  19. utque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno
  20. nempe salutaris, quam prius, ore minus,