Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quam tua delicto stringantur pectora nostro,
  2. et videar merito vilior esse tibi.
  3. non adeo toti fatis urguemur iniquis,
  4. ut mea sit longis mens quoque mota malis.
  5. finge tamen motam, quotiens Agamemnone natum
  6. dixisse in Pyladen improba verba putas?
  7. nec procul a vero est quin et [*](quod non: quin et σ ) pulsarit amicum:
  8. mansit in officiis non minus ille suis.
  9. hoc est cum miseris solum commune beatis,
  10. ambobus tribui quod solet obsequium :
  11. ceditur et caecis et quos praetexta verendos
  12. virgaque cum verbis imperiosa facit,
  13. si mihi non parcis, fortunae parcere debes:
  14. non habet in nobis ullius ira locum.
  15. elige nostrorum minimum minimumque laborum,[*](malorum)
  16. isto, quod reris, [*](illo quo quereris) grandius illud erit.
  17. quam multa madidae celantur harundine fossae,
  18. florida quam multas Hybla tuetur apes,
  19. quam multae gracili terrena sub horrea ferre
  20. limite formicae grana reperta solent,