Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud,
- quod non praeventum morte fuisse dolet;
- cumque alii fugerent subitae contagia cladis,
- nec vellent ictae limen adire domus,
- te sibi cum paucis meminit mansisse fidelem,
- si paucos aliquis tresve duosve vocat.
- quamvis attonitus, sensit tamen omnia, nec te
- se minus adversis indoluisse suis.
- verba solet vultumque tuum gemitusque referre,
- et te flente suos emaduisse sinus:
- quam sibi praestiteris, qua consolatus amicum
- sis ope, solandus cum simul ipse fores,
- pro quibus affirmat fore se memoremque piumque,
- sive diem videat sive tegatur humo,
- per caput ipse suum solitus iurare tuumque,
- quod scio non illi vilius esse suo.
- plena tot ac tantis referetur gratia factis,
- nec sinet ille tuos litus arare boves.
- fac modo, constanter profugum tueare: quod ille,
- qui bene te novit, non rogat, ipsa rogo.