Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quatenus et non est in caro coniuge felix,
  2. pars vitae tristi cetera nube vacet,
  3. vivat, ametque virum, quoniam sic cogitur, absens,
  4. consumatque annos, sed diuturna, suos.
  5. adicerem et nostros, sed ne contagia fati
  6. corrumpant timeo, quos agit ipsa, mei.
  7. nil homini certum est. fieri quis posse putaret,
  8. ut facerem in mediis haec ego sacra Getis?
  9. aspice ut aura tamen fumos e ture coortos
  10. in partes Italas et loca dextra ferat.
  11. sensus inest igitur nebulis, quas exigit ignis:
  12. consilio fugiunt aethera, Ponte, [*](consilium cetera pene corr. Withof) tuum.
  13. consilio, commune sacrum cum fiat in ara
  14. fratribus, alterna qui periere manu,
  15. ipsa sibi discors, tamquam mandetur ab illis,
  16. scinditur in partes atra favilla duas.
  17. hoc, memini, quondam fieri non posse loquebar,
  18. et me Battiades iudice falsus erat:
  19. omnia nunc credo, cum tu non stultus ab Arcto
  20. terga, vapor, dederis Ausoniamque petas.