Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Annuus adsuetum dominae natalis honorem
  2. exigit: ite manus ad pia sacra meae.
  3. sic quondam festum Laërtius egerat heros
  4. forsan in extremo coniugis orbe diem.
  5. lingua favens adsit, nostrorum oblita malorum,
  6. quae, puto, dedidicit iam bona verba loqui;
  7. quaeque semel toto vestis mihi sumitur anno,
  8. sumatur fatis discolor alba meis;
  9. araque gramineo viridis de caespite fiat,
  10. et velet tepidos nexa corona focos.
  11. da mihi tura, puer, pingues facientia flammas,
  12. quodque pio fusum stridat in igne merum.
  13. optime natalis! quamvis procul absumus, opto
  14. candidus huc venias dissimilisque meo,
  15. si quod et instabat dominae miserabile vulnus,
  16. sit perfuncta meis tempus in omne malis;
  17. quaeque gravi nuper plus quam quassata procella est,
  18. quod superest, tutum per mare navis eat.
  19. illa domo nataque sua patriaque fruatur
  20. erepta haec uni sit satis esse mihi—