Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. si modo non aliqua est in me nova culpa, tuamque
  2. mutarunt subito crimina nostra fidem,
  3. spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura,
  4. quod cupio, membris exeat ante meis,
  5. quam tua delicto stringantur pectora nostro,
  6. et videar merito vilior esse tibi.
  7. non adeo toti fatis urguemur iniquis,
  8. ut mea sit longis mens quoque mota malis.
  9. finge tamen motam, quotiens Agamemnone natum
  10. dixisse in Pyladen improba verba putas?
  11. nec procul a vero est quin et [*](quod non: quin et σ ) pulsarit amicum:
  12. mansit in officiis non minus ille suis.
  13. hoc est cum miseris solum commune beatis,
  14. ambobus tribui quod solet obsequium :
  15. ceditur et caecis et quos praetexta verendos
  16. virgaque cum verbis imperiosa facit,
  17. si mihi non parcis, fortunae parcere debes:
  18. non habet in nobis ullius ira locum.
  19. elige nostrorum minimum minimumque laborum,[*](malorum)
  20. isto, quod reris, [*](illo quo quereris) grandius illud erit.