Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. di tamen et Caesar dis accessure, sed olim,
  2. aequarint Pyhos cum tua fata dies,
  3. non mihi, qui poenam fateor meruisse, sed illi
  4. parcite, quae nullo digna dolore dolet.
  1. Tu quoque, nostrarum quondam fiducia rerum,
  2. qui mihi confugiam, qui mihi portus eras,
  3. tu quoque suscepti curam dimittis amici,
  4. officiique pium tam cito ponis onus?
  5. sarcina sum, fateor, quam si non [*](quamvis sine) tempore nostro [*](nostro duro)
  6. depositurus eras, non subeunda fuit.
  7. fluctibus in mediis navem, Palinure, relinquis?
  8. ne fuge, neve tua sit minor arte fides.
  9. numquid Achilleos inter fera proelia fidi
  10. deseruit levitas Automedontis equos?
  11. quem semel excepit, numquam Podalirius aegro
  12. promissam medicae non tulit artis opem.
  13. turpius eicitur, quam non admittitur hospes:
  14. quae patuit, dextrae firma sit ara meae.
  15. nil nisi me solum primo tutatus es; at nunc
  16. me pariter serva iudiciumque tuum,