Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. in quibus est nemo, qui non coryton et arcum
  2. telaque vipereo lurida felle gerat,
  3. vox fera, trux vultus, verissima Martis [*](mortis corr. σ ) imago,
  4. non coma, non ulla barba resecta manu,
  5. dextera non segnis fixo dare vulnera cultro,
  6. quem iunctum lateri barbarus omnis habet,
  7. vivit in his heu nunc, lusorum [*](nullus eorum vel his nullus tenerorum: nunc lusorum Ehwald) oblitus amorum,
  8. hos videt, hos vates audit, amice, tuus:
  9. atque utinam vivat non et [*](et non corr. Heinsius) moriatur in illis,
  10. absit ab invisis et tamen umbra locis.
  11. carmina quod pleno saltari nostra theatro,
  12. versibus et plaudi scribis, amice, meis,
  13. nil equidem feci tu scis hoc ipse—theatris,
  14. Musa nec in plausus ambitiosa mea est.
  15. non tamen ingratum est, quodcumque oblivia nostri
  16. impedit et profugi nomen in ora refert,
  17. quamvis interdum, quae me laesisse recordor,
  18. carmina devoveo Pieridasque meas,
  19. cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis,
  20. vulneribusque meis tela cruenta sequor,