Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- me quoque conantem gladio finire dolorem
- arguit iniecta continuitque manu,
- quid que facis? lacrimis opus est, non sanguine dixit,
- ‘saepe per has flecti principis ira solet.
- quamvis est igitur meritis indebita nostris,
- magna tamen spes est in bonitate dei.
- qui ne difficilis mihi sit, Graecine, precare,
- confer et in votum tu quoque verba meum.
- inque Tomitana iaceam tumulatus harena,
- si te non nobis ista vovere liquet.
- nam prius incipient turris vitare columbae,
- antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas,
- quam male se praestet veteri Graecinus amico,
- non ita sunt fatis omnia versa meis.’
- Littera pro verbis tibi, Messaline, salutem
- quam legis, a saevis attulit usque Getis,
- indicat auctorem locus? an, nisi nomine lecto,
- haec me Nasonem scribere verba latet?
- ecquis in extremo positus iacet orbe tuorum,
- me tamen excepto, qui precor esse tuus?