Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec tuus est genitor nos infitiatus amicos,
  2. hortator studii causaque faxque mei:
  3. cui nos et lacrimas, supremum in funere munus,
  4. et dedimus medio scripta canenda foro.
  5. adde quod est frater, tanto tibi iunctus amore,
  6. quantus in Atridis Tyndaridisque fuit:
  7. is me nec comitem nec dedignatus amicum est :
  8. si tamen haec illi non nocitura putas.
  9. si minus, hac quoque me mendacem parte fatebor:
  10. clausa mihi potius tota sit ista domus,
  11. sed neque claudenda est, et nulla potentia vires
  12. praestanda ne quid peccet amicus, habet.
  13. et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari,
  14. sic facinus nemo nescit abesse mihi.
  15. quod nisi delicti pars excusabilis esset,
  16. parva relegari poena futura fuit.
  17. ipse sed hoc vidit, qui pervidet omnia. Caesar,
  18. stultitiam dici crimina posse mea:
  19. quaque ego permisi, quaque est res passa, pepercit,
  20. usus et est modice fulminis igne sui.