Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tam me circumstat [*](circumdat (circumdant): circumstant σ ) densorum turba malorum.
  2. crede mihi, vero est nostra querella minor.
  3. his qui contentus non est,
  4. in litus harenas, in segetem spicas, in mare fundat aquas.
  5. intempestivos igitur compesce tumores,[*](timores corr. σ )
  6. vela nec in medio desere nostra mari.
  1. Quam legis, ex illa tibi venit epistula terra,
  2. latus ubi aequoreis additur Hister aquis,
  3. si tibi contingit cum dulci vita salute,
  4. candida fortunae pars manet una meae.
  5. scilicet, ut semper, quid agam, carissime, quaeris;
  6. quamvis hoc vel me scire tacente potes,
  7. sum miser; haec brevis est nostrorum summa malorum,
  8. quisquis et offenso Caesare vivit, erit.
  9. turba Tomitanae quae sit regionis et inter
  10. quos habitem mores, discere cura tibi est?
  11. mixta sit haec quamvis inter Graecosque Getasque,
  12. a male pacatis plus trahit ora Getis.
  13. Sarmaticae maior Geticaeque frequentia gentis
  14. per medias in equis itque reditque vias.