Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- haec ergo lux est, quae si non orta fuisset,
- nulla fuit misero festa videnda mihi.
- edidit haec mores illis heroisin [*](heroibus corr. Salmasius) aequos,
- quis erat Eëtion Icariusque pater.
- nata pudicitia est, virtus [*](moris: virtus Owen) probitasque, fidesque,
- at non sunt ista gaudia nata die, [*](die fide)
- sed labor et curae fortunaque moribus impar,
- iustaque de viduo paene querella toro.
- scilicet adversis probitas exercita rebus
- tristi materiam, tempore laudis habet,
- si nihil infesti durus vidisset Ulixes,
- Penelope felix sed sine laude foret,
- victor Echionias si vir penetrasset in arces,
- forsitan Euadnen vix sua nosset humus.
- cum Pelia genitae tot sint, cur nobilis una est?
- nempe fuit misero nupta quod una viro.
- effice ut Iliacas tangat prior alter harenas,
- Laudamia nihil cur referatur erit.
- et tua, quod malles,[*](mallem) pietas ignota maneret,
- implerent venti si mea vela sui.