Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec vitam nec opes nec ademit posse reverti,
  2. si sua per vestras victa sit ira preces,
  3. at graviter cecidi, quid enim mirabile, si quis
  4. a Iove percussus non leve vulnus habet?
  5. ipse suas etiam [*](etiam quamvis) vires inhiberet Achilles,
  6. missa gravis ictus Pelias hasta dabat,
  7. iudicium nobis igitur cum vindicis adsit,
  8. non est cur tua me ianua nosse neget.
  9. culta quidem, fateor, citra quam debuit, illa est;
  10. sed fuit in fatis hoc quoque, credo, meis.
  11. nec tamen officium sensit domus altera nostrum
  12. sic: illic [*](hic illic: sic Ehwald; punet. A. L. W. ) vestro sub Lare semper eram.
  13. quaeque tua est pietas, ut te non excolat ipsum,
  14. ius aliquod tecum fratris amicus habet.
  15. quid quod, ut emeritis referenda est gratia semper,
  16. sic est fortunae promeruisse tuae?
  17. quod si permittis nobis suadere quid optes,
  18. ut des quam reddas plura precare deos.
  19. idque facis, quantumque licet meminisse, solebas
  20. officii causae [*](causa vel causam corr. Purser ) pluribus esse datis. [*](dari vel dati: datis Owen )